Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 539 --

1053 [?: -litus ] ad eos loquente, ac veluti intonante et corruscante superne.

RUINA, et RUERE, valde significantes voces sunt. Isaiae 3, Sit haec ruina sub manibus tuis. id est, tu corrigas et sanes hanc calamitatem, tristis simumque statum regni ac populi huius. Ruere alio qui, et corruere, passim in Prophetis significat prorsus perire ac interire. Sumpta videtur esse metaphora ab aedificiis cadentibus, vel potius a casu sauciatorum in praelio, ubi ruit equus, et sessor eius. Ezechielis 6, Gladio, fame ac peste ruituri sunt. Isaiae 3, Ruit enim Hierusalem, et Iudas. Hieremiae sexto: Cadent inter ruentes, cum visitavero eos. Et mox, Ecce pono ego in populo hoc offendicula, ut corruant patres cum filiis. Danielis undecimo: Doctores corruent in gladio, fame, et captivitate diebus multis. Oseae quinto: Israel et Ephraim corruent in iniquitate sua, corruet et Iuda cum eis. id est, divinis poenis perdetur et peribit.

RUPES, aut PETRA, per metaphoram duplici ratione significat Deum, primum quia et loca et arces munitissimae olim existimatae sunt esse, quae in praeruptis rupibus erant sitae: utpote ad quas non facilê patebat aditus, quaeque nec aggere ullo adaequari, nec ullis arietibus concuti, ob soliditatem et arduitatem poterant: tametsi etiam sine superstructionibus humanaque opera erant in illis locis Orientalibus rupes natura munitissimae, in quas si quis confugiebat, non facile capi expugnarive poterat. Talis fuit rupes, in qua consederat Elias, et Samson. et alia, in quam confugerant reliquiae Beniamitarum: qualium rupium etiam in historia Alexandri Magni plures in India fuisse narrantur. Hac ratione saepissime Deus dicitur rupes sul populi, sicut et arx ac civitas munita, propterea quod cum illi ad Deum vera fiducia ac invocatione confugerunt, perinde tuti sunt, ac si quis in locum munitissimum confugisset. Psal. nonagesimo quarto: Deus factus est mihi in rupem fiduciae meae. Sic et Psalmo octuagesimonono, et nonagesimoquinto Deus dicitur rupes salutis nostrae. id est, arx servans nos. 2. Samuelis vigesimotertio: Dixit rupes Israelis. id est, defensor, aut servator. Psalm. 18. Benedicta sit rupes mea. id est, propugnaculum, aut propugnator ac servator meus. Aliquando Deus vocatur rupes, tantum ob potentiam ac firmitatem. Deute. 32. Rupes perfectum est opus eius, quia omnes [?: ] eius iudicia. Deus fidelis est, et non est in eo iniquitas, iustus et rectus est ipse. Sic ibidem aliquanto post: Petrae, quae genuit te, oblitus es. id est, omnipotentis ac invicti illius Dei.

RUPTURA, aliquando plagam aut caedem significat. 2. Samuelis 6. Iratus est David, quod Iehova rupisset rupturam in Uza. id est, occidisset eum Exodi 19. Sanctificent se, ne rupturam faciat in eis Iehova. id est, ne caedem aliquam eorum faciat, ne irascatur, et multos ex eis interficiat. Psal. 106. Nisi Moises electus Dei stetisset in tuptura coram eo. id est, in eo loco, in quo caedes Dei grassabatur, ac saeviebat per populum. Forte haec metaphora venit a conflictu, ubi cum hostis praevalere incipit, aliquam partem totius aciei aut phalangis rumpit, unde Ruptura caedem notat. Quare rupisti rupturam super te, et vocatum est nomen eius Perez: Genesis trigesimooctavo. id est, rupisti tuam secundinam. Solent enim infantes in partu perrumpere illum quasi [?: -culum ] , quem Deus eis in utero induit, cum pariendi sunt. Videtur nutrix ludibunda quasi obiurgare in fratrem, quôd fratrem, qui prior exiturus videbatur, quasi repulerit, ipseque per angustias perruperit festinando ad exitum: quam rationem huius ioci et nominis credo esse magis appositam. Sepiens rupturam dicitur is, qui instaurat aedificia ruinosa, aut alio qui ab hostibus lacerata ac luxata. Isaiae 58. Vocaberis reparator rupturarum, et restitutor semitarum ad inhabitandum. id est, instaurabis regnum desolatum. Rumpi terram a clamore, hyperbole quaedam est de maximo strepitu ac sonitu, qui impellit valde aerem et auribus quoque molestus est. 1. Regum primo Populus canebat tibiis, ac laetabatur gaudio magno, ita ut rumperetur terra a voce eorum. Rumpiova, est excludere pullos. Isaiae quinquagesimonono: Ova aspidum ruperunt, et excludetur regulus: id est, conatus impiorum aut prorsus inanes sunt, ut telae aranearum: aut etiam ipsismet et aliis perniciosi. Rumpere vincula, est deficere ab obedientia Dei, aut alioqui alicuius sui superioris, cui aliquis iure promissis aut aliis obligationibus perinde devinctus est, ut si vinculis aut ligaminibus ad eum esset alligatus. Exempla nota ac perspicua sunt Psalmo secundo, Hieremiae secundo et quinto: Disrumpamus vincula eorum. Lucae quinto: Concluserunt piscium multitudinem magnam, rumpebatur autem rete ipsorum. Non de actu ipso, sed de potentia proxima dicitur: quasi diceretur, Rupturiebat. aut iamiam rumpi videbatur, vel incipiebat rete eorum.

S

SABBATUM, venit a verbo Hebraeo שבת Schabat quievit. Institutum est autem a Deo Genesis 2, ea occasione, quod sex prioribus diebus creaverat Deus mundum, cum omnibus creaturis in eo existentibus, septimo vero die quievit: subintell. desinens novas creaturas condere. Est autem illa septima dies, ea quae etiam nunc vocatur Sabbatum. Nam prima est, Solis. Consecravit ergo sibi, ac sanctificavit Deus diem septimum, primum ut esset memoriale creationis Dei, et initii rerum omnium: secundo, ut ea die toti vacaremus ipsius cultui ac doctrinae: tertio, ut corpus requiesceret ab operibus suis, et anima tanto magis exerceretur in divinis: quarto, ut esset memoriale aeternae illius quietis, quae in altera vita sequetur. Quinetiam mundi durationem (ut habet Eliae traditio) in sex mille annis distributam, videtur Deus voluisse per sex dies operationum designare, aut praefigurare: quibus exactis, aeternum Sabbatismum, et nominis sui sanctificationem inviolatam et incontaminatam instituet. Primum igitur vox ista significat praedictam septimam, sacratamque cultui divino diem: quam sanctissime vult observari, non tantum cessatione ab operibus externis corporeis, servilibus, et aliis quibuscunque prophanis: sed etiam cultus divini frequentatione, namque auditione et praedicatione verbi Dei, cognitione ipsius, precatione, et gratiarum actione, et praeterea omnibus charitatis operibus. De hac huius diei celebratione etiam in Decalogo praecipitur, Exodi capite vigesimo, Deuteronomii quinto, et saepissime alias. Secundo. Sabbatum significat quodvis Festum, quo ex mandato Dei, Iudaei tenebantur a prophanis operibus quiescere, et nomen Dei celebrare, sive in septimam, sive in aliam diem incidebat. Sic Levitici vigesimotertio ordinantur quaedam festa, nempe prima, decima, et decimaquinta dies, cum sequentibus septem, mensis septimi, quae festa necessario in diem septimam aut commune Sabbatum incidere non poterant. Tertio, Sabbatum in plurium dierum festo, peculiariter erat prima et ultima dies illius totius festi. Inde est quod Lucae octavo fit mentio δευτεροπρώτου , secundo primi Sabbati: id est, illius ultimae diei, quae ut serie erat secundum aut posterius Sabbatum, ita dignitate erat perinde primum aut summum, sicut et prima dies totius festi. Quarto, Sabbatum nonnunquam synecdochice ponitur pro omnibus illis septem diebus, quorum ultimus est Sabbatum, seu pro tota hebdomade.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.