Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 566 --

1107 Curae seculi huius dicuntur a Christo esse spinae, quae suffocent bonum semen verbi Dei, Matthaei decimotertio. id est, rersi huius mundi ac vitae: seu curae, quae inde oriuntur ac proficiscuntur. Sic ibidem, Messis est huius seculi: id est, huius vitae. Aliquando quasi curriculum mundi huius, aut pravos eius mores denotat. Romanorum 12. Ne conformemini huic seculo. Sic Lucae 16. Filii huius seculi sunt sapientiores. id est, qui vivunt, agunt et attemperant se ad mores, astutias ac nequitias horum hominum. Ephes. 5. Pugna nobis est contra mundi principes huius seculi: id est, qui regunt et suscitant istam perditissimam sentinam morum, et rationem perdite vivendi. Contra Deus dicitur nos redimere ac liberare ab hoc seculo, Galatis 1. Vox עולמים Olamim pluralis numeri, sonat plurium seculorum, non semper significat aeternitatem, ut supra ostensum est. quod propter Osiandri errorem observandum est, qui cum suis discipulis ex dicto Dan. 9. Meschias adducet iustitiam Olamim, volebat probare, nos iustificari substantiali iustitia Dei, quae sola sit sempiterna. De quo dicto ei, in meis contra eum scriptis, prolixius respondi. Vulgata versio nonnunquam voce Seculi et Secularis, abusa est etiam pro aliis Graecis vocabulis. ut 1. Cor. 6. iudicia secularia, βιωτικὰ vitalia, seu huius vitae. Tit. 2, secularia desideria, κοσμικὰ mundana. Inde pseudo spirituales, alios Christianos superbe simul et impie vocant Seculares, quasi tantum ad hunc mundum pertinentes.

SECUNDUS, sine additione, nonnunquam significat dignitate secundum. Ioel dux et Saphan secundus. 1. Paral. 5 Filius secundus: Ecclesiast. 34. Vidi cunctos viventes, ambulantes sub sole cum puero secundo. Currus secundi 41, scilicet a rege secundi. Secundum, et Iuxta, praepositiones, plerunque exprimunt literam caph כ Hebraea, initio dictionibus praepositam. Quare primum de eius significatis dicam, tametsi illa nonnunquam etiam Sicut denotat. Primo est communiter nota similitudinis. Numer. 23, Cribavit sicut leo. 1. Reg. 10. Non venit sicut aroma istud amplius in copia. Psal. 144. Et dies eius sicut umbra transiens. Cantic. 2, Sicut rosa inter spinas. Secundo, cum nominibus numeralib. aut temporis valet, Prope, Circiter, Exodi 12. Circa medium noctis. Iudic. 6, Percusserunt Moab in tempore illo circiter decem millia virorum. Tertio, Secundum, Iuxta. Deut. 23, Comedes uvas secundum animam tuam. 1. Sam. 20. Secundum tempus crastinum. 1 Reg. 2, Et facies secundum sapientiam tuam. 1. Reg. 5, Secundum omnia quae dixeris. Iob 34, Quia iuxta opus hominis retribuet illi. Et secundum hunc significandi modum saepissime usus est Paulus Apostolus nova phrasi, Secundum carnem, secundum hominem, secundum spiritum, secundum Deum, etc. Quarto est temporis. Gen. 38, Quando reducit manum suam. Psalm. 11. Secundum exaltari vilitates: id est, cum exaltatae fuerint vilitates. Quinto, quando ponitur in collatione duarum rerum, notat simul vicissitudinem. Genesis quadragesimoquarto: Quia sicut tu, ita Pharao: id est, et econtra. Et capite decimooctavo. Ut sit sic iustus, ita improbus. Psalmo centesimo trigesimonono: Sicut obscuritas, ita lux, et econtra. Isaiae vigesimoquarto: Et erit ut populus, ita sacerdos: ut servus, ita dominus eius: ut famula, ita domina eius: ut emens, sic vendens: ut mutuo sumens, ita mutuo dans: ut exactus, ita qui exigit in eo: id est, qualis populus, talis sacerdos, etc. et econtra. Aliquando tamen posterior vox non habet caph כ , ut Ezechielis decimosexto: Ut est mater, ita filia eius. Sexto, est affirmantis, Vere, Profecto, Isaiae primo: Nisi Iehova exercituum reliquisset nobis reliquum, profecto modicum, sicut Sodoma fuissemus. Danielis septimo: Videns vidi in visione noctis, et ecce in nubibus caeli vere filius hominis veniens erat, Nehemiae septimo: Quoniam ipse profecto erat vir veritatis. Sic etiam hoc est legendum, quod Iohannes de Christo scribit: Et vidimus gloriam eius [?: ] re unigeniti, etc. Septimo, quando cum [?: prono ] bus construitur, tum valet Taliter. Libro secundo Samuelis, capite undecimo: Quia taliter et taliter abiimit gladius. Libro secundo Samuelis, capite decimo septimo: Taliter et taliter consuluit Achithophel est Absoloni, et senioribus Israel, et taliter et taliter [?: co- ] lui ego. Libro secundo Samuelis, capite vigesimoquarto: Addat Iehova Deus tuus ad populum tot et tot citum vicibus. Libro secundo Samuelis, cap. duodecimo Si parum est hoc, addidissem etiam talia et talia. [?: N ] proferam etiam plura exempla significationis eius ac tanto clarius huius voculae vis perspiciatur. Non [?: ] ergo Quando temporis notat. 2. Paralip. 34. Secundum angustiam illi oravit, id est, cum angustiis premerunt, aut animo angeretur. 1. Paral. 21, Secundum tempus egrediendi finis duorum annorum. pro, quando iubebat finis duorum annorum. Crebro collationem [?: ] ius rei aut actionis cum alia significat, et potest [?: ] per sicut exponi. Psalmo 90, Exhilara nos secundum [?: ] quibus afflixisti nos, secundum annos quib, vidimus malum: id est, perinde vehementer nos consolare, sicut nos afflixisti, etc. Secundum dies mercenarii ex cum eo, Levit. 25. id est, labor ac praemium eius perinde computabitur ut mercenarii Isaiae nono, Iugum eius confregisti secundum diem Madian. pro, sicut in diem sorum Madianitarum liberasti Israelitas. Secundum [?: ] hanc, aliquando significat similem diem, seu rerum statum in die Genesis 39. Fuit autem secundum diem hanc. Aliquando significat, ut hodie experientia testatur. Genesis 1, Ut faceret secundum diem hanc. pro, ut videtis hodie ut hodierna die ipsamet experientia testatur. Sic Deuteronom. 6, Ut conservet nos in vita secundum [?: ] hanc: id est, sicut hodie incolumes sumus. Sic I Reg 3 et 8. Alioqui nonnunquam secundum significat [?: ] aut hoc ipsum. Iudicum 13, Non indicasset nobis [?: ] dum diem hanc secundum hoc. id est, non indicasset nobis hodie ista quae indicavit. Significat igitur interdum [?: ] dum diem, idem quod hodie. Libro primo Samuel nono: Quia eum secundum diem invenietis. id est, hodie aut etiam hac ipsa hora. Secundum diem in die: 1. Samuelilis 8. id est, sicut quotidie factitabat. Secundum [?: ] illud, saepe significat tale. 2. Samuelis 12, Adiecturus eram secundum haec et secundum haec. id est talia et [?: ] Sic 2. Samuelis decimoquarto, Quare cogitasti [?: ] dum hoc contra populum Dei? id est, tale [?: quip- ] , vel etiam hoc ipsum. Sic Iudic. 13. Non fecisset nos redire secundum hoc. id est, tale. Sic Secundum [?: ] saepe significat tale. Fiat mihi secundum verbum tuum. id est, tale, ut es locutus. Non addent facere secundum verbum malum hoc. id est, tale quid. Sic 1. Sam. 9 [?: ] 18 et 25. Absit, ut facias secundum rem istam. Gen. 18. Secundum misericordiam, aut iram facere aliquid, est pro misericordia, ut Latini loqui solent: tametsi et Latini cum dicunt, Quae est eius ira aut misericordia, eodem ferme modo loquantur. Oseae undecimo. Non faciam secundum iram furoris mei. id est, non puniam eos [?: ] magnitudine irae. Psal. 106. Poenituit eum secundum multitudinem miserationum suarum, 1. Reg 10. Praeter ea quae dedit illi secundum manum regiam. id est, pro potentia et munificentia regia. Secundum aliquando significat incrementum. Oseae 4, Secundum multitudinem eorum ita peccaverunt. id est, quo magis creverunt, eo magis peccaverunt. Exod. 1, Secundum quod affligebat eum, sic crescebat, et sic multiplicabatur. id est, quanto magis affligebant Aegyptii Iudaeos, tanto illi magis [?: c- ] bant. Secundum omnem immundiciam eius. Levit 22 id est quacunque demum immundicie erit immundus. 1. Reg. 5, Secundum omnia quae dixeris. pro, quicquid [?: ] lis.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.