Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 561 --

1097 SCINTILLAM meam extinguent, 2. Sam. 14: exposui supra in PRUNA, quod significet superstitem filium, qui veluti exiguum semen posteritatis adhuc erat relictus: sicut pruna aut scintilla recondita in cineribus est semen ignis denuo mane accendendi Isaiae 1, Eritque fortitudo (id est, idolum) in stuppam, et fabricator eius in scintillam, et ardebunt illa simul. id est, idololatrae et idololatria erunt sibi invicem exitio, simulque peribunt.

SCIO, et SCIENTIA, aliqua ex parte sunt exposita supra in verbo COGNOSCO et NOVI: item in SAPIENTIA. Hic pauca quaedam scitu digna adiiciam. Arbor scientiae boni et mali, Genes. 2 et 3 nominatur. Disputant autem Theologi, cur ea sic dicta sit. Alii putant sic dictam eam arborem, quia ibi vera doctrina aut publicum ministerium tractari debuit. Alii, quia Deus prohibendo eis illam arborem, monere voluerit homines, eos debere cum scientia ac iudicio vivere, agnoscendo se creatorem suum: eamque esse veram, et homini maxime convenientem scientiam, scire quis' nam ipse sit, et quid vel mandet vel prohibeat, tum etiam porro distinguendo bonum a malo, et statuendo id demum bonum esse, quod ipse permisisset: contra malum, quod ille prohibuisset. Alii quod ab eventu, eoque duplici sit ita dicta: quorum alter eventus est, quia id Satan eis persuadere conatus est, et ipsi etiam crediderunt se [?: -su ] illius arboris divina quadam perfectissimaque scientia scituros quid nam bonum aut malum sit. Alter eventus est, quod sicut scire non tantum nosse, sed etiam experiri ac veluti consequi significat rem tum bonam, tum etiam malam, ut etiam in verbo VIDERE dictum est: ita etiam primi parentes reipsa sciverunt, senserunt, aut experti sunt, quid'nam sit bonum amissum et malum acquisitum. Sicut Iudicum 8 Gedeon dicitur fecisse scire principes Suchot spinas deserti. id est, [?: lace-asse ] eos illis. Hac autem ratione Scientia in malam partem acciperetur pro tristi experimento, quod discedendo a Deo, et in tristissimas calamitates incidendo, consecuti sunt, prorsus iuxta illud Graecum proverbium παθῶν δέ τε νήπιος ἔγνω , accepta demum plaga stultus intellexit. aut, sicut Germani dicunt contemnenti monitiones, Du wirsts wol fulen, ich bin gewitziget, ich habs nichts woellen glauben, bins aber gewahr worden. Posses etiam illud huic sententiae addere, quod plerunque res ex suo contrario cognoscuntur, et praesertim bona, in primisque Dei dona ac beneficia non prius intelliguntur ac expenduntur, quam cum iam amissa sunt, ut cum sa [?: -itas ] , pax, aut res familiaris amissa est.

SCIENTIA saepe pro vera Dei agnitione, aut etiam doctrina ponitur. Isaiae 11, Repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris contegentes. Hieremiae nono, Non glorietur sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis: sed qui gloriatur, glorietur in intelligere ac nosse me. Sic Isaias dicit capite 53. quod Christus multos scientia sui iustificabit. Et Christus ait, illud esse vitam aeternam, ut sciamus ipsum, et patrem. Sic Hierem. 3. Dabo vobis pastores, qui vos pascant scientia et intelligentia. Sic Malach. 2 dicitur, quod labia sacerdotis debeant custodire scientiam: id est, tenere aut novisse et conservare, ac denique docere veram doctrinam. Et contra Oseae quarto accusantur sacerdotes, quod repulerint scientiam. Quin et totus populus accusatur, quod non sit scientia Dei in terra De hac scientia Zacharias ait, suum filium praecessurum esse Christum, ad praeparandam viam eius, et dandam scientiam salutis populo eius. Contra Paulus ait: Ignorantiam Dei quidam vestrûm habent. De eadem scientia ait Christus Lucae 11, quod tulerint clavem scientiae et nec ipsi intrent in eam, et in regnum caelorum, nec alios intrare patiantur. Sicut nunc videmus solos (ut vocantur) Spirituales sibi ius docendi ac discendi tractandique Sacras literas rapere, sed nec ipsos eas serio discere aut docere, nec aliis discendas permittere. Alii exponunt Sustulistis, scilicet corrupta vera doctrina, et obscurato genuino sensu: quod et Paulus indicat Rom. 2 dum Iudaeis tantum speciem cognitionis et veritatis in lege concedit. Idem Apostolus Rom. 10 concedit, Iudaeos habere zelum, sed non secundum scientiam: id est, suum zelum non oriri aut dirigi regique vera cognitione doctrinae ac voluntatis Dei. Atque in hisce exemplis Scientia non prorsus speculativa aut ociosa accipi debet, sed cum quodam studio pietatis coniuncta. At cum 1. Corinth. 8 dicit. Omnes scientiam habere, et scientiam inflare: loquitur de mere speculativa cognitione, carente omni timore Dei, quae plerunque reddit superbos ac inflatos homines, qui magis destruant quam aedificent. 2. Corinth. 4. Deus splenduit in cordibus nostris, ad illuminationem cognitionis gloriae Dei in facie Christi: id est, ut nos doctores illuminemus omnes cognitione gloriae Dei, veluti Dei radiis in faciem Christi directis, et in nos inde reflexis. Ibidem 10. Dum ratiocinationes evertimus, omnemque sublimitatem quae extollitur adversus cognitionem Dei. id est, veram doctrinam. Mox sequenti capite est, Licet imperitus sim sermone, non tamen scientia. id est, licet caream illo tumido, putido, et ad ostentationem composito sermone, tamen interim et intelligo veram doctrinam, et eam fideliter auditoribus propono. Falso nominatam scientiam vocat Paulus 1. Tim. 6. eam, quae curiosa et inutilia quaedam tractat, magis ad ostentationem speciemque, quam ad rei solidam veritatem comparata: qualis fuit olim Origenis allegorica, multorum fanaticorum enthusiastica, item apparitionibus et miraculis tumens, ac denique nunc Scholastica Theologia. Cohahitare coniugi secundum scientiam, est, adhibita quadam moderatione, et considerando quid tum Deus tibi in eo vitae genere praecipiat, tum altera imbecillior tui pars ferre possit: quod apte Germanis dicitur, mit vernunft: et Italis, condiscretion. Non cum scientia loqui, Iob 34. id est, temere, imprudenter, imperite. Psal. 89: Beatus populus qui scit iubilationem: id est, qui novit celebrare ac praedicare Dominum scienter.

SCIRE, valde emphatice saepe ponitur in Psalmis ac Prophetis, praesertim in Ezechiele, quasi pro deprehendere ipsa vera vivaque experientia. ut cum saepe repetitur: Et scient omnes, quoniam ego Dominus. Sic Psal. 9, Et sciant omnes gentes, quod homines sunt. Scire facere aliquid, Psal. 16, Scire facies me semitam vitae: id est, tu monstrabis mihi veram ac salutarem viam, quin potius per eam ad vitam deduces et perduces me. Metaphora est a ductore viatoris sumpta. Lib. 1. Sam. ca. 14: Ascendite ad nos, scire faciemus vos verbum: id est, venite indicabimus vobis aliquid. Sic Prov. 1. Scire faciam vos verba mea: id est, exponam meam doctrinam. Scire in corde: pro, cogitare ac expendere. Deut. 8. Sciasque in corde tuo, quod sicut homo erudit filium suum, sic erudivit te Dominus. Sic Psal. 4, Scitote quoniam Dominus mirificavit sanctum suum sibi. Sciendo scire, reduplicatio, vehementiam et certitudinem significat: ut in Universalibus Regulis prolixius ostendi. id est, certo ac indubitanter scire. Gen. 15. Sciendo scias, quod peregrinum erit semen tuum in terra aliena. Deus scientiaru Iehova. 1. Sam. 2. id est, qui omnia solus novit: omnemque scientiam hominibus communicat. Sic Iob 36 dicitur Deus esse perfectus scientiis. Contra Psal. 73. Si sit scientia in excelso: id est, nequaquam ille haec novit, aut curat. Facere aliquid in non scientiam: id est, inscium. Deut. 19, Qui percusserit proximum in non scientia. Sic Ios. 20. id est, imprudenter, et non data opera: sicut Paulus de se dicit, Ignorans feci. Scientia pura: i. vera ac mera. Iob 33, Scientiam puram verba mea loquentur. i. ipsissimam veritatem. Scientes scientiam, Dan. 1. id est, peritissimi.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.