Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 519 --

1013 et Paralipomenis: Veruntamen excelsa non recesserunt, populo adhuc immolante in excelsis: id est, non desierunt illa idola, aut idololatriae. Recedere ab aliqua re, aliquando significat carere ea. Proverb. 11, Inauris aurea mulier pulchra recedens a sensu. id est, carens ratione ac intelligentia. Isa. 38. Habitatio mea recessit et migravit a me, sicut tabernaculum pastoris. id est, privatus sum hac vita, sicut tabernaculum pastorum mox alio amovetur. Recedere quoque, ac recedentes dicuntur deficientes a Deo et vera pietate. Psal. 14. Unusquisque declinavit, simul facti sunt foetidi. Isa. 1, Qua parte percutiemini, addentes amplius recessionem, Sara, apostasiam. Et mox principes Iuda vocantur סוררים sorerim, recessores, apostatae. Recedit autem a Deo non tantum qui idololatriae se dedit, sed etiam qui desinit sperare in Deum: sicut Cain discedit a facie Dei, non sperans aut quaerens amplius eius opem. Sic omnino accipitur illud dictum Christi Luc. 8, Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. id est, deficiunt a vera pietate et Christo, facti Epicurei, aut etiam idololatrae.

RECIPIO: Recipere Christum, aut eius sermonem, emphatica locutio est. Significat enim agnoscere eum pro vero Meschia, veraque Dei religione, eamque amplecti ac colere, ac secundum eius praescriptum, fidem, animum ac vitam dirigere. De tali receptione Christi dicitur Ioannis 1. Sui eum non receperunt: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. ubi. quid sit recipere, mox exponit inquiens: Qui credunt in nomen eius. Recipere Apostolos et Christum, Matt. 10, significat hospitio accipere, et alioqui humaniter et amanter tractare. Recipere, est approbare aut credere. Matth. 11. Si vultis recipere, ipse Baptista est Helias: id est, si vultis aut potestis credere. Non recipient tuum testimonium de me, Actor. 22. id est, non assentientur aut credent tibi. Compensationem sui erroris in semetipsis recipientes, Rom. 1. id est, poenas turpitudinum in suo proprio corpore pro falsa religione patientes. In vacuum gratiam Dei recipere. 2. Cor. 6 est, tum reconciliationem aut iustificationem peccatis contra conscientiam excutere: tum et renovationem, qua sunt conditi ad bona opera, non pie exercere. Nonnunquam significat amare, amplecti, ac fovere. 2. Corinth. sexto: Exite de medio eorum: ego recipiam vos, ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios. Exponit ipsemet textus, quid sit illud Recipere. Sic et illud Hebraeor. 12 intelligendum est, Castigat Dominus omnem filium quem recipit: id est, quem amat, fovet, etc. Sic possis intelligere illud dictum in 3. Epist. Iohannis, Diotrephes nos non recipit. Sic et Actorum 24 dicit Tertullus, se recipere salutaria facta Felicis: id est, agnoscere, magnifacere, amare, ac pro eis illi gratus esse. Ut adoptionem filiorum reciperemus, Galat. 4. id est, consequeremur. Ephes. 6. Quod quisque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino. id est, eius praemium consequetur. Sic Coloss. 3, Qui iniuste egerit, recipiet quod inique gessit. id est, praemium eius accipiet. Seducentur, eo quod charitatem veritatis non receperunt. 2. Thess. 2. id est, non sunt amplexi, noluerunt habere.

RECORDARI, interdum pro mentionem alicuius facere ponitur: sicut etiam Latini verbum memini non tantum pro memoria, sed et pro mentione usurpant. 1 Sam. 20, Si recordando recordatus fuerit mei pater tuus. id est, Si mentionem mei fecerit, cur non intersim solenni convivio, excusa me. Sic aliqui exponunt, Pharaonem inter epulandum recordatum esse: hoc est, fecisse mentionem sui pincernae et pistoris. Sic et illad Christi, In memoriam mei facietis, exponit Paulus per Mortem Domini praedicabitis. De qua locutione aliquid paulo post in Reminisci dicetur clarius. Sic 2. Sam. 14. Recordetur obsecro rex Iehovae Dei tui, ne multiplex consurgat. id est, faciat in hac promissione Dei mentionem, ac per eum mihi iuret, ne caedes meorum liberorum multiplicentur. Recordari dicitur Deus aliquorum plerunque in bonam partem, ac significat opitulari eis, idque plerunque post aliquas duras calamitates ac difficultates, in quibus visus est quasi oblitus fuisse eorum. Sic dicitur Deus recordatus esse Noe, et filiorum in arca existentium, Gen. 8. Ponitur ergo vox animi motum significans, interdum pro eius externo effectu, per metalepsin aut metonymiam. Sic Deus dicitur recordatus Rachelis, Gen. 30. et Annae. 1. Samuel. 1. cum eas ex sterilibus foecundas fecit. Nam antea eas relinquens in ignominia sterilitatis, visus est earum oblivisci. Sic passim in Psalmis et alibi pii orant, ut Deus recordetur eorum: et Deus eorum meminisse dicitur, cum eis opem fert. Aliquando tamen et in malam partem locutio ista accipitur. Psal. 137. Recordare Iehova filiorum Edom diei Ierusalem, qui dicebant. id est, memento ut se tum Edomitae gesserint, et punias eos propterea. Recordari Deus dicitur peccatorum, cum non remittit, sed punit ea. Psalm. 79, Ne recorderis iniquitatum nostrarum priorum. id est, condona clementer. Recordare diei Sabbati, ut sanctifices illum, id est, observa diligenter ut sanctifices Subbatum, Deuteronomii 5. Recordari dicitur Deus sanguinis innocentis. id est, ulcisci, Psalmo 9. Recordari dicitur Deus sacrificiorum, cum ei accepta sunt, ac nobis propter ea benedicit. Sic Actorum 10 dicuntur ascendisse in memoriam Dei eleemosynae et preces Cornelii centurionis. Contra etiam peccata Babyloniae meretricis dicuntur ascendisse in memoriam coram Deo, aut Deum illorum recordatum. Apoc. 18. Plurimae omnino et maximi momenti phrases sunt huius verbi. Verum de illis supra in Memini, Memoria, et Obliviscor, dictum est. Eadem enim istarum omnium vocum ratio est.

RECTUM, primum proprie significat externam quandam rectitudinem corporum, superficierum, aut linearum: ut sagitta, hasta aut trabs recta dicitur, cuius contrarium est obliquum, aut obliquitas seu tortuosum. Per metaphoram porro haec vox significat omne laudabile ac probum, ac transfertur ad quasvis res aut actiones laudabiles ac probas. Quae metaphora est usitata non tantum Hebraeis, sed etiam Latinis ac Graecis. Eadem prorsus natura ac vis est etiam aequi, ab aequalitate planicierum, linearum aut corporum, per metaphoram sumpti. Dixi autem quaedam in voce Perversus, quae ad huius quoque vocabuli explicationem facere queant: sed hic multo plura dicenda erunt. Sunt autem varia recta, iusta, autaequa, prout res ipsae variae sunt, in quibus rectitudo requiritur: et varia etiam iudicia hominum, quorum cuique suum pulchrum esse videtur. sicut Salomon ait, stulto videri rectam viam suam: Proverbiorum duodecimo. et unicuique suas vias videri rectas, aut probas: Proverbiorum 21. De aliquot igitur recti varietatibus ac significationibus dicamus. Primum igitur frequentissima est locutio, aliquid in alicuius oculis, aut coram aliquo rectum esse, aut videri alicui rectum: quae significat, aliquid alicui probari aut placere, sive id per se vere rectum aut pravum sit. Duo exempla modo protuli, quod et stulto et cuivis sua via sit recta in oculis eius: id est, ei probetur aut placeat. Secundo Samuel. 17, dicitur consilium Achitophelis rectum fuisse in oculis Absalonis: id est, ei placuisse. Sic Ioab dicit ad Davidem lugentem mortem Absalo nis, secundo Samuel 19: Si omnes nos hodie mortui essemus, et Absalon viveret, rectum esset in oculis tuis: id est, placeret tibi, contentusque esses nos omnes occisos esse, modo illum incolumem haberes. Sic Ieremias inquit capite decimo octavo: figulum fecisse vas, ut rectum fuit in oculis eius: id est ut ei libuit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.