Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 518 --

1011 bonorum per doctrinam distributore: aliqui de Esther et Mardochaeo Beniamitis, qui tandem suis saluti fuerunt. Non est incommoda et Rabinorum in terpretatio, de eo quod tribus Beniamin primum fuit bellicosa et scelerata, cum rapuit concubinam Levitae: quodque paulo post aliquoties omnes Israelitas superavit: verum paulo post superata, aliorum praedae ac rapinae exposita fuit. Spiritualis raptus, cum Deus violenter aliquem aufert, sive totum hominem, ut Eliam in curru igneo: aut Philippum apostolum, Actor. octavo sive solo spiritu aut anima sicut Paulus secundae Cor. 12 dicit se raptum fuisse usque in tertium caelum, seque ignorare an in corpore aut extra corpus. Et pii rapientur in nubibus obviam Christo, primae Thess. 4: quod fiet in glorificato corpore et anima.

RATIO, λόγος , varia significata habet, quae non volo prolixius persequi, tantum de quibusdam aliquid dicam. Actorum 25, Sine ratione mihi esse videtur mittere vinctum, et non indicare crimen. id est, absurdum. Mercatoria supputatio: Philippens. quarto. Nulla Ecclesia mihi communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos Philippenses. id est, nulla in me quicquam contulit stipendii. Alludit ad rationes mercatorum, ubi supputatur quid alter ab altero acceperit, eive vicissim dederit. At Ecclesiae acceperant quidem doctrinam a Paulo, verum vicissim ei nihil benefecerant. Species hac voce notatur ad Colossenses secundo, Quae quidem rationem habent sapientiae: id est, speciem habent, sed non rem. Vis autem phrasis est talis, ficut Latini dicunt rationem alicuius haberi, aut non haberi, aut eum esse in aliqua existimatione, opinione, aut numero. Nam et haec omnia ratio λόγος denotat. Vult ergo Paulus dicere, illa ab hominibus computari aut numerari inter res praeclaras, et eximiae cuiusdam sapientiae, cum nullius sint seriae aut solidae pietatis ac bonitatis. Reddere rationem. Quasi rationem reddituri pro animabus: Hebraeorum 13. In Graeco est: Vigilant pro animabus vestris, quasi rationem reddituri. id est, ipsi solliciti sunt de vobis, ut puram doctrinam habeatis, recte in Deum credatis, et pie vivatis, ne in aeternum animae vestrae pereant, tanquam qui talis suae functionis cogantur Deo rationem reddere. Non ergo proprie dicit doctores reddituros rationem de alienis animabus, sed de suo officio. Redde rationem villicationis tuae. Petere rationem, est quaerere causam rei. Primae Petri tertio: Petere aut exigere rationem spei, quae est in vobis id est, qui flagitaverit a vobis, Quid creditis? aut cur ita creditis? qua tandem ratione, nititur ista vestra spes ac expectatio vitae aeternae? inquit igitur: Sitis parati ad respondendum, vel potius ad apologiam: hoc est, ad defensionem aut excusationem, omni poscenti aut postulanti rationem de ea spe quae est in vobis. Et ibidem quarto: Qui reddituri sunt rationem ei qui venturus est iudicare vivos et mortuos: id est, qui cogentur non tantum rationem reddere, sed etiam damnationem ob tam iniqua iudicia sustinere, tristissimasque poenas perpeti. De voce λόγος , dicetur in Verbo.

RATIONABILE obsequium, habet Vulgata, Romanorum duodecimo. in Graeco est, Rationalem cultum: id est, ubi animus vester seipsum Deo per spiritum sanctum offert, non brutas, aut etiam sensu carentes hostias, et alias res externis corporalibusque caeremoniis ac ritibus. Sic primae Petri secundo iubemur rationabile, aut potius rationale λογικὸν lac expetere: id est, vel sermonis lac (sermone enim aut doctrina alitur anima nostra) vel intelligentiae lacte, ita ut prudenter aut intelligenter veram catechesin accipiamus, non temere falsam: vel denique lac, efficiens intelligentes.

RATIONALE, fuit quoddam ornamentum summi sacerdotis in populo Israelitico, cuius forma ac fabrica depingitur Exodi vigesimo octavo. Hebraeice est חוסן Chosen. Septuaginta vertaerunt λόγος , quam Latini expositores et Vulgata est secuta, vertendo Rationale: Monsterus vertit pectorale, quia in pectore gestabatur. Erat autem summa et dignior inter sacerdotalia indumenta vestis, sicut arca summa res erat inter tabernaculi vasa: et utrinque responsa divina dabantur. Habuit pectorale illud ornamentum, praeter duodecim lapides, et nomina filiorum Israel illis inscripta, Urim et Thummim, quae lucem et perfectionem significant: ex quibus summo sacerdoti responsa divina dabantur. Verum quales fuerint res, nemini mortalium constat. Quidam Hebraeorum putant fuisse scriptum quoddam divinum, aut nomina quaedam sacra. Alii putant fuisse lucidissimos lapides, in quibus summus sacerdos vidit iudicium filiorum Israel perfecte. Alii aliud sentiunt, et multa de his rebus retrusis nugantur. Placet mihi, quod hic Rabbi Salomon scribit: nempe quod nedum de Hosea pronunciare non possumus qualis fuerit res: verum et Ephod, hoc est, simulachrum Ephod, ex contextu non satis dilucide intelligi potest. Quo fit, ut ta ab Hebraeis, quam a Latinis expositioribus variae hic inveniantur opiniones.

RECEDERE, סור sur, aliquando contrariam significationem nativae habet: nempe accedere. Exodi tertio: Recedam nunc, ut videam istam visionem magnam, quare rubus igne non absumatur. Et videns Iehova, quod Moses recedebat, ut videret, vocavit eum. Sic Genesis decimonono orat Abrahamus tres illos hospites, ut ad eius tabernaculum recedant. et mox sequitur: Accesserunt ad eum, et intraverunt in domum eius. Tametsi in loco Genesis tueri posset suam significationem, eo quod iubentur a via recedere ad Abrahami tabernaculum. Eâdem ratione posset excusari, quod Iael in Iudicibus invitat iubetque accedere in suum tabernaculum Sisseram. Sic enim et ille ex via recedebat, aut divertebat ad eam. Quam etymologiam etiam Diversoria habent, eo quod a via in ea receditur, declinatur, et divertitur. Kimchi quoque super Amos monet, hoc verbum Sur aliquando accessionem significare. nam Amos sexto est, Recedet, id est, adveniet luctus deliciantibus. Citat autem ille praedictum locum Mosis, et praeterea Ruth quarto: [?: -b ] Booz ad suum propinquum dicit, Recede huc, et sede: qui recedens, sedit. Sic et adulterea dicit, In crepusculo vesperi recede huc: Proverbiorum nono. David quoque secundo Samuelis sexto, dicitur noluisse adducere arcam ad se. ubi eodem verbo removendi, aut faciendi recedere utitur. Ob haec tot exempla verbi Sur recessit, accessionem significantia, credo recte posse exponi illa verba Agag regis Amalekitarum, Recedit amara mors, utique accedit amara mors: deplorante nimirum eo suum triste exitium, sicut Munsterus [?: ---tit ] , et etiam exponit Rabi Kimchi. Correspondet huic ille oppositus Hebraismus, quod accedere נש [?: ge--- ] aliliquando significat recedere: ut Genesis decimonono dicunt Sodomitae ad Lothum, Accede illuc. pro, recede illuc ad latus, nec sis nobis obstaculo, quo minus perrumpanus fores domus tuae, violaturi hospites tuos. Ecce recedis a me, et percutiet te leo: primo Regum vigesimo. pro, statim ubi a me recesseris aut abieris, interficieris a leone. Recedere ad dextram. vel sinistram, est, in aliquod latus extra regiam viam verbi Dei declinare. Iosuae vigesimotertio. Sic Iob dicitur fuisse vir rectus, et recedens a malo. Recedere, pro desinet interdum ponitur. Isaiae decimoquarto: [?: Percuti-- ] populos in ira percussione non recedente. id est, non desinente. Sic illud crebro repetitum in Regibus

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.