Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 525 --

1025 In eodem sensu videtur Christus usurpare regnum Dei, cum ait Marci 9: Sunt quidam hic astantes, qui non gustabunt mortem, donec viderint regnum Dei venire in potentia: vel, ut Marcus habet, Donec viderint filium hominis venientem in regnum suum. Quod credo accipiendum esse tum de glorificatione filii Dei, quae mox post sex dies in monte Thabor sequuta est: et multo magis de gloria resurrectionis ac ascensionis: tum et de propagatione gloriosa regni Christi, dato Spiritu sancto visibiliter, patratisque tot miraculis. quod Marcus dicit, regnum Dei venire in potentia, aut potenter. De eodem regno Christi ait angelus ad Mariam: Dabit ei Deus sedem David patris sui, et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. id est, perpetuo gloriose praeerit Ecclesiae suae. Multo magis significat ultimam perfectissimamque glorificationem, quae fiet in extrema die. 2. Timoth. 4, Qui iudicaturus est vivos et mortuos in illustri suo adventu et regno suo. Filii regni alias dicuntur veluti potentialiter, aut de iure, ii qui debebant esse genuini filii regni, illudque recte quaerere, ut erant omnes Israelitae, et nunc sunt omnes Christiani. Cuius contrarium est, quod Paulus dicit Ephes. 2, Alieni â politia Israelis. De talibus, ut ita dicam, potentialibus filiis regni Dei, Matth. 8, Multi venient ab Oriente et Occidente, et discumbent cum Abraham in regno caelorum: filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores. ubi idem videntur filii regni dici, quod nos nunc dicimus membra verae Ecclesiae. Haec autem receptio exterorum, et eiectio domesticorum regni, a Paulo, per excisionem ramorum ex vera olea, et insitionem sylvestrium ramusculorum, Rom. 11. depingitur. Eadem locutio paulo aliter accipitur Matth. 13, Bonum semen sunt filii regni: zizania sunt filii illius mali. ibi enim filii regni dicuntur ii, qui actu sunt filii, veraeque pii, quique sunt vera vivaque membra Ecclesiae. Regnum aliquando abusive significat quamcunque magnam vim aut potentiam. Virga rectitudinis, virga aut sceptrum regni tui: Psal. 45. id est, tu iuste regnas, aut imperas. Hoc dictum Epistola ad Hebraeos ad Christum applicat, ad quem proculdubio etiam totus Psalmus pertinet. Significat igitur, spiritualem gubernationem, qua peccatores salvos facit, rectissimam et laudatissimam esse. Apostoli Actor. 1 dicunt ad Christum, Num in hoc tempore restitues regnum Israel? Intelligunt illi quidem regnum Meschiae, sed somniabant fore terrenum regnum. Putabant enim. Christum instauraturum illud vetus regnum Israelitarum, ita ut sit perinde potens ac gloriosum, et innumeris gentibus imperitet: sicut olim tempore Davidis aut Salomonis, vel etiam multo gloriosius ac florentius.

¶ Diximus de aliquot significationibus vocis Regnum, inter quas illae sunt celebriores, Regnum Dei, regnum caelorum, regnum Christi, quae locutiones non raro idem valent. Aliquando et absolute posita vox Regnum, eandem vim obtinent. Regnare crebro significat regem agere, aut regno praeesse. Verum alia quaedam, ac pene catachrestica significatio est, cum denotet aliquem potenter dominari, aliquos regere, aut etiam alioqui praevalere, omnia pro suo arbitrio agere, florere, ac vigere. Deus facit regnare hypocritam propterpeccata populi, Iob 34. tametsi in Hebraeo sit alius sensus. Oseae 8. Ipsi fecerunt regem, et non ex me: instituta erunt principes, et nescivi. Hic usitatam significationem, aut ordinarium regnum ista vox obtinet. Pro qua [?: ] autem potenti dominatione aut gubernatione in sequentibus exemplis usurpatur, tum in bonam, tum et in malam partem. Ezech. 20 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si non in manu valida, et brachio extento, et furore effuso regnaturus sum super vos. Id est, volentes nolentes tenebo vos in potestate mea, durissime vos tractans et castigans. Psal. 99. Dominus regnavit, commoveantur populi: id est, fremat et insaniat quantum volet mundus, tamen Iehova omnia aget pro suo arbitrio. Sic Psal. 10, Dominus regnabit in seculum, et ultra, peribunt gentes de terra eius. In bonam porro partem haec eadem significatio reperitur saepissime in Psalmis et prophetis: ut Psal. 97. Dominus regnavit, exultet terra: id est, potenter suis opitulabitur, et Psal. 47. Dominus regnabit super gentes. Et Psal. 93: Dominus regnabit, induit decorem, induit Dominus fortitudinem, et accinxit se. Isaiae 52: Annunciantis bonum, praedicantis salutem, et annunciantis Zion, Regnat Deus tuus. id est potenter aderit et aget, te liberando, et hostes tuos puniendo. In hac significatione verbum Regnandi tribuitur etiam hominibus: ut Hieremiae 22. Nunquid tu regnabis, quod te immisces cedris? id est, putas' ne te hic adeo potentem fore, diuque floriturum esse, quod tam splendide aedificas? Proverb 28, Regnantibus impiis fiunt ruinae. id est, cum illi potentes sunt, ac agunt omnia pro arbitrio. In Hebraeo sunt alia verba.

¶ Dixi supra, significare aliquando hoc verbum in hac catachresi, florere ac vigere: quod idem ferme cum praecedentibus exemplis valet. Illustre vero huius significationis exemplum est 1. Corinth. 4: Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis: et utinam regnassetis, ut et nos vobiscum regnaremus. ubi Regnare significat, in summo vigore floreque esse, ac bene habere. Sic et Apoc. 20: Sancti regnabunt mille annis cum Christo, et mox regnabunt in secula seculorum. id est, felicissime agent, bene beateque vivent, aut alioqui hic in terris aliquandiu Ecclesia erit florentior quam alioqui. Ab hisce porro catachresticis significationib. deducuntur metaphorae, praesertim Rom. 5 et 6: ubi dicitur Regnare peccatum, mors, et gratia. Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos qui non peccaverunt ad similitudinem transgressionis Adam: id est, mors temporaria et aeterna cum suis flagellis et calamitatibus oppressit etiam eos qui non habuerunt actualia delicta, ut sunt parvi infantes. Sic mox sequitur, Unius delicto regnavit mors: id est, occasione primi lapsus mors invasit tyrannidem super genus humanum. Dicitur et Peccatum regnare, idque dupliciter: nempe primum, potenter protrudere hominem in omnigena scelera, tum intus in corde cogitationibus, tum foris manibus ac opere. Rom. 6. Ne regnet igitur peccatum in mortali corpore vestro, ut obediatis ei in concupiscentiis ipsius. ubi in hoc ipso versu et sequenti exponit Paulus, quid sit regnare peccatum in homine. Et paulo post idem repetit: Non dominetur peccatum vobis. Ex hoc loco utilis locutio et doctrina peccati regnantis in nostris Ecclesiis sumpta est: quod id videlicet sit et inhaerens quaedam malitia, corruptio, aut vetus Adam, pro arbitrio ac libitu hominem ad omnis generis actualia peccata, tanquam fructus suos potenter protrudens, ipso non tantum non repugnante, sed etiam cupide consentiente. Altero modo dicitur regnare peccatum in morte, in fine 5. capitis: Ut quemadmodum regnaverat peccatum in morte, seu ad mortem, etc. ubi Regnare significat, hominem facere reum aeterni exitii. Peccati enim ingens vis ita nos regit, tractat et agitat, ut tandem nos in temporarium et aeternum exitium praecipitet. de hoc, et etiam de priore peccati regno, dicit Christus: Qui peccat, servus est peccati. Iohan. 8 Simili prorsus locutione dicitur etiam Gratta regnare ibidem, in fine 5. cap. id est, nos potenter regere, et agitare ac servare, donec nos perducat in vitam aeternam. Collatio harum duarum locutionum ac rerum, sensum luculenter illustrat. inquit enim Paulus: Ut quemadmodum regnaverat peccatum in mortem, sic et gratia regnet per

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.