Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 511 --

997/998 [?: ] , Cum sit propheta, orabit pro te. Nam ad vivificandum vos, etc. Genesis quadragesimoquinto. Vos [?: -oco ] amicos, ὅτι , quia omnia quae audivi a patre, dixi nobis. Iohannis decimoquinto.

Quod, coniunctio est: Quod vendidistis me. Genesis quadragesimo quinto. Genesis vigesimo: Scias quod morte morieris tu, et omnia tua. Ibidem, Scio כי quod in sinceritate cordis tui, etc. 1 Samuelis vigesimo: Quod est peccatum meum, כי quod quaerit animam meam? id est, propter quod, vel ob quod. Propterea, ideo, ὅτι , Psalm. 116. Credidi, propterea locutus sum. Deuteronomii 3 in fine. Item Zachariae 11, כי , id est, propterea non amplius parcam incolis terrae. Sic Psalmo 16, Invocavi te, propterea exaudies me. Deuteronomii 33. Quoniam tales custodient legem meam. Igitur, Ergo illativum. 1 Samuelis 2, Visitavit itaque Deus Annam, etc. Hieremiae 5, Stolidi sunt, ideo ignorant legem Dei. Hierem. 2. Transite ergo in insulas Kithim. VI: Ruth. 2, Melius est filia mea, כי , ut exeas cum famulabus eius. Si, vel Cum. Exodi 22, Si vel cum furabitur vir bovem vel ovem. Et in hac significatione aliquoties in eodem capite ponitur. Sic et Levici quinto. Sed: Genesis 24, Adiurabo te, quod non sis כי ad terram meam iturus, sed ad patriam meam iturus sis. Genesis 45. Sed Deus misit me huc. Deuteronomii 5, Sed nobiscum. Psalmo 115 Non nobis Domine, sed nomini tuo da gloriam. Psalmo 118, Non moriar, sed vivam. כיאם chiim, Sed solum. Levit. 21, Nemo prophanetur in populis suis, sed tantum pro carne sua. Ponitur pro [?: -N ] . Iob. 30. Saepe simpliciter in choat orationem, non reddendo rationem: ut Genesis 21, Quoniam septem istas agnas accipies de manu mea. Psalm. 113, Quia non movebor in aeternum: In memoria aeterna erit iustus. Tamen vel Nihilominus: Psalmo 118, Omnes gentes circumdederunt me, in nomine Domini tamen perdam eas: vel certe, profecto. Cum temporis, vel potius conditionale: Et invenies, cum quaeres eum ex toto corde. Pronomen relativum Qui: Proverbiorum undecimo: Male affligitur, כי chi qui spopondit pro alieno. ὅτι , Quia, vel potius Quod, aliquando reperitur non suo loco positum, sed per traiectionem alieno. Galatis primo: Notum facio vobis Evangelium a me praedicatum, quia vel quod non sit secundum hominem: id est, notum facio quod Evangelium a me praedicatum non sit secundum hominem, aut humanum. Quod saepe non verae causae, tan quam verae, cum aliquibus effectibus coniungantur per rationales aut causales coniunctiones, dixi plene in Regulis Universalibus.

QUI, aliquando aliquid Latinis inusitatum in Sacris literis habet: quasdam eius phrases annotabo. Qui, Quae, aut Quod, sicut Ille, Illa aut Illud, ponitur nonnunquam pro Qualis aut Quale, per omnes causas, numeros et genera. Exodi unodecimo: Erit clamor, qui sicut ille non factus est, et sicut ille non addet: pro qualis nunquam antea fuit, nec unquam in posterum erit. Qui plus, qui minus: pro, alius plus, alius minus, Exodi decimosexto: Collegerunt Man, qui plus qui minus. pro, alius plus, alius minus. Qui ei, pro suus, relativum per omnes casus, numeros et genera. Levitici nono: Et mactavit vitulum, qui ei oblationem: pro, suum. Suscitatio eos de loco, quo vendidistis eos illuc, Ioel tertio. id est, quo aut ad quem locum eos vendidistis, aut venditos misistis. Valde alioqui usitatum est, ut ponatur hoc relativum una cum suo antecedente, aut cum alio pronomine in eodem membro: de quo Hebraismoin Regulis Universalibus, de Constructione nominum ac pronominum. Quod fuit verbum Iehovae ad Hieremiam. Hieremiae primo, quadragesimoseptimo, quadragesimonono: pro, hic est sermo, aut doctrina, aut mandatum quod Dominus dixit ad Hieremiam.

Quis, Matthaei vigesimo quarto videtur idem significare, quod Qualis et Quantus. Quis putas esse bonus et fidelis servus. pro, o qualis et quantus, quam beatus et felix erit. Galatis quarto, Quae igitur beatitudo vestra? id est: ô qualis et quanta: vel, o quam beati ab hominibus praedicabamini. Aliquando Quis interrogativum idem valet, quod nullus. Psalmo 106. Quis eloquetur fortitudines Domini? pro, nemo. Sic Romanorum octavo: Quis nos separabit a charitate Dei? Habacuc secundo: Quid prodest sculptile? Quae proprietas sermonis omnibus linguis nota ac usitata est, ut figurata interrogatio neget. Quis, vel Aliquis, ponitur aliquando pro Quicunque. Iohannis sexto: Hic est panis de caelo descendens, ut aliquis inde comedat, et non moriatur. pro, quicunque ex eo comederit, non morietur. Quis est Iehovae ad me: Exodi trigesimo secundo. pro, quicunque vere adhaeret Iehovae, et non idololatriae. Sic et vox VIR accipitur, ut infra dicetur. et, Quis de universo eius populo euntes: id est, qui nam tandem illi sunt, qui ibunt? Exodi decimo. Quis tibi hîc? Isaiae vigesimo secundo. id est, quos hic habes propinquos? Quis sum ego, ut vadam ad Pharaonem? Exodi tertio: extenuat suam personam. Quis det, aut Quis dabit, saepe idem valet, ac Utinam. ut David lamentans clamat, Absolon fili mi, quis det mihi ut pro te moriar? pro, utinam contingat mihi id commodum, ut pro te moriar, tuamve vitam mea morte redimam. Sic Propheta inquit: Quis det capiti meo aquas. Et Psalm. 4 Quis ostendet nobis bonum? Quod vel optative, vel etiam negative exponi posset. Quasi dicat, nemo exhibebit nobis vere bonum. Nemo praestabit ista, quae tu iubes sperare. Non feret opem Deus. Quis est mecum, quis? 2 Regum nono. pro, quis est apud Iezabelem, qui a parte mea stet, aut mecum sentiat? Quis est spontaneus, ut impleat manum suam Iehovae hodie? pro, si quis sponte offerre velit in usum templi. 1 Paral. vigesimonono.

QUID interrogative positum, saepe non quaerit, sed accusat. Genes. 31, Quid fecisti? furatus enim es Deos meos. Non quaerit quid fecerit, ut pote qui ei aliquid certi obiiciat, sed accusat factum furtum. Psalmo 50. Quid tibi, ut enarres statuta mea? id est, quo iure, aut qua tandem authoritate hoc facis? Proverbiorum decimoseptimo . Ut quid est precium in manu stulti, ut acquirat sapientiam, cum careat corde? 2 Regum 9. Quid tibi et paci? id est, quid quaeris aut interrogas de pace? Quid vobis, quod atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? Genesis 12. Quid hoc fecisti mihi? id est, cur hoc fecisti? Iud. 8. Quid est hoc quod fecisti nobis? id est, cur hoc fecisti nobis? Quod est hoc opus, quod fecisti? pro, cur. Marci 11, Quid facitis hoc? id est, cur facitis hoc? quid pro quo iure ponitur. Quid interrogative positum saepe negat, perinde ac si esset positum nihil. Iudicum undecimo: Quid mihi et tibi quod venisti coram me, ut pugnes contra terram meam? pro, Nihil mihi tecum negocii aut litis est. Libro secundo Samuelis, capite decimonono: Quid mihi et vobis filii Servia? 1 Regum decimoseptimo: Quid mihi et tibi vir Dei? venisti ad me, ut reduceres in memoriam iniquitatem meam, et mori faceres filium meum. 2 Regum tertio: Quid mihi et tibi? vade ad prophetas patris tui. Sic 2 Paralipom. vigesimo quinto: Quid mihi et tibi rex Iuda? Sic denique Iohannis secundo Christus ad matrem inquit: Quid mihi et tibi mulier? id est, nihil, non teneor tibi obedire in istis meae functionis negociis, hic sum plane a tuo iure liber. Sic et Demosthenes pro Corona loquitur. Iosuae vigesimosecundo: Quid vobis et Iehovae Deo Israel? Sequitur mox veluti expositio huius dicti: Non est vobis portio in Iehova. Numeri vigesimotertio: Quid maledicam,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.