Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 550 --

1075 primo Paralipomenon vigesimosexto: pro, Deo consecrati. Ager erit sanctitas Domino. Levitici vigesimoseptimo. Sic Isaiae sexagesimo: Omne aurum et argentum, etc. sanctitas sunt Iehovae, in thesaurum eius deveniant. Isaiae vigesimotertio: Erit omnis negociatio sanctitas Iehovae. Sanctum videtur aliquando significare caelum, quia sit sanctum Dei habitaculum, aut sedes. Psalmo vigesimo: Mittat tibi auxilium de sancto. Mox addit: Exaudiat te de caelis sanctitatis suae. Sic Sancta, pro rebus caelestibus aut divinis. Proverbiorum octavo: Scientia sanctorum, intelligentia. id est, vera intelligentia est, res sanctas aut caelestes cognoscere. Proverbiorum trigesimo: Nec scientiam sanctorum novi, id est, rerum sanctarum, caelestium. Populus sanctorum: id est, constans ex sanctis. Danielis octavo: Vastabit multos, et populum sanctorum. Venit oratio eorum ad habitaculum sanctitatis eius: id est, ad habitaculum caeleste: secundo Paralipomenon trigesimo. Malachiae secundo: videtur Sanctum vocare matrimonium. inquit enim: Quia contaminavit Iehuda sanctum Iehovae, quod diligit, cum duxit in uxorem filiam dei alieni: id est, matrimonium, quod ordinavit et sanctificavit Dominus, contaminavit Iuda, ducta gentili uxore. Eadem vis est vocis Sanctitas, quam supra in Sancto exposuimus. DEUS, in sanctitate est via tua: Psalmo septuagesimoseptimo. pro, sancta sunt instituta et omnia opera tua, doctrina et actiones. Esse aut fieri aliquid in sanctitate, veritate aut fide: pro, sancte, vere, ac fideliter, notus hebraismus est. Sic Psalmo sexagesimo, loqui in sanctitate: id est, sancte, servando ac perficiendo ea omnia quae loqueretur. Ministrare in sanctitate: Exodi 28. id est, sancte, vel in loco sancto. Iurare per sanctitatem suam Deum: est, per se ipsum iurare, qui sanctus est. Psalm. 89. et Amos quarto. Aliquid esse sanctitatem: id est, sanctum. Sint castra vestra sanctitas: Deuteronomii decimotertio. pro, munda, incontaminata. Domus Davidis sanctitas est, quia ingressa est in eam arca: secundo Paralip. octavo: id est, sancta, aut consecrata Deo. Simili ratione dicitur, Sit Sabbatum sanctitas vobis: Exodi trigesimoprimo, et trigesimo quinto. Velum sanctitatis, Levitici quarto: id est, velum sanctioris partis tabernaculi. Sic, Ad expiandum in sanctitate: Levitici sexto: id est, in sancto loco. Laudate Dominum in sanctitate eius: Psal. 150. id est, in loco sancto ipsius. Sic Ezechielis quadragesimosecundo: Cubicula sanctitatis. Sanctitas, pro rebus sacris. Numeri sexto: Sanctitas erunt sacerdotis: id est, ea omnia sunt sacra, ad sacerdotem pertinent. Primo Paralip. vigesimosexto: Super thesauros sanctitatum. id est, oblationum sanctarum. Sanctus sanctorum, aut sanctitas sanctitatum, de summa sanctitate, aut re sacrosancta usurpatur. Sic Christum vocari Danielis nono, sanctum sanctorum, supra ostendi. Ut esset sanctitas sanctitatum: primo Regum sexto: id est, locus sanctissimus, seu intimum adytum templi. Sic Hebraeorum nono: Post secundum autem velum erat tabernaculum, quod vocant Sancta sanctorum. Usurpatur tamen aliquando etiam de communibus sanctis. Exodi vigesimonono: Altare illud erit sanctitas sanctitatum. Idem est trigesimo et quadragesimo. In sanctitate sanctitatum comedes eam: Numeri decimooctavo, id est, in loco sanctiore, quod sic vocabatur respectu atrii minus sancti, non autem proprie in illo ipso summo sancto sanctorum. Levitici vigesimoprimo: Panem Dei de sanctitatibus sanctitatum comedet. Quando accesserit ad sanctitatem sanctitatum: Numer. quarto. id est, ad res sanctiores movendas et transferendas. Sic Ezechielis quadragesimosecundo et 44: Qui comederit sanctitates sanctitatum. id est, sanctiores hostias. mox vero seipsum declarat inquiens: Oblationem et sacrificium pro peccato et delicto. Ibidem iterum de cubiculis sanctis dicitur.

SANCTIFICARE verbum valde varia significata habet. Primum sanctificari est, sanctum agnosciae celebrari, seu coli. consistit autem potissimum in receptione verae doctrinae. Sic precamur quotidie, ut namen Dei sanctificetur: id est, sanctum esse agnoscater, pro sancto habeatur, celebretur et colatur: sicut et Augustin. libro quarto de Tropis Veteris instrumenti hic petitionem exponit. Contra pollui nomen Dei, est veluti infamari, pro vili et contempto haberi: et sicut Paulus ac Petrus dicunt, quod nomen Dei propter parum pios cultores inter gentes male audiat. Ezechelis trigesimosexto haec sanctificatio, et contraria [?: positio ] aut contaminatio Dei, prolixie describitur, inquit enim ibi Deus: Et venit populus meus ad gentes, ad quas ingressi sunt, et prophanaverunt nomen sancti meum, dum dicerent de eis: Populus Dei sunt isti, et de terra eius egressi sunt. Et perperci nomini sancti meo, quod prophanaverunt domus Israel inter grates, ad quas venerunt. Propterea dic domui Israel, Sic dicit Dominus Deus: Non propter vos ego facio, a domus Israel: sed propter nomen sanctum meum, quod violastis inter gentes, ad quas venistis: et sanctificabo nomen meum magnum, quod est prophanatum inter gentes, quod vos prophanastis in medio earum. Et scient gentes, quia ego Dominus, dicit Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram oculis illorum. Sic et Deus praedixerat, quod sit se sanctificatarus in propinquis suis: quod etiam effecit Levitici decimo, interfecto Nadab et Abiu sacerdotibus, filiis Aaronis, ignem alienum offerentibus. Verba autem textus sunt haec: In propinquantibus mihi sanct. [?: -bor ] , et in facie totius populi glorificabor. quorum posterius declarat illud prius, quod videlicet sit gloriam et sanctitatem nominis sui illustraturus, puniendo coram omnibus etiam suos intimos ministros, quibus alioqui vel maxime parsurus videbatur, tanquam honoratissimis coram se. Unde reliqui omnes possent agnoscere, quam sit in timore et sancte agnoscendus, honorandus, ac colendus hic tantus Deus. Sensus igitur verborum est, quasi dicat: Manifestis supplicens, quibus eos affligam, me sanctum, firmum ac constantem esse in mandatis meis (quibus iussi sacra mea iuxta praeceptum meum fieri) atque ita gloriam maiestatis meae ostendam: qui ne pontifici quidem parcam, non obedienti mihi. Et sanctificatus est in illis: Numer. vigesimo. vel sanctificavit sese in illis: pro, gloriosus apparuit filiis Israel, et omnipotens, superavit incredulatatem eorum. Eo quod non sanctificastis me in media filiorum Israel: Deuteronomii trigesimosecundo: pro, non dedistis mihi illum honorem et gloriam, quod possem praestare quod dicebam. Iehovam exercituum ipsum sanctificate, Isaiae octavo: id est, tribuite illi sanctitatem, roborisque, et virium gloriam huic uni tribuite. Et Deus sanctus sanctificabitur propter indiciam, Isaiae quinto. Cum sanctificavero me in Ezechielis vigesimooctavo: id est, sanctum et iustum [?: ] cem me ostendero, puniendo eam. Et magnificabor et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium. Ezechielis trigesimooctavo: pro, magnum ac factum me ostendam ac reddam. Quasi dicat, reddam nomen meum celeberrimum. Sequenti capite dicit. Et nomen sanctum meum notum efficiam.

Secunda significatio huius verbi sit illa, quam Christus semet patri offerens Iohan. decimoseptimo usurpat, cum inquit: Ego me pro eis sanctifico, ut et ipsi sint sanctificati in veritate. Sanctificatio haec qua Christus ait semet sanctificari, a plerisq exponitur de oblatione quod semetipsum offerat ac sacrificet patri: estque haec [?: no ] ta precatio cap, decimoseptimo vere (ut ita dicam [?: tori- ]

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.