Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 533 --

1041 significat canere, quia canentes aliquando alternatim canunt, et sibi veluti respondent: quia amant alterna Camoenae. Ideo dicunt servi Achis, 1. Samuelis 21. Non ne hic est ille David, cui responderunt in tympanis: Percussit Saul in millibus suis, et David in myriadib. suis? Hinc putant aliqui esse illud Graecum verbum, quo tum Septuaginta, tum et Lucas de Anna prophetissa utitur, ἀνθωμολογεῖτο : tametsi illud potius ad Deum respicit, quod pro accepto beneficio vicissim Deo confitebatur, aut gratias reddebat. Aliquando significat reipsa facere quod mandatur. Isa. 65 et 66. Quare clamavi, et non respondistis: locutus sum, et non audivistis? id est, me loquente non estis conversi, nec obedivistis. Romanorum nono: Tu quis es, qui respondeas Deo? id est, qui rixaris et litigas cum Deo? Id proprie Latini dicunt Responsare. id est, non acquiescere in ullo Dei responso, sed semper contra rixari ac litigare. Invenire responsum, Iob 32 id est, posse respondere. 2. Corinth. 1, Responsum mortis habuimus. id est, certissimam et velut immotam sententiam de praesenti morte in me conceperam, veluti damnati audiunt contra se sententiam mortis ferri. Sicut olim iurisconsultorum, praetorum et principum responsa pro immotis decretis habebantur.

RESTITUERE, aliquando significat sanare, et instaurare: ut Matt. 12, Marci 3, et Lucae 6, Restituta est manus illius sana sicut altera. id est, sanata est. Elias veniet, et restituet omnia. id est, instaurabit veram religionem et cultum: Matth. 17. Actor. 1. Num in tempore hoc restitues regnum Israeli? id est instaurabis, ut Israel habeat regnum sicut olim? Actorum tertio. Quem oportet quidem caelum accipere usque ad tempora restitutionis omnium quae praedixit Deus. id est, usque ad instaurationem regni Dei, et rerum totius naturae per Satanam primumque lapsum labefactatae, aut etiam evertae.

RESURGO, iterum surgo, sicut ἀνίστημι . id est, post casum, aut cubationem, vel sessionem denuo me erigo. Per metaphoram, potissimum transfertur ad resurrectionem a morte. Vita enim quasi stare quoddam est, et mors contra ut casus. Quare a morte reviviscere, est quoddam denuo surgere: inde nomen resurrectio, ἀνάστασις . Primum vero significat hoc verbum ac nomen, illam corporum totiusque hominis reviviscentiam, quam Deus decrevit, seque facturum praedixit in extrema die, ut omnes iudicari, ac mali quidem puniri, boni vero felices in regno caelorum esse possint: quando quidem in hac vita tum mali bene, tum et boni plerunque male habent, quod contra Dei iustitiam est. De hac resurrectione disputat Christus Matthaei 22, Marci 12, et Luce vigesimo, cum Pharisaeis, illis quidem eam oppugnantibus rei impossibilitate et absurditate, quod necessario alio qui una res haberet 100 aut plures dominos, nec tot hominibus esset locus ac victus in hoc mundo suffecturus: quod unico tantum exemplo septem fratrum, qui unicam uxorem habuerant, declarant: illo vero eam ex Scriptura et omnipotentia Dei asserente. Sunt autem innumera huius et rei et verbi, praesertim in novo Testamento, testimonia ac exempla: ut Martha ait Ioan. 11. Scio quod resurget in resurrectione, in ultimo die. De hac resurrectione prolixe agitur 1. Corinthiorum 15, et 1. Thessalonicens. 4. Secundo, significat idem verbum etiam istam temporariam resurrectionem, miraculose factam, eorum qui iterum mori debebant. De qua dicit Christus Matthaei 11, Mortui resurgunt. Hebraeos 11 , Mulieres acceperunt ex resurrectione mortuos suos. Verum Scriptura vocat ibidem illam priorem, potiorem resurrectionem. Tertio, resurrectio usurpatur etiam de iustificatione ac adoptione ad vitam aeternam, qua in hac vita ex aeterna morte iniustitiae et irae Dei ad veram spiritualemque vitam resurgimus. De hac potissimum inquit Christus Ioann. undecimo: Ego sum resurrectio et vita: id est, autor et effector spiritualis resurrectionis, ac vitae aeternae. De hac resurrectione agitur etiam Romanorum 6, ubi toties Paulus ingeminat, nos cum Christo vivificatos, et a morte excitatos esse. Hanc resurrectionem vocat Apocalypsis primam resurrectionem: dicitque beatos fore eos qui ea potientur, propterea, quod in eos secunda mors, id est, aeterna damnatio nullum ius potestatemve amplius habeat. Colossens. secundo: Per baptismum resurrexistis cum Christo per fidem. Quarto, resurrectio non raro usurpatur de conversione, aut resipiscentia. Proverbiorum vigesimoquarto: Septies in die cadet iustus, et resurget. Ieremiae octavo: Nunquid qui cadit, non adiiciet ut resurgat? Ephes. quinto. Quare dicit, Surge qui dormis, et resurge a mortuis, et illucescet tibi Christus. Sic Luc. secundo dicitur Christus positus in ruinam et resurrectionem multorum. id est, multi scandalizabuntur eo, ut in impia doctrina permaneant, imo etiam impingentes in hunc lapidem persequutores fiant: multi etiam contra convertentur. Quinto, Resurgere significat ex calamitatibus, quibus per iram Dei obruuntur, emergere. ut 41 Psalm. Ubi decubuit, non adiiciet ut resurgat. Amos quinto: Cecidit, et non adiiciet, ut resurgat, virgo filia Israel: prostrata est in terram, et non est qui erigat eam. Idem et Amos octavo dicitur. Sic et illud primi Psalmi intelligi possit, Non resurgent impii in iudicio, nec peccatores in coetu iustorum. id est, non consistent ibi, sed ob malam causam et adversantem Deum succumbent. Sextô, resurrectio et sessio ponitur aliquando pro isto corporeo motu aut situ: et tamen per synecdochen omnes hominis actiones, consilia et motus, non tantum externos, sed et internos notat. Psalmo 139, Tu cognovisti sessionem et resurrectionem meam, intelligisque cogitationem meam longe ante te. Eadem locutio est et Esdrae secundo. Denique negantur aliquando mortui resurgere. id est, mox ad hanc communem vitam reviviscere. ubi non agitur de illa extrema resurrectione. Iob decimoquarto: Homo cum dormierit, non resurget. id est, non mox reviviscet. Isaiae vigesimoprimo: Mortui non vivent, et vita defuncti non resurgent. Et Isa. quadragesimotertio, de submersis Aegyptiis in mari rubro legitur: Simul dormient, et non resurgent. id est, non cito reviviscent, vere ac penitus perierunt. ¶ Quaerere quis possit, qua ratione aut sensu dicatur Christus traditus propter peccata nostra, et resurrexisse propter iustificationem nostram? Credo hunc esse simplicissimum sensum, quod peccata quidem nostra, aut iniustitiae in eum translatae, eum adegerint ad mortem: sed ideo surrexisse, ut nos tanquam mediator et perpetuus sacerdos, ad dexteram patris sedens, ad thronum gratiae fide accedentes iustificet et salvet. Hanc vim et efficaciam resurrectionis Christi cupit Paulus Philip. 3 cognoscere. Verum de priore loco clarius in praepositione PER dictum est. Resurrectio vitae et condemnationis. Ioann. 5, Et prodibunt qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem damnationis. id est, alii resurgent ad vitam aeternam, alii ad aeternum exitium. Christo singulari quadam ratione piorum resuscitatio tribuitur: sicut ipsemet aliquoties repetit, se credentes resuscitaturum esse in novissimo die. Sic 1 Corinthiorum decimo quinto, dicitur perinde per Christum futura resurrectio, sicut per Adamum accidit mors, et Actorum 4 ac 17, in nomine IESU dicitur annunciari resurrectio. Sic et Philippens. tertio Paulus dicit, se id sollicite agere, ut possit pervenire ad resurrectionem mortuorum. ¶ Dicat aliquis, Cur hoc tanquam eximium quoddam beneficium Christi erga pios praedicatur, quod tamen etiam impiis continget?

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.