Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 562 --

1099 Dies diei depromit verbum, et nox nocti indicat scientiam, Psalm. 19: id est, quotidiana experientia celebrat Deum, et affert cognitionem ipsius hominibus. Praeterea subinde latius spargitur cognitio Dei et Meschiae eius. Nondum noverant Scripturam, quod oporteat Christum รข mortuis resurgere: Iohan. 20. Norant quidem illi fortassis verba, sed sensum non satis intelligebant, nec ad Christum accommodare poterant. Multiplex igitur est Scire et Ignorare: quod nosse, tum ad huius loci expositionem, tum et ad aliorum prodesse potest.

SCIRE ac IGNORARE dicit Aristoteles triplex esse: nempe in genere, specie, et actu seu operatione. Potest sane fieri, ut quod quis in genere norit, in specie aut individuo ignoret. Potest fieri, ut in habitu norit, et in agendo ea noticia uti non possit, vel alioqui non utatur. Potest sane accidere, ac fit admodum crebro, ut aliquis Theoricam alicuius rei noticiam habeat, et practica destituatur: aut contra. Potest denique fieri, ut aliquis carnali aut hypocritica, vel etiam mortua quadam noticia aliquid norit: et spirituali aut practica, atque adeo viva ignoret. Sic aliquis videtur sibi aliquid scire, cum tamen nihil dum sciat, sicut scire oportet. 1. Corinth. 8. Sic Iudaei norant quadam humana noticia, IESUM esse Meschiam, sicut Nicodemus ait: Rabbi scimus quod a Deo sis. norant etiam aliquo modo patrem eius caelestem: et tamen revera spiritualiter neque ipsum, neque patrem norant. Tale quid est illud Matth. 13: Videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt. Haec est illa noticia, ut ita dicam, specularis, quam Iacobus dicit evanescere. Paulus alioqui etiam spiritualem piorum noticiam in hac vita, quia adhuc manca est, dicit esse perinde ac si per speculum in aenigmate rem intueremur. Haec multiplex noticia, praesertim perfecta et imperfecta, facit etiam ad expositionem verbi VIDERE, de quo infra: quandoquidem alias negantur, alias contra affirmantur homines vidisse Deum. Videtur etiam esse quaedam noticia solius potentiae, non autem actus pleni: ut cum Paulus Rom. 1 dicit, gentibus esse nota visibilia Dei ex experientia et creaturis: et tamen mox ait, eorum cor esse non intelligens, et eos ratiocinando in extremas absurditates incidere. Unde apparet, eum ibi loqui de rerum ipsarum obvia promptaque cognitione: quia omnia opera Dei praedicant, et veluti ostentant Deum, iuxta versiculum: Praesentemque refert quaelibet herba Deum. Agit ergo de illa materia, quod alia sint per sese nota, alia nobis. Sic Deum per se valde conspicuum, ac pene palpabilem esse, sed nobis manere ignotum: de qua duplici noticia Dei etiam Act 14 et 17 agit.

SCORIA, purgamentum argenti est, et per metaphoram tum falsam doctrinam corruptamque religionem significat, tum et hypocritas, et praesertim degenerantes Christianos. Isaiae 1. Argentum tuum versum est in scorias: id est, religio ac homines degenerarunt, corruptique sunt. Ibidem: Expurgabo ad parum scorias tuas: id est, variis poenis plerosque illos degeneres perdam, aliquos etiam ad sanitatem revocabo. Sic Psal. 119, Ut scorias, cessare fecisti omnes impios terrae. id est, abiecisti, exterminasti, etc Argentum scoriarum superinductum testae, Proverb 26. id est, infectissimum scoria. Et praecedenti capite: Sicut cum amovetur scoria, argentum fit idoneum ad vas aurifabro: ita amoto impio consiliario a rege, disponetur solium aut regimen eius in iustitia.

SCORPIUS, alias malos homines significat: Ezechiel 3. Quoniam increduli sunt tecum et subversores, et cum scorpionibus habitas. Alias est genus flagelli: ut 1. Reg. 12. Pater meus castigavit vos flagellis, ego autem castigabo vos scorpionibus. id est, multo durius vos tractabo. Videtur fuisse proverbiale dictum.

SCORTUM et SCORTARI. vide supra MERETRIX.

SCRIBO verbum, Scriba, et Scriptura, ordine nunc exponentur. Scribere igitur, quod ad propriam significationem attinet, notum est: nisi quod ista locutio, Si cut scriptum est, quae valde crebra est, praesertim in novo Testamento, aliis linguis est aliquanto in hoc usu ignotior. Citatur autem sic vetus Testamentum, non inndicato libro, aut eius parte: sicut et locutione, Sicut [?: leg- ] propterea quod illi in Sacris aut religione non alia scripta quam Sacras literas citare soliti erant. Eisdem verbis et hodie Iudaei Sacras literas allegant. Eas vero ac notas habebant, ut si modo unum aut alterum verbum indicassent, iam omnibus constaret, unde id desumpti esset, aut ubi illud dictum contineretur. Sic cum dicitur aliquid scriptum esse, intelligitur tantum de Sacris literis. Sicut D Paulus inquit: Quicquid scriptum est propter nos scriptum est, etc. Rom. 15, nempe in Sacris literis. Sic 1. Corinth. 9, Propter nos hoc scriptum est. Secundo, Scribere significat aliquid decernere aut confirmare, praesertim cum regibus aut aliis gubernatorbus tribuitur. Dan. 6, Confirma sententiam, et [?: s-r- ] decretum. id est, diplomate aut publica tabula constabilias. Sic mox ibidem: Nonne edictum scripsisti, quod quicunque spacio triginta dierum, etc. Isaiae 10. Vae [?: - ] qui decernunt decreta vanitatis, et vae scribentibus, qui laborem scribunt. id est, suis legibus, decretis, aut etiam forensibus formulis, aut (ut Romanistae vocant) stylis gravant, onerant, et circumveniunt miseros. Sic Hier. 22, Scribite virum istum Choniam orbatum, qui nos prosperabitur in diebus suis. Tertio, Scribi in libro [?: ] , aut deleri ex eo, quid significet, supra in voce LIBER dictum est. Isaiae cap. 4, Omnis qui fuerit scriptus [?: ] ta, erit in Hierusalem. id est, Hierosolymitani seu [?: ] cives Dei, aut viva membra Ecclesiae, ad vitam [?: p-nebunt ] . Contra, Scribi in terra, significat ad exitium destinari. Hierem. 17, Deficientes a me in terra scribentes. Sic intelligunt aliqui Iohan. 8, nomina accusatores adulterae a Christo digito in terra scripta fuisse, ad indicandam eorum iniustitiam ac damnationem: [?: ] si Christus hanc locutionem gestu ac reipsa exprimeret. Sic videtur sonare etiam illud dictum Ezech. 1: [?: ] coetu populi mei non erunt, et in scriptura domus Israelis non scribentur. id est, non recensebuntur in catalogo verorum Israelitarum. Sic Psal. 69, Cum iustis non scribentur. id est, non erunt inter eos, nec cum illis felicitate ac favore Dei fruentur. Sic Latini dicunt, Recipere in album amicorum. Contraria significatione, sed phrasi simili dicitur Deleri de libro viventium. Puer scribet eos pro, pauci erunt. Reliquiae arborum sylvae eius in certo numero erunt, et puer conscribet eas. id est, superstites Israelitas ob paucitatem parvus puer numerare ac conscribere poterit. Isaiae 10. Isaiae 44. Iste dicet, Domini ego sum: et ille se vocabit nomine Iacob, et ille scribet manu sua Domino, atque in nomine Israel demoninabit se. Aliquid scriptum esse coram aliquo, est in recenti memoria esse. Isaiae 65: Ecce scriptum est coram me, non tacebo, sed rependam, rependam in sinum eorum. Allusio est ad morem regum, sicut in Esther refertur, Mardochaei beneficium erga regem in libro scripti fuisse. Quarto, Scribi aliquid in animo aut corde eius, est ei penitus infigi ac implantari. Sic dicit Hier. ca. 17, de nativa malitia Iudaeorum, imo et de originali peccato omnium hominum: Peccatum scriptum est stylo ferreo, et ungula adamantina exaratum est in tabulis cordis eorum. Sic contra Deus promittit, se legem suam est scripturum in cordibus suorum: Hier. 31. Hebr. 8. id est suo spiritu se renovaturum imaginem suam in eis, ut et [?: ] rint et cupide faciant voluntatem Dei: sicut si [?: De- ] gus ac verbum Dei in ipsorum corde, non iam in externo

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.