Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 556 --

1087 dicimur sanguine Christi mundari et dealbari ab omnibus peccatis: 1 Ioan. 1, Apocal. 1, 7 et 22. Sic, cum iustificari nos sanguine Christi, Romanorum tertio et 5, Hebraeorum nono et decimotertio: et quod redempti esse dicimur precioso sanguine Christi, Actor. secundo Ephes. primo, primae Petri primo. Ad haec, quod sanguis Christi pro nobis datus aut fusus esse dicitur Matthaei vigesimo sexto, Luc. 22: praeterea, quod per sanguinem Christi pax inter Deum et nos peccatores facta esse dicitur, Ephes. secundo, Coloss. primo. In quib. omnibus et similibus locis, sanguis Christi vocatur ipsa eius mors, ac sacrificium propitiatorium, aut meritum. Quomodo vero passio Christi sit iustitia, eaque in nos per fidem transcribatur, nobisve imputetur, in Libello de Iustificatione prolixius exposui. Dictum est aliquid de hac re etiam supra, in voce Peccatum et Propitiatio. Ioan. sexto inquit Christus: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: Qui edit carnem meam, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. ubi caro et sanguis accipitur de passione ac sacrificio Domini propitiatorio in cruce peracto, ubi caro eius pro nobis tradita et crucifixa est, et sanguis eius pro nobis effusus. Ex eo sacrificio habent credentes spirituale alimentum, et vitam longe beatissimam, aeternamque. Significat igitur ibi sanguis, ipsam passionem, aut unicum Christi sacrificium. Lucae decimotertio dicitur Pilatus miscuisse sanguinem quorundam Galilaeorum, cum ipsorum sacrificiis: quo indicatur summa eius crudelitas ac impietas, qui eos inter sacrificandum, ac ad ipsas Dei aras mactaverit, non tantum hominibus, sed nec Deo quidem aut religioni eius parcens. Gal. primo: Non statim contuli cum carne et sanguine id est, cum ullo homine, contentus institutione ac patefactione veritatis, quae mihi abunde a Christo ipso contigerat. Sed de hac locutione, cum caro et sanguis coniunguntur, supra in voce CARNIS prolixius disserui. Hebraeorum secundo: Quoniam igitur pueri participes fuerunt carnis et sanguinis, et ipse quoque similiter particeps factus est eorundem. id est, quandoquidem habuerunt non tantum animam, sed et corpus. Pontifex et Christus dicitur intrare in tabernaculum, cum sanguine, per sanguinem, et in sanguine: id est, offerendo simul sanguinolentum sacrificium, atque ita quasi aditum sibi per illud ad Deum faciendo aut parando, aperiendoque: in epistola ad Hebraeos, et alias. Ezechielis decimonono: Mater tua sicut vitis in sanguine tuo, quae est plantata iuxta aquas, frugifera et frondifera est facta ab aquis multis. Credo sanguinem ibi pro vino accipi ut supra audivimus interdum usurpari. Alii intelligunt de nativa succulentia. Aliqui intelligunt etiam ortum ac partum: id est, cum te primum pareret, floruit ac viguit.

SANITAS, et SANARE, per metaphoram significat incolumitatem quamvis, etiam in rebus ac fortunis: inanima quoque praeterea liberationem a quibusvis adversitatibus, corporeis, terrenis, et spiritualibus. Ieremiae trigesimo: Adducam tibi sanitatem, et a plagis tuis sanabo. Psalmo septuagesimotertio: Sana est fortitudo eorum. pro, integrum est robur eorum. Secundo Paralipom. septimo: Parcam peccato eorum, et sanabo terram eorum. pro, condonatis peccatis eorum, amovebo poenam siccitatis et locustarum. Oseae 11: Non cognoverunt quod sanaverim eos. id est, eduxerim eos e servitute Aegypti, et ab aliis calamitatibus ac molestiis liberaverim. Sanare etiam accipitur de remissione peccatorum, ac aeterna salute. ut est in illo celebri dicto: Ne forte convertantur, et sanem eos. Isaiae sexto, Matthaei decimotertio, Ioan. 12, Actor. 28. Sic et Isa. 53: Livore eius sanatio nobis. Sic Isaiae quinquagesimo octavo: Tunc orietur quasi aurora lux tua, et sanitas tua velociter crescet. Sic Oseae decimoquarto: Sanabo rebellionem eorum. id est, condonabo. Ieremiae tertio. Revertimini filii rebelles, et sanabo aversiones vestras id est, condonabo. Exodi decimoquinto: Ego Iehova sanans te. Sanare, θεραπεύειν , tripliciter in novo Testamento accipi potest: nempe primum de medicatione secundo de sanatione per medicationem (ut Lucae octavo dicitur, quod nemo potuerit sanare mulierem fluxu laborantem.) Postremo, usitatissime ponitur [?: ] sanatione miraculosa: ut Matthaei quarto, Circuibat Iesus docens et sanans quemvis morbum, et quemvis languorem. Sanare contritos corde, est consolari eos, et [?: ] lis pacem cordis afferre: Isaiae sexagesimoprimo, Lev. quarto. Sic dicitur, quod leviter curaverint pseudoprophetae contritionem filiae populi Dei, dicendo, [?: ] pax, ubinon erat pax. id est, stulte et inanibus [?: con-tionibus ] eam lactarunt. Ibidem, Tempus sanationis, signicat tempus liberationis a calamitatibus. Sanitas saepe rem salubrem, aut salutiferam, gratamque significat Proverb. duodecimo: Lingua sapientis est sanitas id est, sanat multa. Proverb. decimotertio: Legatus [?: -lis ] sanitas. id est, multa sanat, et salutariter efficit. Proverb. decimo quarto: Vita carnis est cor sanans, et petredo ossium zelus seu invidia. et decimosexto: [?: Fa- ] mellis verba iucunda. sunt enim dulcia animae ipsi, desunt sanitas ossium. id est, sanant ossa. Proverb. primo Timor Dei, et recedere a malo, est sanitas [?: umb- ] tuo, et irrigatio ossium tuorum. Paulus in Epistola Tim. et Titum, aliquoties dicit sanam doctrinam, et sanos sermones: qua locutione intelligit veram, sinceri, utilem ac salutarem doctrinam Christi.

SAPIENTIA, apud Latinos et Graecos philosophos ac eruditos varie accipitur. Primum enim significat rerum eximiarum, et praesertim caelestium ac [?: ] narum, et alioqui aliorum captum excedentium [?: -ciam-ut ] eam Aristoteles Ethic. sexto describit. Sic [?: ] detur hac voce uti Paulus, cum dicit, se sapientiae [?: ] tum inter perfectos loqui: primae Corinthiorum [?: ] do. Alias eis sapientia est, excellens cognitio [?: c- ] artis ac scientiae: ut ibidem Aristoteles definit. Sic [?: ] detur Moses hoc vocabulum usurpare, cum [?: art- ] tabernaculi subinde Sapientes, aut sapientes corde appelis. Sic et Paulus 1 Corinth. 3, architectum dicit sapienti et Isaias cap. 3. Ierem. decimo. Postremo, sapientes vocant etiam scientiam communium rerum, vitae [?: ] communis, morumque. Sic Catonem sapientem ei dictum, testatur Cicero. Sic etiam doctrina de moribus et communi vita, a Salomone in Proverbiis comprehensa, Sapientia vocatur: et quidem per prosopopoeiam, veluti mulier quaedam sapiens proponitur. Haec et alias plures significationes in Sacris literis, quas [?: ] potero percurram. Nam illam Ciceronis definitioni Sapientiae, quod sit rerum divinarum et humanarum causarumque quibus illae continentur, cognitio [?: ] stiorem esse opinor, quâm quae homini convenit [?: ] etiam illi usquam in Sacris tribuatur. Soli ergo Dei convenire potest: sicut et Thales Milesius solum Dei esse sapientem pronunciarat. Et Paulus docet Romanorum decimosexto, Solum Deum esse sapientem. Haec igitur sit quarta Sapientiae acceptio, aut significata quam recte etiam intelligere queas in loco primae Corinthiorum 1: Nam postquam in sapientia Dei, cum mundus per sapientiam non cognovit. placuit Deo, per stulticiam praedicationis salvos facere credentes. [?: ] sapientiam Dei vocat, eius affectum: nempe sapientissimam creationem, et conservationem mundi ac omnium creaturarum: et praeterea etiam ordinationem omnium rerum, hominisque cum Deo congruenti aut erga eum harmoniam, interveniente imagine Dei in homine, iustitiaque ac lege Dei, et hominis ergo Dei

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.