Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 564 --

1103 cum olim apud Graecos tam variae essent opiniones ac praeceptores, alius sibi aliam eligebat, eamque sectabatur. Est autem sane haeresis nomen aptum falsae doctrinae ac religioni, quia eam Deus hominibus non dat aut imponit, sed ipsi illam sibi suo arbitratu ac pro libitu deligunt et fingunt: qualis est totus Papatus, tantum electiciis cultibus pro hominum arbitrio ac libidine confictis constans. Porrô in bonum, aut certe non malum sensum accipitur haec vox Actor. 24, 26, et 28.

SECRETUM: vide supra ABSCONDITUM.

SECULUM, Hebraice עלם Olam, conveniens sono, et pene etiam significatione, cum Latino Olim, quod diversis Latinis vocabulis expresserunt, iam aeternum, iam perpetuum, iam seculum ponentes. Significat autem (ut supra monui in voce PERPETUUM) tum perpetuitatem, tum longam durationem, tum debitam rei durationem: aliquando etiam ipsum mundum denotat, aliaque significata habet, de quibus mox dicetur, Latinis quidem vox Seculum plerunque spacium centum annorum significat: unde apud Romanos Ludi seculares. Usitatissime vero longum tempus declarat, vel praeteritum, hac locutione, A seculo: vel in genitivo positum, Dies seculi: vel etiam futurum, quae significata Latinis istis ferme aequivalent, A condito mundo, et Usque ad finem mundi. Aliquando significat idem quod a condito mundo: Iohan. 9, A seculo non est auditum, ut quis oculos caeci nati aperuerit. Psa. 25, Reminiscere miserationum tuarum, quia a seculo sunt. id est, quibus nunquam uti desiisti, quia semper es et fuisti misericors. Recensebo exempla primum praeteritae longissimae durationis. Psalmo 77, Supputavi dies a principio, annos seculorum: idem bis dicit. sensus autem est, prisca tempora expendi. Isaiae 58. Et instaurabuntur ex te desolata seculi: id est, quae multis seculis desolata aut vastata fuêre, et neglecta iacuêre, ubi praeteritum longum tempus, non tamen totum inde a creatione, significat. Isaiae 63. Recordatus est dierum seculi Moysi, et populi eius. id est, temporum priscorum, seu potius illarum rerum et actionum, quae illis temporibus acciderunt. Aedificabo illud sicut diebus seculi: id est, ut olim aedificatum fuit. Malachiae 3: Et dulcescet Domino sacrificium secundum dies seculi. id est, ut olim gratum acceptumque fuit tempore primorum patriarcharum. Mox sequitur, Secundum annos antiquos. Deut. 32: Memento dierum seculi. id est, temporum priscorum, vel potius eorum quae illis temporibus acciderunt, et quomodo Deus cum patribus tuis egerit. Isaiae 51: Sicut in generationibus seculorum. id est, pristinis. Sic mortui seculi ii dicuntur, qui iam olim mortui sunt. Psa. 134: Habitare fecit me in obscuris sicut mortuos seculi. id est, qui iam olim, iam pridem mortui sunt. Hierem. 6: Interrogate de semitis seculi: id est, antiquis. Hierem. 18, Ut deserant semitas seculi, et ambulent per semitas per viam non calcatam. id est, deserta veteri ac vera religione, novas, falsas et ignotas sectarentur. Non transferas terminos seculi: Proverb. 22 id est, veteres, qui dudum positi observatique fuêre. Gigantes a seculo, Genesis 6, id est, antiqui. Trans flumen habitaverunt patres vestri a seculo: Iosuae 24. id est, in de ab initio, antiquitus. Gens robusta, gens â seculo, Hierem. 5. pro, gens pervetusta. Habitare terram, quae a seculo: 1. Sam. 27. pro, quae iam olim habitata fuit, ideoque exculta et populosa est. Tacui, a seculo silui: Isaiae 42: id est, iam longo tempore. Sic et In seculum, aut etiam seculi, significat longum tempus in posterum. Aliquando etiam totum tempus usque ad finem mundi, aut etiam omnem posteritatem. Psal. 110, Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedeck. In seculum et generationem, vel in generationem et generationem: Psal. 135. Iehova nomen tuum in seculum, Iehova memoria tua in generationem et generationem id est, tu Deus es aeternus. Psal. 77, Nunquid defecit in lb/>seculum misericordia eius, defecit verbum in genera-tionem et generationem. id est, in omnem >posteritatem aut in perpetuum. Psal. 49, Interiora eorum domus eorum in seculum, et tabernacula eorum in generationem et generationem. id est, cogitationes, vota et spes eorum est, quod ipsorum posteri ac familia diutissime [?: per- ] rabunt ac florebunt. Verum operaeprecium fuerit, paulo accuratiore ordine significata huius vocis recense-re, et quaedam Iudaeorum nugamenta, quibus sua [?: ] caeremoniarum perpetuitatem tuentur, refutate. 1. Primo aliquot in locis pro mundo seu seculo accipitur, non tamen ut mundi vocabulo intelligas tantum materialiter machinam illam a Deo conditam, quae caelo, terra, elementis, aliisque creaturis constat: sed sicut Paulus Rom. 14 formaliter accipit, pro gestu huius mundi et pro illis quae in hoc mundo geruntur. Dicitur amen Hebraeis, quod duratio ac finis eius nobis sit abscondita, ad quam diem aut horam sit desiturum, Iob 22. An semitam seculi observabis, quam calcaverunt viri vanitatis, Der Welt lauff. Psal. 24: Elevate portae capita nostra, et elenamini ianuae seculi, et ingredietur rex gloriae. Gen. 49. Ad desiderium collium seculi: id est, signatum huius seculi. Paulus hinc est mutuatus, quel ad Titum 2 vocat desideria secularia. Habacuc 3: [?: S- ] et mensus est terram, vidit et dissolvit gentes, et [?: co--- ] ti sunt montes seculi, vestigia seculi ei. id est, maximi, medioximi et infimi huius seculi. Ecclesiast. 3: Omnes fecit pulchre in tempore suo, etiam ipsum seculum posuit in cor ipsorum. Psal. 73: Ecce isti improbi sunt seculi, et occupant opulentiam. Sic et Christus in hac significatione accepit Iohan. 17: Ego tradidi eis sermonem tuum et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo, etc. Item Luca 16 Filii huius seculi prudentiores sunt filiis lucis. Et capite 20: Filii huius seculi nubunt, etc. Marci 4: [?: Aer-- ] seculi et deceptiones. Item Iacobi 1: Immaculatum se custodiat ab hoc seculo. Et cap. 4: Quicunque vult esse amicus huius seculi. II. Secundo est durationis, et commodius verti non potest quam aeternitatis, vel aevi, seu seculi vocabulo: sicut etiam Evangelistae et Apostoli Graeca voce αἰὼν reddiderunt, quod etiam nunc aeternitatem, nunc seculum seu aevum illis significat. modo non, quemadmodum Latini, seculum pro spacio centum annorum: sed Theologice accipias pro aeternitate, vel tempore seu duratione temporis, alias longiore, alias breviore. Aeternitatem significat, cuius scilicet initium et finis nobis abscondita sunt, vel (ut Theologi definiunt) quae nec initium habet, neque finem: quoties vel Deo attribuitur, qui nullo tempore mensuratur: vel divinae voluntati et promissis annectitur, qua in Evangelio continentur de gratuita misericordia et bonis aeternis propter Christum. Arbitror autem ab hac nomine Hebraeo עולם Latinos mutuasse adverbium temporis Olim, quod similiter de praeterito et futura ut Hebraeum, dicitur. Dicitur autem Hebraeum de preterito et futuro, vel a condito inde mundo computando usque ad consummationem seculi, vel legem: vel a lege Moysi usque ad primum Christi servatoris nostri adventum in carne: seu potius ad baptismum, et dispensationem eius: vel a diluvio, usque ad consummationem seculi: vel a non ita longo tempore, quod olim fuerat, usque in aliud tempus. Haec eo consilio adducere liber ut refutetur non modo crassa illa, verumetiam pertinacissima obstinatia Iudaeorum, qui praecepta et promissiones legales, item circumcisionem, templum, [?: ] tum divinum, sacrificia, ceremonias, iudicialia, et [?: ] nus reliquas omnes legis Mosaicae observationes nequaquam abrogatas, sed aeternas, et ad iustificationem

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.