Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 565 --

1105 nostri necessarias esse, ex hoc maxime vocabulo, quod plerunque annexum habet, contendunt: atque etiam nonnullos ab Evangelii gratia, quo docetur sola Dei misericordia fide propter Christum iustificari hominem, absque ullis operibus legis, in Iudaismum abduxerunt. Caeterûm quod Hieronymus super epistola ad Galatas de ista voce עולם olam scribit, si cum vau holem scribatur, notare aeternitatem: sine autem vau, tempus finitum et determinatum, id equidem vanum et frivolum commentum esse, loci Scripturae sacrae complurimi, si quis eos consulat, liquido testantur. ¶ Iam locos aliquot adducam, ubi aeternitatem significat, videlicet quando Deo attribuitur. Genesis 21, In nomine Iehova Dei aeternitatis. Isaiae 40. An nescis, aut non audivisti, Deus aeternitatis Iehova, qui creavit fines terrae. Sequuntur porro loci in quibus seculum. id est, tempus finitum, quod initium et finem habet, significat. Genesis 9. Hoc est signum foederis, quod ego pono inter me, et inter omnem animam niventem quae est vobiscum in generationes seculi. ubi sane, sicut textus indicat,ponitur pro tempore inde a Noach, cui haec promissio facta est, usque ad alterum Christi adventum. Genes. 17. Dabo tibi terram Canaan in possessionem seculi, ubi seculum ponitur pro eo tempore, quo fuerunt filii Israel in terra Canaan, quod equidem determinatum et finitum est. Deuteronom. 32. Recordare dierum seculi, scilicet praeteriti, seu dierum olim. Psalm. 134. Threnos. 3. Collocavit me sicut mortuos seculi, scilicet praeteriti, et qui olim fuerunt mortui. Mich. 5, Et egressiones eius ante originem, et ante dies seculi: quam phrasin Paulus Apostolus, licet in alia sententia reddidit, Ante tempora secularia. id est, antequam fuerunt aut caeperunt tempora. secundae ad Timotheum primo, et ad Titum primo. Micheae septimo: Pascentur in Basan et Gileath iuxta dies seculi. id est, pristinos, vel sicut olim Malach. 3. Grata erit oblatio Iehuda et Hierusalem, sicut in diebus seculi. id est, antiquis, sicut olim. Psalm. centesimo trigesimonono: Deduc me in via seculi. id est, pristina. Hieremiae sexto: State iuxta vias, videte et interrogate de semitis seculi. id est, pristinis, quae sit melior. Ecclesiastici duodecimo, Quia homo vadit ad domum seculi sui. id est, domum suam pristinam, unde primum egressus est. sicut et Iob trigesimo, humam appellat domum constitutam: iuxta illud, Pulvis et, et in pulverem reverteris. Ut ad argumenta Iudaenum tandem deveniam, quibus sua legalia ex hac voce confirmare conantur, quasi aeterna et immota sint, et ad finem usque mundi servanda, neque quenquam sine eorum observatione posse salvari: atque non paucos persuaserant ut existimarent non sola in Christum fide nos iustificari sed iuxta et circumcisionem et alia legalia observanda esse: cuiusmodi sane Paulo et caeteris Apostolis non parum negocii fecerunt, et Ecclesiam Christi omnibus temporibus perturbarunt: allegantes de circumcisione illud Genesis 17, Et erit pactum meum in carne vestra in pactum seculi: de observatione Sabbati illud Exodi 31, Et custodient filii Israel Sabbatum, ut faciant Sabbatum in generationibus suis pacto seculi: de celebratione Paschatis illud Exodi 12, Statuto seculi celebrabitis ipsam solennitatem, ipsi Iehova, in generationibus suis: de sacerdotio Levitico illud Exodi 29, Et erit vobis sacerdotium in statuto seculi. et sic de aliis ritibus, cultibus, sacrificiis, solennitatibus, foederibus, observationibus, quibus annexa est haec clausula falso cum sibi, tum aliis persuadent, perpetuo et indesinenter illa servanda esse: non considerantes, ut et supra quoque monui, et exemplis aliquot demonstravi, quod ista nox etiam significet seculum, hoc est, durationem temporis olim finiendi in Christo: in quo aliud seculum coepit, aliaque lex, scilicet spiritus vitae data est. sicut legis veteris abrogationem disertis verbis Deus cum per omnes prophetas, tum vero praecipue per Hieremiam et Ioelem praedixit, et pactum novum promisit surrogandum: quodque illa quae in lege obumbrata, tantum figurae essent rerum futurarum corporis Christi. Hinc Paulus ad Galatas Legem dicit paedagogum ad Christum, et alibi finem legis Christum asserit. Imo Christus ipse dicit, Lex et prophetae usque ad Ioannem, etc. Ne autem Iudaei etiam haec eludant, ut solent perpetuo rimas quaerere, quibus elabantur: aliquot aliis Scripturae testimoniis multo evidentioribus obfirmabo, hanc vocem עולם nequaquam posse aeternitatem significare: sed vel de praeterito, vel de futuro tempore dici. Proverb. 22. Non transferas limitem seculi, quem posuerunt patres tui. scilicet, olim. Deuteron. 15, Et accipies subulam, et pones ad aurem eius, et ad ostium, et erit tibi servus seculi. ubi sane ad longissimum pro spacio 50 annorum sumitur: fieri enim potuit, ut iuxta legem Levit. 25, intra pauciores annos liberatus fuerit. 1. Samuelis 27, Et credidit Achis ipsi David. quod magnam nauseam haberet super populo suo Israel, ideo erit mihi in servum seculi. ubi certum est. Seculi vocem non importare aeternitatem infinitam, sed tantum accipiendam pro vitae reliquo termino. Proverb. 10. Quando transierit tempestas, statim non est improbus, iustus autem fundamentum est seculi. id est, durationis, seu durabile. Haec et alia multo plura Scripturae testimonia (quae ut adducerem longius esset) satis, superque satis testantur hanc vocem עולם , praeterquam cum de Deo, deque rebus aeternis dicitur, non significare aeternitatem, sed tantum durationem temporis, alias longiorem, alias breviorem, idque secundum materiam subiectam, quemadmodum supra quoque multis ostensum est: et nedum legem caeremonialem esse abrogatam, quod ad iustificationem attinet, verum etiam moralem, hoc est Decalogi opera, siquidem (sicut Deus Hieremiae 31, et Christus Ioan 7, Petrus Actorum 15. et Paulus ut saepe alias, maxime vero Roman. 7 et 8 disertis verbis affirmat) ea nemo praestet, aut praestare queat. Pluraliter עולמים . id est, multa secula. 1. Regum octavo: Aedificando aedificavi habitaculum tibi firmum, ut in eo habites multa secula. Psalmo 77, Num in multa secula repellet Iehova, et non addet bene velle amplius? Psalmo 145, Regnum tuum regnum omnium seculorum, et dominatio tua in generationem et generationem. Ecclesiast. primo: Si est res de qua quis dicit, vide hoc est novum, iam fuit ante multa secula, quae fuerunt ante nos. Isaiae quadragesimoquinto: Israel salvatus est salute multorum seculorum. Et capite quinquagesimoprimo. Excitare sicut in diebus prioribus, in generationibus multorum seculorum. Danielis 9. Ad adducendam iustitiam multorum seculorum. Pro voce Olam Hebraea, novum Testamentum Graecum plerunque usurpat αἰὼν vocabulum. Id vero, quod ad tempus attinet, plerunque eandem vim habet, quam Haebraeum Olam: nisi quod adiectivum in de formatum αἰώνιος , plerunque aut aeternitatem, aut saltem perpetuitatem significat. Sic dicitur ignis inferni, et vita ac gloria caelestis esse aeonios, perpetuus: Matthaei decimo octavo, et vigesimosexto. et Deus dicitur aeonios aeternus, Romanorum decimosexto, et primae ad Timoth. 6. Ad Philemonem tamen dicit, Ut servum tuum habeas aeonion perpetuum: id est, stabilem, ut Latini. Ponitur vero etiam pro iis qui in seculo sunt, ut pro mundo ipso. Hebraeorum 1, Deus per filium suum condidit secula. id est, totum mundum cum sua duratione. Sic dicitur hic mundus, quin et futurus seu caeleste regnum aut duratio eorum seculum, Matthaei duodecimo: Non condonabitur ei nec in hoc, nec in futuro seculo. Ephesiis primo: Non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.