Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 577 --

1129 inimicorum. Servare aliquos illa Spirituali salute, dicuntur aliquando etiam homines, non tantum Christus. Sic Paulus Rom. 11, inquit: Ut omnino aliquos [?: ser-em ] . et 1. Corinth. 7. dicitur fieri posse, ut coniunx fidelis coniugem infidelem servet: nempe convertendo [?: -um ] , et ad Christianismum adducendo. Verum de utraque harum significationum, supra in verbo Salvo dictum est: utramque autem exprimit unum verbum Graecum [?: ] . Tertia porro significatio est, quae exprimit verbum Graecum τηρέω , pro quo etiam Custodio et observo aliquando dicitur: de quibus supra dictum est, ut hic separatim repeti non magnopere attineat. Unum igitur tantum illud observetur, quod Servare mandata aliquando significat plenissimam eorum impletionem: ut Matth. 19. Si vis in vitam ingredi, serva mandata. Matth. 23. Omnia quae dixerint vobis, facite et servate. Iac. 2. Si quis totam legem servaverit, in uno autem offenderit, omnium est reus. Aliquando significat serium studium retinendae verae doctrinae, praesertim promissionum de Christo in corde et conatum retinendae bonae conscientiae, et ad eam doctrinam se accommodandi. Iohan. 14, Si quis me diligit, sermones meos servabit, et pater meus eum diliget, et veniemus ad eum, ac mansionem apud ipsum faciemus. Sic mox 17 affirmat, Apostolos servasse sermonem Dei: quod de perfecta impletione mandatorum eius nequaquam intelligi potest, quam illi non solum non ante passionem Domini, sed nec postea quidem praestiterunt. Quae vocis ac locutionis huius vis diligentissime observanda est, ne quis Evangelicum vocabulum, aut etiam ipsas sententias in legales commutet, cum iniuria Christi, et laqueo contritoram ac tentatorum.

SERVATOR, alias de communi conservatione ac defensione omnium hominum accipitur, et Deo patri tribuitur: 1. Tim. 1. et 4. Aliquando tantum de ista spirituali servatione: quae significatio, etsi suo modo etiam patri conveniat, ut qui adeo misertus sit nostri, ut unigenitum filium nobis donaverit, quique nos ad filium trahit, qui item impium iustificat, et denique in sua manu conservat: tamen aliquanto usitatius de filio incarnato accipitur, qui semetipsum pro Ecclesia, omnibusque peccatoribus dedit. Est autem adeo augustum hoc verbum σωζῶ , ut (teste Cicerone Verrina 4.) uno Latino vocabulo reddi nequeat. Sic soliti sunt Ethnici Iovem Servatorem dicere, et aliquos etiam praecipuos singulorum locorum tutelares deos: ut in veteribus Graecis [?: -amismatis ] est, Hercules Thasiorum servator.

[?: ] Nunc locutiones aliquot verbi huius adiiciam. Psal. 80. Lucere fac faciem tuam, et servabimur: seu, illu [?: -na ] vultum tuum super nos. id est, sis nobis propitius [?: -- ] favens, tunc res nostrae ac nos bene habebimus. Prohibuit te Dominus, ne servaret te dextera tua. 1. Sam. 25. id est, ne tua manu te ulciscerere de meo marito [?: Na-alo ] , aut etiam ipso Saule. Iud. 12. Vidi quod tu servator non esses. id est, non opem ferres nobis contra hotes. Servati in Iehova id est, per Iehovam Oseae 1, Serva [?: -o ] eos in Iehova Deo eorum. id est, per Meschiam, qui erit verus Iehova. Servare se ab aliqua re: id est, cavere sibi ab ea. Psal. 18. Servavi me ab iniquitate mea. pro, [?: ca-i ] ne quid prave facerem. Sic, Servare aut custodire se [?: ] hoc seculo, Iacob. 1, et Servare se ab idololatria; 1. Iohan quinto.

SEX, numerus finitus, aliquando pro infinito ponitur: Iob. In sex angustiis eruet te Iehova, et in septima non tangette malum. pro, ex multis tribulationib. te liberabit Dominus, cum in eas incideris: multas etiam prorsus arcebit, ne omnino ad te perveniant, aut te attingant ullatenus. Videtur tamen aliquando senarius numerus cum septimo praecise in sua significatione, quodam proprio illorum idiotismo poni. Prov. 6, Sex ista odit Dominus, et septimum est abominatio animae eius. 1, Oculi sublimes. 2, lingua mendax. 3, manus effundentes sanguinem innocentem. 4, cor machinans iniquas cogitationes. 5, et pedes qui festinanter currunt ad malum. 6, testis mendax, qui profert mendacia 7, et qui mittit discordiam inter fratres. ubi illa septem ordine sigillatimque recensentur, ut non possimus dicere pro infinito numero usurpari. Sic etiam ternario numero solet haec lingua ludere. Cuius digiti manuum et pedum sex et sex, viginti quatuor numero: 2. Sam. 21. id est, senos digitos habebat in singulis pedibus et singulis manibus, ut in summa essent numero 24. Dictum vero est in Regulis Generalibus, reduplicationem nonnunquam significare distributionem, sicut hic seni digiti erant in singulis membris. SEXTARE: pro, sextam partem alicuius integrae turbae incolumem servare. Ezech. 39: Conteram te, et sextabo te. pro, vix sextam tui partem servabo incolumem.

SI, אם , εἰ praeterquam quôd conditionalis est, etiam alia non pauca significata habet. Est enim crebro adverbium asseverativum, idque ita, ut si solum ponatur, neget: sin addatur ei negativum adverbium, affirmet. Rationem huius significati affirmat Kimchi esse, quod veniat a themate אמן Amen conciso, seu abiecta ultima radicali nun litera. Ego opinor deductam esse istam significationem ab Hebraeorum mutilata iurandi formula. Solent enim illi crebro mali ominis, aut etiam impietatis causa, abiicere posterius iuramenti membrum, quo sibi male imprecari solent iurantes, ac simpliciter dicunt, Si hoc faciet, si hoc faciam, si ita est, etc. Si non est ita, etc. subintellige, male mihi sit, dispeream, habear pro mendaci. Quo facit, quod non raro eodem consilio aut causa generaliter tantum circumloquuntur illam imprecatoriam iuramenti partem, Sic mihi addat, et sic faciat Dominus, non volentes clare exprimere ipsam malam imprecationem. Aliquando igitur tantum initium illius iurativae formulae ponunt, reliqua subintelligentes. Si est, pro nequaquam est: si non est, pro omnino est. Si fecero, id est, nequaquam faciam: si non fecero, pro omnino praestabo. Haec est vera ratio, cur Si est negativum, et Si non affirmativum. Si igitur Hebraeis idem quod nequaquam, minime, aut non, significat: Si non vero, idem quod adverbia affirmativa Utique certo, profecto. Gen. 21. Nunc ergo iura hic mihi per Deum, Si mentieris mihi, filio meo aut nepoti meo. id est, quod nequaquam mentieris. Gen. 26. Sit hoc iuramentum inter nos, percutiamusque foedus tecum: Si facies nobis malum. id est, quod nequaquam facies. Sic Psal. 95, Iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Vivo ego, si filios et filias liberabunt: Ezech. 14. id est, non liberabunt, non introibunt in requiem. Eadem vero vis huius voculae servatur etiam, ubi nulla prorsus iuramenti mentio fit. quod accidit ex multo usu, ut initium iuratoriae formulae etiam ad simplicem sermonem sit translatum. Gen. 14. Si accepero a filo usque ad corrigiam calcei, et si accepero de omni quod tuum est. pro, ne quaque accipiam. Iud. 5. Clypeus si conspectus est in Israel. id est, nulla profecto prorsus usquam arma erant, et tamen Deus liberavit. Isa. 22. Si expiabitur haec iniquitas vobis, donec moriamini. id est, nequaquam expiabitur. Contra, addita negatione affirmat. Psal. 131. Si non posui et silere feci animam meam, sicut ablactatus apud matrem suam, id est, profecto compescui meipsum. Hier. 15. Si non reliquiae tuae in bonum. id est, certe erunt in bonum, bene adhuc habebis. Hier. 49: Si non traxerint eos parvuli gregis. id est, profecto trahent. Aliquando tamen, idque non raro, etiam solitarium Si affirmat. Prov. 3. Si delusores ipse deludet. pro, certe deludet. Prov. 23. Si est tibi praemium. pro, vere. Sic Isa. 29. Subversio vestra אם im, Si, i. vere est sicut lutum in manibus meis. Gen. 47.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.