Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 573 --

1121 est in senectute bona, id est senio confectus. Per metonymiam Seniores vocantur, prudentiores: unde nomen Presbyteri aut Senioris in Ecclesia, sicut et Latini Senactae a senectute dixerunt. Num. 11, Congrega e LXX senioribus, quos nosti quod sint seniores populi. id est, quos nosti caeteris esse prudentiores, dignosque qui praesint. Sic saepe in Evangelistis Seniores populi, gubernatores vocantur. Fructificare in senectute: Psalmo 92, Adhuc fructificabunt in senectute, pingues et virides erunt. de iustis aut piis id pronunciat: idemque est quod alibi dicit, Renovat ut aquilae iuventutem tuam. Senescere alicubi, pro longo tempore ibi habitare. Deut. 4. Cum genueris filios ac nepotes, ac senueris in terra illa, et corruperis viam tuam. id est, postquam ibi longo tempore moratus fueris. Super illos periit senium: Iob 30. id est, ob famem non pervenerunt ad senium, vel certe male collocaverunt aetatem suam. Filius senectutis, aut senectutum. id est, in senectute natus, quos parentes tenerius amant. Gen. 37 et 44. Hunc Hebraismum exposui supra in voce Filius et Iuventus.

SENTIRE verbum, pro Graeco ϕρονεῖν , aliqui in Novo testamento usurpant: de quo supra in verbo Sapere dixi. Idem sentire, consentire est: Rom. 12. Philip. 2. Tradi is reprobum sensum, seu perversam intelligentiam, est, destitui sano sinceroque ac recto iudicio: ut videmus multos prorsus distortae mentis, ac penitus insanabiles, qui omnia sanae religionis dicta in pessimam partem accipiunt ac calumniantur. Vide Reprobus.

SEPARO. Vide supra in verbo Segrego.

SEPES, nonnunquam pro quovis munimento ponitur Esdr.: 9. Ut daret nobis sepem in Iuda. id est, locum ac civitatem nonnihil communitam, ubi tuto vivere ac agere possemus. Solent sepes tueri vineas ac segetes ab animalibus. Sepire sepem, et stare in ruptura, est aliquando tueri aliquos: id Ezechiel usurpat de officio sacerdotum, quorum munus est, opponere sese erroribus, peccatis, satanae, ac etiam ipsi irae Dei, veluti murum pro domo Domini. Eziechielis decimotertio: Non ascendistis ad fracturas, nec sepivistis sepem super domum Israel, ut staretis in praelio in die furoris Iehovae. Sic ibidem vigesimosecundo: Et quaesivi ex eis virum qui sepiret sepem, et staret in interruptione coram me pro ipsa terra, ne vastaretur: et non inveni. Sepes aliquando etiam protectionem Dei, et quicquid Deus dat [?: ] defensionem aliquorum hominum, denotat. Sic Deus dicitur sepivisse circa Iobum capite 1: et Isaiae 5, circa vineam aut populum suum. contra, lacerare aut [?: -ferre ] sepem, ibidem est, exponere eam iniuriae ac vastationi omnium. Sic Psalmo 89. Dirupisti omnes sepes eius, posuisti munitiones eius in confractionem: Diripuerunt eum omnes transeuntes viam. Ecclesiast. decimo capite inquit: Qui dissipat sepes, mordetur a serpente. id est, qui veteres constitutiones legum aut politiarum conatur evertere, solet incidere in aliquam tristem calamitatem: ut Appius Claudius, Gracchi, Catilina, et similes, omnesque seditiosi. Iter pigri quasi [?: se- ] spinarum: Proverbiorum decimoquinto. id est, lente progreditur, nusquam non se illi impedimenta obiicient. Vocaberis aedificator sepium, Isaiae 58. id est, [?: in-urator ] ac reaedificator veterum ruinarum. Qui enim excolunt terram, aut instaurant diruta, reficiunt sepes. Pater familias Lucae 14 iubet exire invitatores suos in [?: -as ] et sepes, et conquirere ac compellere omnes [?: -peres ] et mendicos ad convivium: quia in talibus locis, carentes domibus propriis, commorari solent. Sic Ieremiae 49, Accingite saccos, plangite et discurrite per sepes. quod significat, pauperem et spoliatum propriis domib. ac civitatib. esse. Sepire alicuius viam. est praecludere alicuius iter, impedire conatum, etc. Oseae secundo. Vide supra Maceriam, et Murum, ac cum illis haec coniunge, ut habeas plenam harum locutionum explicationem.

SEPTENARIUS numerus in Sacris literis celebris est. Usurpatur autem dupliciter potissimum, ut opinor: alias quasi pro perfecta quadam quantitate, alias pro infinito. Mirum autem est, quod Deus et dierum septimanam in creatione quieteque observaverit, et hominem observare iusserit: nec tantum dierum, sed et septimanarum in Pentecoste, et denique annorum in Iubileo: atque adeo etiam millium annorum in duratione mundi observaturus putetur, taceo enim decem septimanas annorum Danielis. Proferam autem exempla aliquot significationis istius vocis ex Sacris. Genesis septimo, iubet Deus septena animalia munda in arcam recipi. Levit. quarto: Disperges septem vicibus de sanguine illo coram Iehova. Sic Petrus quaerit, num septies debeat condonare iniuriam proximo? Matthaei decimooctavo. In quibus omnibus exemplis, quasi perfectionis ac sufficientiae quantitas indicari videtur hoc numero. Sic et Saducaei dicunt de septem fratribus, qui unam uxorem habuerint. Alias autem, ut dixi, usurpatur pro numero infinito, aut pro multo ac copioso. Ne credideris, ei quoniam septem abominationes sunt in eius corde. Proverbiorum vigesimosexto. id est, innumerae, infinitae, aut certe multae. Sic Isaiae quarto: Apprehendent septem mulieres virum unum. id est, multae. Ieremiae decimoquinto: Enervata est quae peperit septem. id est, populus multus redactus est in exiguum numerum. Ecclesiast. 11, Da portionem septem subintellige pauperibus: id est, multis. Sic Levitici vigesimosexto: Corripiam vos septies propter peccata vestra. Psalmo 119, Septies in die laudo te super iudicia iustitiae tuae. id est, saepe, identidem. 1. Samuelis 7. Donec sterilis peperit septem. Sic argentum repurgatum septies: Psalmo 12. id est, saepe, aut sufficienter. Sic Amos aliquoties repetens: Super tria et quatuor peccata non parcam, etc. id est, ob septem peccata, quia tria et quatuor faciunt septem. Obiicit ergo illis innumera peccata, ob quae eis diutius condonare nolit. Perinde et in Novo Testamento multum septenarius numerus inculcatur. Sic Lucae 8 Christus dicitur ex quadam muliere eiecisse septem daemonia: et Matth. 12 dicuntur septem peiores daemones redire in relapsum. Sic Rom. 11 citat Paulus tempore Eliae servata esse septem milia piorum, qui non incurvaverunt genua Baali. Ioannes quoque in Apocalypsi multum celebrat numerum septenarium, nominans septem Ecclesias, septem candelabra, septem spiritus, septem stellas, septem lampadas, septem signacula, septem cornua septem oculos, septem angelos, septem tubas, septem tonitrua, septem diademata, septem phialas, septem plagas, septem montes, septem reges, septem milia. De septenario numero haec dicit Augustinus: Septenarius numerus ad unitatem Ecclesiarum refertur, et ad quandam perfectionem mysticus videtur apparere. solet enim pro universo poni. Sicut in Evangelio dictum est, Accipiet in seculo hoc septies tantum. ac si diceret: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes. Unde etiam Ioannes ad septem Ecclesias loquitur, quae utique universalis Ecclesiae personam gerunt, etc. SEPTEMPLICATIO multo magis ingentem quantitatem, et quasi infinitum quid denotat. Gen. 4, Septuplum vindicabitur Cain, et Lamech septuagies septies. Sic et Christus Matt. 18, iubet septuagies septies proximo iniuriam condonari. Septuplum itidem magnam copiam declarat. Psal. 79. Redire vicinis nostris septuplum in sinu eorum. Micheas Septem et octo pro innumeris ponit. Sic Latini Sexcentum ac mille, et Graeci Myriades pro infinito numero uti solent. Plus millies audivi inquit ille.

SEPULCHRUM, Hebraica varia nomina habet

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.