Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 522 --

1019 aut precio solutionis convinculis aliquem libero. Qua re in Matthaeo et Marco est λύτρον , in Paulo vero ἀντίλυτρον Quae vox, ut dicit, ipsum proprie precium aut praemium significat. Caeterum redemptio, λύτρωσις aut ἀπολύτρωσις , significat tum ipsum actum liberandi, tum et liberationem aut libertatem iam effectam, partamque Sic Luc. 1 et 2 legitur, cum dicit Zacharias, Benedictus Dominus Deus Israel, quod inviserit et fecerit redemptionem populo suo, et erexit cornu salutis. Et Anna prophetissa loquebatur de puero Meschia, omnib. qui expectabant redemptionem in Ierusalem. Luc. 21: Levate capita vestra, quoniam appropin quat redemptio vestra. id est, liberatio plena et ultima. Sic pro finali liberatione ponitur 1 Cor. 1, Qui factus est nobis redemptio. et Romanorum 8, Expectantes adoptionem redemptione corporis nostri. id est, plenam instaurationem. Ephe. 1, Coloss. 1: In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae. ubi ista inchoata liberatio in hac vita nempe iustificatio denotatur, sicut supra audivimus. ex cantico Zachariae. At Ephes. 4, Ne contristetis spiritum illum sanctum, quo obsignati estis in diem redemptionis, in extremam diem, qua perfecte redimemur: plena, ac (ut ita dicam) finalis redemptio piorum indicatur, sicut et supra diximus de loco Lucae 21, et Rom. 8. Porro Hebr. 9. Inventa aut parta redemptione aeterna, utramque significat. Ibidem: Itaque ob id novi foederis mediator est, ut morte intercedente, ad redemptionem earum transgressionum quae fuerant sub priori testamento, vocati. promissionem accipiant aeternae haereditatis. ubi redemptio expiationem significat peccatorum. Denique Hebraeor. 11, significat temporariam redemptionem seu liberationem ab aliqua magna calamitate, et morte ipsa. Mulieres acceperunt ex resurrectione mortuos suos: alii vero distenti sunt, non expectantes aut negligentes liberationem ut potiorem resurrectionem nanciscerentur. Exodi 8, propria quadam ratione vox Redemptio usurpatur. inquit enim Deus ad Pharaonem: Ponam redemptionem inter populum meum, et inter populum tuum. Cras erit illud signum: id est, populum meum liberabo ab insectis, quae immissurus sum tibi ac populo tuo. Redemptio igitur ibi significat discrimen redemptionis, aut redemptionem vel liberationem discriminantem inter illos duos populos, quorum alter liberabitur custodieturve a malo, alter vero carebit illa liberatione. Colonienses Theologi vocem Redemptionis, Romanorum 3, de ipsa Christi morte intelligunt: voluntque dici, redemptionem esse causam efficientem iustificationis. quare etiam praepositionem PER, ibi violenter commutant in EX. Verum quod non causam efficientem, aut meritoriam, aut passionem significet, sed ipsam liberationem aut redemptionem a peccatis, ex eo apparet: quia praecessit causa efficiens, nempe gratia, id est, favor Dei: et causa meritoria mox indicatur, cum sanguis Christi hoc effecisse dicitur. Illa ipsa locutio, per redemptionem in CHRISTO IESU, indicat, redemptionem non significare passionem, sed id quod habemus ex Christo Iesu. non enim dici solet, Mors in Christo Iesu: sed bona aut beneficia quae nos ex eo, aut ab eo habemus, in eo esse dicuntur. Praeterea ipsemet Paulus semet disertissime exponit. Cum enim dixisset, Iustificantur per redemptionem quae est in Christo Iesu: mox addit explicationem, Quem Deus proposuit propitiatorium per fidem in ipsius sanguine: quod nempe eatenus eius redemptione iustificamur, quatenus ille nobis, fide eius sanguinem aut passionem intuentibus et apprehendentibus, patrem reconciliat. Docet ergo, istam redemptionem esse reconciliationem cum Deo, quae est etiam absolutio aut iustificatio a peccatis. Postremo Paulus ipse perspicuissime declarat, quid ei sit redemptio, cum eam ostendit esse ipsam remissionem peccatorum. Coloss. primo, et Ephesiorum primo: In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum. ubi, remissionem peccatorum, per appositionem addit, ostendit esse ipsam redemptionem. Ubi et illud observetur, quod contra istam Coloniensium imposturam separat redemptionem â sanguine aut passione Christi, ut effectum a sua causa. Verum de eo Pauli loco, et Colossium corruptela, etiam supra in praepositione PER [?: ] xi. Redimentes occasionem aut opportunitatem, qua dies mali sunt: Ephes. quinto. id est, recte utentes tempore et occasione. Idem Coloss. 4. dicitur ac praecipitur.

REDIGERE in pulverem, est abolere, aut pessundere: ut et Homerus dicit, fieri undamque terramque Iob 13, redigi in lutum. Redigi civitatem in acervum, et everti. Iob decimoquinto. Redigi aliquem in nihilum, vel de crebrum est. Psalmo septuagesimo tertio, Imagini eorum rediges in nihilum: id est, ipsos et eorum [?: ] aut gloriam. Redacta est Babel in desolationem, Jeremiae quinquagesimo. Sic et Ezechielis trigesimoquinto. In servitutem redigo corpus meum, 1 Corinthiorum 9. pro, domo veterem carnalemque hominen.

REDIRE facere retrorsum. Thren. 2, Redire fecit retrorsum dexteram suam a facie inimici. id est, negant aut subtraxit eis auxilium, cum ventum est ad hostes conflictum. Contrarium est ei. Extendere dexteram in aliquem. Ambae hae locutiones sunt Isa, decimoquinto, Manus eius extenta est, et quis redire faciet [?: ] pro, avertet, reflectet. ne scilicet pergat caedere tuos adversarios. Sic Redire facere ab iniquitate dexteram suam Ezechielis decimooctavo, pro retrahere. Redire facere verbum, Numer. decimotertio, est responsum referre, ut remittere. Redire fecit in locum suum: pro, restatur suae dignitati, Genesis quadragesimo. Operabor, de quis redire faciet illud? Isaiae quadragesimotertio: id est, quis irritabit, retundet, aut obsistet? Redibit, reaedificabitur platea, Danielis nono: pro, rursus reae discabitur. De quo Hebraismo dixi in Regulis Universalibus, quod ita saepe verbum verbo adiungant, ac si alterum esset adverbium: Redire huc, pro rursus. Genesi 30. Revertar, et pascam oves tuas. id est, rursus [?: p- ] Spiritus vadens, et non rediens, Psal. 78. id est, anima exiens ex corpore, et non rediens in illud in hac [?: ] .

REGENERATIO, exponetur infra in [?: ] ce Renascor.

REGIS nomen hic exponemus, una cum re gnum, et verbo Regno. Regu nomen olim gubernatoribus valde commune ac pervulgatum fuit: idaeoque etiam minoribus regulis, satrapis ac dynastis est tributum. Iud. 1. ait Adonibezek, LXX reges amputans pollicibus manuum et pedum, colligebant micas sub [?: ] sa mea. Unde facile est coniicere, cum ipsemet Adami bezek non fuerit adeo potens, illos septuaginta regulos fuisse admodum tenuis sortis ac parvae [?: ] gubernatores. Alioqui crevisset in immensum [?: ] potentia, spoliatis tot regibus. Idem ex eo intelligat, quod Ios. 11, numerantur 31 reges, quos Iosua [?: ] verit, quique tantum in terra Canaan [?: imperita- ] . Sic cum Genesis trigesimoseptimo dicunt parentes ac fratres ad Iosephum, Nunquid rex noster eris? intelligunt de communi quodam gubernatore, non de amplissimo regno. Iudicum etiam 17, 18 , et 21 dicitur, tunc non fuisse regem in Israel, sed unumquemque fecisse quod sibi bonum visum sit. ubi per Regem [?: ] nor intelligendum esse summum gubernatorem. [?: ] unum, vel plures in Israele, ita ut fuerit plane [?: disso- ] anarchia, et quisque pro suo arbitrio egerit ac [?: ] verit. Nam alioqui nec ante, nec mox postea, reges fuerunt in Israele: neque tamen talis anarchia semper fuit,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.