Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 59 --

93/94 ceciderant mihi in a moenis: id est, partes aut iugera soli sunibus dimetienda et discriminanda mihi contigêre, in hoc loco amoenissimo. Porro variae phrases sunt huius verbi, quas breviter explicabimus. Cadere precationem coram aliquo: id est, proponi, ad eum pervenire, et acceptam esse ei. Ut si forte cadat precatio eorum coram Domino, Ierem. 36. Item 37 et 38, Cadat obsecro precatio mea in conspectu tuo, et redire me facias in domum Ionathan: id est, Obsecro valeant apud te preces meae. Sic et Ierem. 42, Cadat quaesumus oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis. Et mox, Misistis me ad Deum, ut cadere facerem preces meas in conspectu Dei: id est, ut orarem et exorarem Deum. Cadere ab aliquo sapientia, Iob. 12, est inferiorem esse. Cadere in lectum, est fieri debilem: ut Exodi 21, Si percusserit aliquis proximum suum, et ille ceciderit in lectum: id est, debilitatus fuerit, et cogetur decumbere. Cadere alicui faciem, Genes. 4, est indignari: quia in ira est etiam tristicia, et perpetua quaedam solicitudo, de poena offendentis. unde sequitur, deiecta et in terram spectans facies: non laeta, elevata et exporrecta frons. Cadere reversum. significat etiam periculosius corruere, Esaiae 28. Veluti si quis alium invadens, ita valide repellatur, ut retro resiliat repulsus, ac in tergum corruat: sicut milites capturos Christum cecidisse videtur. Cadere in foveam, quam quis fecit. Psalm. 7 et 9. pro, perire sua propria fraude, aut malis machinamentis. Proverbialem loquutionem fuisse Hebraeis apparet. Cadens, et habens oculos apertos, dicit de se Bileam. Num. 24: ubi plerique intelligunt, Cadens significare dormientem: et Bileam velle dicere, quod etiam inter dormiendum habeat oculos mentis apertos, quibus videat visiones Dei. Lutherus intelligit de casu in genua, quod cum orat, tum demum ei Deus secreta patefaciat, et visiones etiam externas obiiciat. De phrasi Casu ambulare, Levit. 26, forte alibi. venit enim ab alio themate, ac videtur potius significare ex adverso, seu adversando.

Cadere aliquando significat periclitari, prope casum esse, ac veluti inchoare casum: sicut si Latini haberent Inchoativum Cadesco. Psalm. 145, Dominus fulcit omnes cadentes, et erigit omnes incurvatos: id est, iamiam casuros. sic Iob. 4, Cadentes erexerunt sermones tui: id est, confirmaverunt consilio et consolatione.

CAECUS, pro non intelligente, aut bonarum necessariarumque rerum noticia carente, per metaphoram poni solet. Sic 2 Petr. 1, qui non ferunt fructus dicuntur esse caeci, et manu viam tentare: quia scilicet carent vera, viva ac practica noticia Dei, utcunque aliquam speculativam et semimortuam habeant. Sic Christus dicit de seductoribus pharisaeis, Caeci sunt, et duces caecorum: id est, ignari veritatis caelestis. Porro Iohan. 9, pharisaei negant se caecos esse: id est, carere lumine naturali in rebus divinis, et alioqui spirituali accersitaque Dei cognitione. Porro quod ibidem Christus dicit, Si caeci essetis, peccatum non haberetis: significat, si caecitatem vestram agnosceretis, et confiteremini, eiusque condonationem peteretis. Ibidem ait, se ad hoc venisse, ut videntes caeci fiant: id est, qui putant se oculatos esse, caecitatis suae redarguantur: aut etiam indurentur, deterioresque fiant: cuius excaecationis Christus per accidens causa est, sicut sol talparum.

CAESARIS nomine intelligit Christus omnem magistratum sive summum, sive infimum, cum dicit Matth. vigesimosecundo, Date Caesari quae sunt Caesaris, et Deo quae sunt Dei.

CALCARE, esse pedibus premere aliquid, notum est, et in Sacris literis valde usitatum. Deuteronom. 1. et 11. Terram quam calcaveris, dabo tibi. Inde venit significatio Calcare vuas, aut oleas, quae sic emolliuntur, ut inde oleum exprimi possit. Mich. 6. Calcabis olivam, et inungêris. Iudicum 9, Vuas calcantes. Et Esaiae vigesimosexto, ac Ieremiae decimoquinto, vox calcantium. Idem est et Calcare torcular. unde Christus Esaiae 63. solus dicitur calcasse torcular, tum ob similitudinem magnitudinis laboris ac fructus: tum etiam, quod perinde fuit totus foede plagis contaminatus et conspurcatus, sicut calcantes uvis et luto contaminantur. sicut ille inquit,
Stabat et autumnus calcatis sordidus uvis. Thren. 1. et Act. 19 videtur dici de potenti castigatione impiorum. De qua re etiam infra in voce Torcularis aliquid adiicietur. Calcare significat etiam tum gloriose vincere, tum et contumeliose victis insultare: ut Deuteronom. 33. promittit Deus populo, quod super excelsa hostium calcaturus sit. quod Rabbi Salomon dicit idem valere, ac si dixisset, Super colla eorum. Haec promissio eadem phrasi repetitur, et opere ipso completur Iosuae 10. ubi iubet Dominus duces calcare colla captivorum regum. Similis sensus est Iob 18, Calcet super eum interitus veluti rex. Significat quoque simpliciter contumeliose aliquid tractare. ut Proverb. 27, Anima satura calcabit favum. Impios calcaturos civitatem sanctam, significat tum possessionem, quod per eam ambulabunt, in ea stabunt et agent: tum et contumeliosam tractationem, Lucae 21. Et Apocal. 11. Sic 2. Machab. 8, Respice in populum, qui ab omnibus calcatur. Calcandi potestatem dicit Dominus se dare piis, ac ministris suis, super serpentes et scorpiones impune: quod potentem gloriosamque victoriam piorum de impiis, etiam in hac vita testatur. Ipsemet enim Dominus conterit serpentem sub pedibus nostris. Sic Psalm. 91. Super leonem et aspidem calcabis, et conculcabis leonem ac draconem. Sic et Malachiae primo legitur, Calcabitis impios cum furore. Quae loca de spirituali victoria et conculcatione necessario sunt intelligenda. Calcantium vocem tollere, Esaiae 16. et Ierem. 25, est, tum penuriam vini efficere, tum et extremam solitudinem. Non dabo calcationem pedis, Deuteronomii secundo: id est, nec vestigium quidem soli huius tibi largiar, quantum solis plantis calcare queas.

CALCANEUS, posterior pars plantae, Genes. 2, videtur significare tum omnes pios, tum et ipsam Christi humanitatem, quam satan afflixit, sicut et adhuc pios infestat. Calcaneum observare, significat observare alicuius vestigia aut gressus: id est, lapsus et calamitates piorum: Psalm. 56. pedibus enim et calcaneo inter ambulandum labimur: quos lapsus et casus calamitatesque impii ideo observant, ut arrepta occasione porro nos pergant evertere: hostis enim cadens facilime interficitur. Possis per calcaneum intelligere etiam ipsos gressus progressiones aut vestigia. Sic exprobrare calcaneum aut vestigia Christi, impii dicuntur Psalm. 89: quia Christi doctrinam, vitam, actiones et res gestas vituperarent. Calcaneum contra aliquem levare, Psalm. 41. et Iohan. 13, est inferiorem contra superiorem exurgere, eique iniurias ac damna inferre. Sumptum opinor esse ab equis, qui cum servire ac prodesse deberent homini, calcibus eum impetunt. De loco Psalmi 49, Cum iniquitas calcaneorum meorum circumveniet me, est difficilis dubitatio. Sed placet mihi eorum sententia, qui vertunt, Supplantatorum meorum Credo enim esse participium plurale, posito initio hatephpata pro hatephcamez. Demum dari alicui calcaneum, aut vestigia, Ieremiae decimotertio, est aliquem ignominia affici: sumptum a feminis, quibus est summum dedecus denudari inferiora. Comparat enim ibi Iudam cum muliere, et dicit: Ob magnitudinem iniquitatum tuarum revelatae sunt fimbriae tuae, et denudata aut violata vestigia tua.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.