Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 557 --

1089 efficio ac obedientia, vicissimque ipsius favore ac beneficentia erga hominem. Dicitur porro etiam crebro sapientia ea hominis cognitio Dei, qua eum agnoscit, colit et observat: quae idem ferme est cum vera pietate. Sic innumeris vicibus repetitur, Initium sapientiae est timor Domini. Sicut Moyses ad Israelitas dicit Deuteronom. quarto: Custodietis itaque, et facietis. Haec est enim sapientia et intelligentia vestra coram populis, ut audiant omnia ista statuta, et dicant: Utique populus ille sapiens et intelligens est, et gens magna. Contrea Stulticia aut Insipientia, est ignoratio Dei, ut postea in voce Stulticiae exponetur. Sapientiam dicit Aristoteles, esse magis speculabilium, aut versari in cognitione: prudentiam vero magis practicorum, et occupari in prudenter agendo. Sic etiam in Sacris literis aliqui volunt distinguere, quod Sapientia sit excellens cognitio Dei, ac eius mysteriorum: sed intelligentia ac prudentia sit quaedam dexteritas, illam per exinia Dei organa patefactam sapientiam retinendi, et aliis communicandi, et etiam ad singulas vel internas animi necessitates, vel externa negocia, difficultates et actiones accommodandi. Sic Paulus in tertium caelum raptus, et tot revelationibus sublimium mysteriorum instructus, dici potuit sapiens. at Apollos, magna dexteritate et efficacia eadem tum piis proponens, tum Iudaeos redarguens et confundens, potuit dici prudentia ac intelligentia praeditus. Ad hoc discrimen referri potest, quod Paulus dicit 1 Corinthiorum duodecimo: Per eundem spiritum alii datur sermo sapientiae, alii sermo cognitionis. quem locum ita quidam breviter exponit. Sapientiam quam Hebraei vocant חכמה Chachma, coniungo prophetiae: cuius munus est, prout spiritus animum regit, non simpliciter interpretari verbum: sed corripiendo, hortando, consolando applicare, ut hic plane sit caelesti quodam afflatu, quem homines suo marte consequi non possint. Cognitionem autem דעה doctoribus tribuo. quorum officium est, ex Scriptuarum collatione verbum Domini fideliter explicare, ut in Ecclesia Dei sana doctrina fideliter retineatur: quod et ipsum donum Dei eximium est, sed quod Deus per homines et externa adminicula subministrat, etc. Hic igitur Sapientiam vult esse, magis immediate a Deo, et solo eius spiritu regi: scientiam vero ad externa media magis alligatam esse, et mediate a Deo venire. Isaiae undecimo, plures dotes Christi aut dona Spiritus sancti recensentur. inquit enim: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini. Quae dona ita Philippus aliquando distinguebat, ut eius verba in Tabella subiecta sequuntur: neque enim mihi cum eo de palma eruditionis fuit certamen, quam ego facile etiam infimis, nedum summis concedo.

Dona Dei versantur circa tria: Circa divina:
Sapientia, quae est agnitio Dei spiritualis.
Intelligentia, quae est diiudicatio dogmatum, spirituum, doctrinae de Deo: ut citius videt doctrinae corruptelam Paulus, quam alius. Circa pericula:
Consilium, de gubernatione: ut Isaias dat consilium resistendi, Ieremias contrarium.
Fortitudo, quae est executio consilii, ut perferre moram. Uterque, Isaias et Ieremias, perfert moram ac difficultates. Circa actiones
Scientia, de moralibus in communi vita.
Timor Domini, conservatio bonae conscientiae.

De qua distinctione iudicent alii: mihi sane magis per se concinna et elegans, quam vel rebus vel vocabulis, ut in Sacris literis usurpantur, per omnia conveniens videtur. Est etiam valde usitatum in Sacris literis, per synathrismum plura vocabula congerere, quae non semper et per omnia diversas res notent, ut ea exactrissime inter se discerni opus non sit. Tale quid etiam in praecedenti dicto Isaiae esse existimo. Ac similis enumeratio donorum aut beneficiorum Meschiae, est etiam lsaiae trigesimotertio: Et erit fides temporibus tuis robur,salus, sapientia, et scientia: et timor Domini, ipse erit thesaurus tuus. Iosua dicitur fuisse repletus spiritu sapientiae, Deuteronomii trigesimoquarto. Et Salomoni Deus dicitur donasse sapientiam et intelligentiam multam, quae non minima ex parte fuit politica prudentia. Sic cum toties Salomon dicitur sapiens fuisse prae cunctis hominibus, non potest proprie de Dei cognitione intelligi, in qua eum plurimum superavit David et alii pii, proculdubio etiam aliqui prophetae ipsius tempore: sed intelligendum est de politica sapientia, et alioqui variarum rerum cognitione. Sapiens corde, Iob nono: Sapiens corde est Deus: id est, est sapientissimus. Sapiens corde vocatur intelligens, Proverbiorum decimosexto: Sapiens corde dicitur etiam de praestantib. artificibus, ut et supra monui, Exodi vigesimo octavo, et trigesimoprimo, trigesimoquinto, et trigesimosexto. Sapientia, ingenium excellens, multumque rerum usum et peritiam aliquando complectitur. Sic sapiens mulier de Tecoa, subornata a Ioabo, circumvenit suo figmento et persuasit Davidem, ut restitueret Absalonem: secundo Samuelis decimoquarto. et alia persuadet cives Abel, ut interfecto Seba, sese Ioabo dedant: secundo Samuelis vigesimo. De muliere sapiente (id est, prudente) dicitur Proverb. 14, quod aedificet domum: contra vero, quod stulta eam destruat. Dominabitur omni labori meo, quo laboravi, et quo sapiens fui sub sole. pro, opibus, quas labore et sapientia mea toto vitae tempore paravi. Ecclesiast. 2. Sapientia quoque non raro ponitur pro calliditate et astutia. Sicut Pharao dicit ad suos aulicos, Exod. 1: Sapientes simus erga

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.