Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 12 --

illos Hebraismos studiosis Theologiae notos esse oportere, sive quia multi ipsosmet fontes lectitant, aut saltem consulunt: sive quia in aliquibus versionum locis nihilominus retenti fuêre, ut eos ibi ex similibus exemplis, quantumvis in versionibus non expressis, declarare necesse fuerit.

¶ Tibi porro, Princeps illustrissime, ideo hunc librum reverenter dedicare ac offerre volui, quod tanto favore ac sumptu omnis generis bonas literas, studiaque, et praesertim synceriorem Theologiam foves ac promoves, quanto (absit veritatis verbis invidia) hoc tempore nullus alius. In quo etiam eo nomine tanto magis iste tuus plane heroicus erga studia animus zelusque pietatis cernitur, quod etiam exteros, eruditionis ac pietatis fama celebres, accersis, fovesque, non habita odii ac furoris persecutorum ulla ratione. Inter quos sane fuit non ita dudum etiam popularis meus Petrus P. Vergerius p. m. qui non tantum episcopalem mitram, sed etiam cardinalitium galerum, quem facilime post tot amplissimas legationes adipisci potuisset, contempsit: potius eligens malis affici simul cum populo Dei, quam temporariis commodis peccati perfrui: maioresque arbitratus divitias probrum Christi, quam Babylonis sacrilegos, abominationibusque per nefas partos thesauros.

Perge igitur, Princeps amplissime, in tam praeclaro instituto: et dum alio sua quenque voluptas cupiditasque trahit, tua sit magna voluptas Christus, pietas, iustitia, omnisque honestas, ac publicum bonum: ad quae omnia res literaria, et praesertim syncera Theologia, est cum primis necessaria. Quam cum benignissime foveas, etiam nostrum hoc Opus clementissime suscipito, nostrisque studiis ac laboribus benigne patrocinator: et simul omni studio operam dato, ut controversiae religionis piis ac Christianis disceptationibus diiudicentur, erroresque noxii damnentur, et ex domo Domini eliminentur.

Utinam vero ea mihi a Deo Optimo Maximo benedictio contingat, ut ἀντίστροϕον aut correspondens huic opus Compendiariae expositionis aut Glossae (uti vocant) supra totum Sacrum codicem, absolvere liceat. Sane praeclare eis organis ac operibus candidati Theologiae sublevarentur, et iuvarentur. Hac enim ratione, dum hic quidem singulae quaedam voces ac phrases, atque adeo etiam sententiae et variae dicendi rationes, plenis explicationibus, regulis ac tractatib. exponuntur: illic vero perpetuus contextus illustraretur: necessario sacer ille textus dilucidissimus redderetur, pauperiores magnitudine sumptuum levarentur, et omnino lectores minorem temporis iacturam in evolvendis tam prolixis Commentariis facere cogerentur.

Dominus Iesus tuam C. suo S. Spiritu regat, et in omnem veritatem, ipsique gratum et reipub. salutare opus perducat, in eoque largissima benedictione et felici successu cumulet, ad gloriam nominis sui, et Ecclesiae suae utilitatem. Antuerpiae in die Matthiae apostoli, qui in locum Iudae proditoris ad propagationem Evangelii divinitus allectus est: Anno Domini M. D. LXVII.


Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.