Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 520 --

1015 Sic rex Achis dicit Davidi: Vivit Iehova, quod tu rectus ac bonus es in oculis meis, sed in oculis principum non es rectus: id est, places aut probaris mihi, illis vero displices. Nec tantum hominibus, sed et Deo eadem locutio tribuitur, quod aliquid sit rectum, aut non sit, in oculis eius. Solet etiam non raro explicatio addi, quid sit illud rectum in oculis Dei: nempe, id quod Deus praecepit aut praescripsit. ut, Quod fecisset David id quod rectum erat in oculis Iehovae: primo Regum decimoquinto. mox exponit quid sit illud rectum, inquiens: Neque declinasset ab ullo eorum quae praeceperat ei. Sic et primo Regum undecimo: Nec ambulaverunt in viis meis, faciendo quod rectum est in oculis meis, Cum feceris quod rectum est in oculis Iehovae: Deuteronomii vigesimoprimo. Rectus homo, dicitur vir probus. Sic Iob capite primo et secundo, dicitur fuisse vir simplex, rectus, et timens Deum. Est autem rectus et aequus, qui neque ad dexteram declinat, neque ad sinistram, qui integri ac sinceri tum iudicii tum affectus est, et esse perseverat, quamcunque in partem oblata vel causa vel occasione: qui non flectitur aut corrumpitur ullis muneribus, sed citra personae aut proprii commodi respectum recta via incedit, et recte iudicat: cuius cor non curuatur aut flectitur a recto, quique nullius aut timore aut favore aliquid facit contra aequum ac rectum: nec favore, nec praemiis aut metu, seu minis poenarum flectitur: denique, qui cum bene operatur, non suum inde honorem aut commodum (ut hypocritae) vel praemium vitae aeternae, (ut iustitiarii) sed Dei gloriam, et proximi utilitatem quaerit. Correctum quoque valde crebro dicitur. et homo recto corde, qui scilicet et in doctrina, fide, et in vita rectus ac sanus, Deoque et recte iudicantibus probatus est. Psalmo septimo: Deus salvos facit rectos corde. Et undecimo: Ecce impii intendunt arcum, et ado-ptant sagittam in chorda, ut sagittent in caligine rectos corde. id est, ut opprimant et prorsus perdant vere pios. Haec phrasis creberrima est in Scriptura, qua significatur pietas cordis erga Deum. Psalmo centesimo vigesimoquinto. Beǹefac bonis et rectis corde. Secundo Paral. vigesimonono: Levitae fuerunt recti corde ad sanctificandum se prae sacerdotibus: id est, alacriores, paratiores, promptioresque. Dicitur aliquando rectum cor alicuius esse erga alium hominem ut Iehu, incidens in via in Ionadab filium Rechab, inquit: An est cortuum rectum, sicut cor meum cum tuo? id est, an me vere ac syncere amas, sicut ego te? Iob trigesimo tertio inquit, Rectitudo cordis mei eloquia mea: id est, certam veritatem eloquar, idque sincere ac ex animo. Dicitur et Deus rectus, quia est iustissimus, et quia summa clementia ac veritate agit cum omnibus sperantibus in eum. Psalmo vigesimoquinto: Bonus et rectus est Dominus, propterea docebit peccatores in via. id est, pro sua singulari bonitate ac clementia, non desiderat mortem peccatoris, sed potius ut convertatur ac servetur, eoque eos per suam doctrinam ac Spiritum in veram viam reducit. Deuteronomii trigesimosecundo: Deus veritatis, et non iniquitatis, iustus et rectus est. Dicuntur etiam iustitiae, opera, viae, ac verbum Domini recta esse, eo quod illa omnia sunt verissima, iustissima et hominibus salutaria. Psalmo trigesimotertio: Rectum est verbum Domini, et omne opus eius in fide: id est, doctrina Dei verax est, et salutaris. Aliquando dicuntur viae Domini etiam eo nomine rectae, quod sunt faciles, et propalam verae. In fine Oseae habetur, Quia omnes viae Domini sunt rectae, et iusti ambulabunt pereas, impii autem corruent in eis. id est sunt planae, conspicuae, et per quas pii facile sineque omni errore incedere possint: sed impii calumniatores ubique scandalum et occasionem erroris ac ruinae exitiique sui reperiunt. In hoc [?: se--- ] etiam Paulus dicit Actorum decimo tertio ad Elyria magum, ô inimice omnis iustitiae, non cessas pervertere vias Domini rectas? id est, calumniis tuis simplicissimam et verissimam doctrinam religionemque Dei obscurare, depravare, et erroris insimulare. Via iusti rectitudines, Isaiae vigesimosexto: id est, via aequa et aequabilis et plana erit iusto. In alio porro sensu videtur accipiendum, quod Baptista clamat Isaiae quadragesimo, et Matth. tertio: Praeparate viam Domino et rectas facite semitas eius. Vult enim ipsa corda [?: pa- ] ad excipiendum Meschiam, eiusque beneficia. Id vero fit, dum homines agnoscentes suam iniustitiam ac damnationem, ab hoc Meschia fide mendicant remissionem peccatorum, aut reconciliationem et vitam aeternam. Quare hic via recta, ipsa vera poenitentia, de praesertim fides, est. Iehu rex scribit ad Samaritanes, secundo Regum decimo: Videte bonum ac rectum de filiis Domini vestri, et ponite eum in solio: id est, delegite vobis unum ex filiis Achab, qui videatur aptissimus ad regnum, eumque facite regem. RECTITUDO aliquando ipsam aequitatem per sese consideratam, ac veluti in abstarcto significat: aliquando vero in concreto rectam ac piam vitam. Integritas et rectitudo custodiant me, quoniam in te speravi, Psalmo vigesimoquinto: id est, serva me in sincera et pia fide ac [?: ] quandoquidem a te totus pendeo. Proverbiorum undecimo: Est qui dispergat, et superadditur ei amplius, et parcens ultra rectitudinem, tantum ad egestates. id est, ultra quam aequum et par est. Facere [?: rect- ] . Danielis undecimo: Veniet ad regem aquilonis, et faciat rectitudines. id est, pacem aequis conditionibus RECTIFICA: pro, rectum fac, ponitur Proverborum rum quarto: Rectifica semitam pedum tuorum. id est, dirige tuam vitam et actiones. Sicut ibidem [?: seq- ] Et omnes viae tuae dirigantur, ne declines ad dexteram vel ad sinistram. Iudic. duodecimo: Ille autem dicebat, Sibolet, et non rectificabat loqui. id est, non recte pronunciabat illam voculam. Rectus ישורון Iesurum, aliquando significat ipsum Israelem, qui rectus vocatur: quia talis professione erat, nempe populus et Ecclesia Dei. Deuteronom. trigesimosecundo: [?: Imping--- ] est rectus, et recalcitravit. Vocatur Rectus iure, non actu, seu tantum nominetenus talis. Sic et mox sequenti capite: Et fuit in recto rex, cum colligerentur [?: cap--- ] populi, simulque trib. Israel. Isaiae quadragesimoquarto, itidem populum Israeliticum, id est, totam [?: ] Ecclesiam hac voce nominat: Sic dicit Dominus factor tuus, et fictor tuus, qui te adiuvit inde ab utera. Noli timere serve meus Iacob, et Iesurum rectissime, quem elegi. Sic Danielis undecimo, quidam exponent de Iudaeis vocem Recti, cum inquit: Ponet quoque faciem suam, ut veniat cum potentia totius regni sui et recti cum eo, et faciet. ubi per Rectos aliqui intelligent Iudaeos, quia illi tunc erant cultores Dei, qui soli [?: ] recti: sicut Paulus eos vocat Sanctos.

REDARGUO, aliquando significat tantum [?: ] so, reprehendo. Eph. quinto, Opera eorum potius redarguite. In ore alicuius esse redargutiones: id est, qui potest respondere. Et factus sum sicut vir qui non iudit, et in cuius ore non sunt redargutiones. id est, qui nequeat respondere, inops responsionis. Actor. 19. Periculum est, ne nobis ista pars veniat in redargutionem: id est, ne istud lucrum fabricandorum templorum et imaginum, refutatum a Paulo, nobis prorsus pereat. et ab omnibus, pro vanissimo habeatur ac irrideatur, ac oquod propalam evidenterque pro inanissimo [?: con- ] deprehensumque est.

REDDO, non admodum obscurum aut difficile est: unam igitur aut alteram tantum eius [?: locu- ]

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.