Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 549 --

1073 Sic primae Pet, 1, et 1. Iohann. 3. et Hebraeor. 7. describitur sanctitas Christi hisce verbis: Talis enim decebat ut esset nobis pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et sublimior factus Israelis: quibus ut synonymis vocem Sanctitatis ibi Scriptura declarat. Ephesiorum primo: Ut essemus sancti et immaculati coram ipso. ubi idem videtur esse Sanctus et immaculatus. Quare et Augustinus exponens tropos Veteris testamenti libro quarto, docet sanctum significare impollutum, purum et mundum. Potissimum tamen haec vox transfertur ad Deum, qui solus vere sanctus est per se, et insuper omnia alia sanctificans. Quare angeli Isaiae sexto, et quatuor animalia Apocalyp. 4, sine intermissione clamant, Sanctus Sanctus Sanctus Dominus Deus Sabaoth: qua triplicata sanctitatis repetitione quidam putant indicari trinitatem personarum. Sic Deus vocatus Sanctus Iacobi et Israelis, Isaiae quinto: Veniat consilium sancti Israel. Blasphemaverunt verbum sancti Israel: Isa. duodecimo, decimoseptimo. Sic Isaiae primo, Irasci fecerunt sanctum Israelis. et capite trigesimoprimo: Non sunt confisi super sanctum Israel, et Iehovam non requisierunt. Capite quadragesimoprimo: Manus Domini fecit hoc, et sanctus Israelis creavit illud. Sic cap. quadragesimotertio, et Psalmo 89. Dominus est scutum nostrum, et sanctus Israelis rex noster. Crebro etiam, idque peculiari ratione, Messias vocatur Sanctus Dei, et Sanctus Israelis, item Sanctus sanctorum: Psal. decimosexto. Actorum secundo: Nec permittes sanctum tuum videre corruptionem. id est, Meschiam sepultum non patieris computrescere. Sic Psalmo quarto: Mirificavit Dominus sanctum suum. tametsi illud etiam de quovis pio intelligere possis. Apocalypsis tertio: Sanctus et verax, qui habet clavem David. Isaiae quadragesimoprimo: Redemptor tuus sanctus Israelis. Sic cacodaemon clamat Lucae quarto: Novi te qui sis, sanctus ille Dei. id est, ille sacrosanctus Meschias, ad redemptionem humani generis ordinatus, etc. Lucae primo inquit angelus ad D. Virginem: Propterea etiam quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur filius Dei. Daniel capite nono vocat eum Sanctum sanctorum, inquiens: Et ungetur Sanctus sanctorum. Et Psalmo septuagesimo: Domini est assumptio nostra, et sancti Israelis regis nostri. Plures autem sunt causae, quare Meschias vocetur Sanctus: quia videlicet est verus Deus, et proprie est solus Sanctus, quia est de Spiritu sancto conceptus. ob quam causam dicit angelus eum esse vocandum Sanctum, quia peccatum non novit, nec inventus est dolas in ore eius: quia fuit praecipuum, aut potius unicum sacrificium, quae etiam Sancta dicta sunt: et denique, quia sua passione aut merito iustificat, aut sanctificat, et renovat populum Dei. Dicitur igitur Christus tum active, tum passive, Sanctus: quia et per se est sanctissimus, et populum Dei sanctificat ac mundat a peccatis suis. Aliquando solo nomine Sanctus dicitur, veluti per excellentiam: quia ipsi potissimum hoc nomen conveniat. Actorum tertio: Vos autem Sanctum istum et iustum negastis, et postulastis ut vobis homicidam gratificaretur. 1. Ioan. 2. Vos unctionem habetis a S. illo. id est, a Christo. Spiritus Dei quoque peculiariter dicitur sanctus non passive, quia sanctus sit, qua ratione ex aequo etiam pater et filius dicuntur sancti: sed ratione efficaciae suae, quia sanctificat pios, eos mundans, removans et ad omnem sanctitatem impellens. Porro, quia Deo valde crebro, idque maxime proprie sanctitas tribuitur: fit inde, ut quicquid Deo quoquo modo dicatum aut consecratum est, Sanctum dicatur. Inde etiam fit, ut terra Chanaan dicatur sancta, et Ierusalem dicatur civitas sancta, Populus dicatur sanctus, tabernaculum et templum cum omnibus suis sacrificiis, vasis et ministris vocentur sancta. Triplicia ergo sunt sancta: homines, bruta offerenda, et res inanimatae. Quarum significationum postea plurima exempla proferentur. Quia vero alia erant magis sancta aliis, ideo illa quae maxime Deo addicta putabantur, vocabantur Sancta sanctorum, quasi summe sancta. Sic intima pars tabernaculi ac templi, seu intima illorum adyta. Sic etiam quaedam sacrificia, et arca cum suo propitiatorio, praesertim autem ipsemet Messias, Sancta sanctorum nominantur. Caeterum populus Dei tripliciter dicitur sanctus. Primum, quia est populus Dei, habens sanctificantia se, verbum ac Sacramenta, et Deum quoque ipsum denique in medio sui: qua ratione seu externa sanctitate etiam hypocritae in medio Ecclesiae sancti sunt. Secundo, pii sunt tum imputatione iustitiae Christi sanctificati seu purificati, tum etiam renovatione Spiritus sancti: atque hae duae sunt passivae sanctitates. Postremo dicuntur etiam sancti active, quia student et sedulo vacant sanctitati vitae actionumque, et a Deo perpetuo petunt sanctificationem sui cordis et vitae, actionumque per Christum. Verum prophetae ac singulares ministri Dei etiam maiore quadam emphasi dicuntur sancti, ut postea in verbo Sanctifico apparebit. Sic dicit Sunamitis ad virum, secundo Regum quarto: Ecce cognovi quod Vir Dei sit sanctus ille. id est, Elisaeus. De praedicta passiva sanctitate intelligit Paulus, cum toties suas epistolas inscribit hisce aut illis sanctis: Romanorum primo, primae Corinthiorum primo, secundae Corinthiorum primo, Ephesiorum primo, Philippensium primo, Colossensium 1. At adversarii sanctos communiter tantum eos intelligunt, qui prorsus omni peccato carent, perfectissimeque Deo obediunt. Tales illi, praesertim iam mortuos, vocant Sanctos, non parvam causam omnibus imbecillibus Christianis desperationis afferentes. Paulus iubet Ephesiorum sexto, fieri preces pro se et omnibus sanctis: quod fieri non esset necesse, si iam prorsus essent perfecti. De sanctis hic in terris agentibus, etiam Psalmus decimussextus inquit: Ad sanctos qui in terris sunt, et inclytos omnis voluptas mea. Sanctus, pro consecratus Deo, eique addictus, ac devotus. Ezechielis trigesimosexto: Oves sanctorum aut sanctificationum. Panem de sanctis comedent: Levitici vigesimoprimo. id est, consecratum: aut etiam ex decimis ac primitiis, quae et ipsae erant consecratae. Sancta mea sprevisti: Ezechielis vigesimosecundo: id est, res mihi consecratas. Omnibus diebus, dum est Nazaraeus, sanctus erit Domino: Numer. sexto. id est, consecratus. Levitici vigesimoprimo: Sancti erunt Deo suo. id est, ipsi consecrati, ut ei in summa sanctitate serviant. Ierem. 2: Israel est sanctitas Iehovae. id est, illi consecratus, res est sacra, non debet pollui a gentilibus. Compositio erit sanctitas Domino. Exod. trigesimo: i. illi peculiariter consecrata. In die illa erit super tintinnabula equorum sanctitas Iehovae: Zachar. decimoquarto. pro, ipsa tintinnabula equorum consecrabuntur, quia videlicet conflabuntur in lebetes, in usum sacrarii. ut sequitur: Eritque omnis lebes in Ierusalem et Iehuda sanctitas Iehovae. Neque transferent primitias, quia sanctitas Domino: Ezech. quadragesimooctavo. Sanctitas erunt Iehovae sacerdoti: Levitici vigesimotertio. id est, omnia ista consecrabuntur Domino, et cedent sacerdotibus. Levitici decimonono: Quarto anno erit omnis fructus eius sanctitas laudum Iehovae. id est, consecratus in laudem Domino. Facies oleum unctionis sanctitatis tuae. id est, consecratae Deo unctionis. Et tulit Salomon sanctitates Davidis patris sui: primo Regum septimo. id est, quae David Deo consecraverat. Sic 2 Reg. duodecimo: Omnem pecuniam sanctitatum. Sic thesauri sanctitatum:

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.