Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 58 --

91/92 dextera eius: id est, brachium forte. Et in magnitudine aut extensione brachii sui, Deus vel pios vel impios liberare legitur, Exod. 15. Psal. 77. 79. 89. Psal. 136, In manu potenti, et brachio exerto: quod bellatores pugnantes, vel etiam alii vehementius laborantes, nudant brachium, tum ut impedimenta vestium removeant, tum ut minus calescant, vel potius refrigerentur: quomodo et Ierem. 32. Ezech. 4. et 1. Reg. 8. reperitur. In praedicto loco Ezech. est, Brachium tuum nudabis, et prophetabis contra Ierusalem: id est, instar fortis et ardentis bellatoris pugnabis tuis concionibus contra Ierosolymam. Tertio, quia praecipua potentia Dei ad destruendum regnum Satanae, est eius filius incarnatus, per quem etiam secula condidit: ideo brachium Dei pro ipso Meschia ponitur, Esaiae 51. 52. 53. 59 et 63. Sic de Meschia possis et illud divae Virginis accipere, Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui: id est, per Meschiam destruet regnum satanae, et liberabit suos. Porro phrases huius vocis ex praecedentibus sunt perspicuae: ut, Ponere carnem brachium suum, id est, fidere humana ope, seu eam habere pro firmo praesidio. Ierem 17, Carnem brachii devorare, est suas res, sua praesidia ac fratres perdere. Brachiis alicuius inniti regem: id est, aliquem habere ad manum, eius opera in praecipuis negociis uti. 2. Reg. 5 et 7. Simili ferme phrasi dicitur Latinis Amanuensis.

BURDONES, pro mulis, habet Vulgata, 2. Reg. 5. Obsecro concedatur mihi de terra hac onus duorum burdonum.

BRABEUM, aut bravium proprie est praemium, cursu aut alio genere ceriaminis vincentibus propositum. Paulus pro vita aeterna, aut corona gloriae, 1. Corinth. 9 accipit. Sic et Phil. 3. reperitur. Sumpta autem est metaphora a consuetudine Graecorum, et etiam Romanorum, qui in illis suis panaegyribus varia praemia certantibus cursu aut aliis modis proponebant, quae bravia vocaverunt. Καταβραβεύειν Col. 2, significat bravium praeripere, quasi dicas perbraviare. Metaphora est sumpta a certantibus in stadio, praesertim cursu, ubi nonnunquam aliquis mala arte iam victorem impedit, ne plane vincat: sicut apud Virgilium Nisus Salium impedit, ne feliciter peracto cursu victor praemium accipiat. Simili prorsus ratione dicit Galat. 5. Currebatis pulchre, quis vos impedivit? etc.

BUTYRUM, pro deliciis et copia rerum utilium ponitur: sicut et pinguedo. ut Deuteron. 32. Butyro bovis eum aluit, et pinguedine ovium. Iob. 20. Non videbit impius rivulos et flumina torrentium mellis et butyri: id est, non fruetur copia rerum optimarum. Ibidem 29. Quondam lavabam vias meas butyro. Sed Psal. 55, praedicatur mollicies aut lenitas butyri, per quam adulatio et blandi loquentia significatur. inquit enim: Leviora sunt butyro ora eius, at praelium cor eius. Iud. 5. ponitur pro lacte: In phiala fortium obtulit butyrum. id est, lac. Butyrum et mel comedere: pro, communi vita vivere, et communem sortem experiri: de Messia praedicitur Esa. 7. Ut discat eligere bonum, et reprobare malum. Quia experientia communis vitae, malorum ac bonorum docet iudicium. Tali enim victu multum etiam hodie in Iudaea utuntur. Sic Epistola ad Hebraeos: dicit, eum per omnia factum aliis similem, et tentatum, ut posset aliis compati. Vide et infra in MELLE.

BYSSUS, sicut et purpura, pro elegantiori et preciosiori vestitu ponitur, Ezech. 16. et Luc. 16, dicitur dives bysso et purpura fuisse indutus. Sic et de meretrice Apoc. 18 habetur. Apoc. 19, in meliorem partem de spirituali ornatu accipitur: Et datum est sponsae agni, ut amiciatur bysso puro ac splendido. Byssus enim sunt iustificationes sanctorum.

C

CABALA, vox Hebraea, quae in sacris quidem literis non reperitur, sed tantum apud Iudaeorum Rabinos, a recipiendo venit. Similis autem significationis et etymologiae est leca, itidem ab accipiendo dicta: quia vera doctrina a Deo quidem traditur, sed ab hominibus accipitur. De qua re ac voce forte aliquid plenius in vocabulo Traditionis dicetur.

CABUS, mensurae genus est, 2. Reg. 6. Quarta pars cabi stercoris columbarum 5. argenteis emitur. Alioqui in Scripturis non reperitur. CABUM autem volunt interpretes capere 4 sextarios, et sextarium 6 ova.

CADERE, primum habet istam notissimam significationem, cum quis vel stans, vel alio qui ex superiori loco in inferiorem corporaliter collabitur: cuius significationis sunt innumera exempla in Scriptura. Secundo, Cadere significat mori, aut interire, quod qui interficiuntur, mortui concidunt. et alioqui homines dum vivunt ac valent, stare et ambulare solent: at ubi moriuntur, destituti viribus concidunt. 1. Corinth. 10. Ceciderunt uno die 23 millia: id est, interierunt. Quae metaphora etiam Latinis ac Graecis est receptissima. 2. Reg 14, et 2. Par. 25. Ne cadas tu, et Iudas tecum. Hinc illud creberrimum Scripturae, Cadere in gladio. Psal. 78, Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt. Tertio, cadere significat per metaphoram idem quod peccare: quia est Spititualis quidam lapsus, ruina aut offensio. Proverb. 24, Septies in die cadit iustus. Et 25: Iustus cadens coram impio, est fons perturbatus. Hier. 8: An qui cecidit, non resurget? 1. Corinth. 10. Qui stat, videat ne cadat. Quarto, cadere significat quoquo modo perire, ut 1. Sam. 14, Non cadet capillus de capite Ionathae, dicit populus ad Samuelem: id est, nulla prorsus laesio vel minimae parti corporis eius inferetur, nobis eum defendentibus. Sic et 1. Reg. 1. Sic, quamvis maiorem calamitatem notat: ut si quis decidat ex sua opulentia, gloria, potentia ac dignitate. Sic toties dicitur cecidisse, id est periisse, aliqua civitas: ut Esaiae 21. et Ierem. 51, Cecidit Babylon. Quae loquutio et in Apocal. crebro repetitur. Sic Christus Matth. 10. inculcat, Non cadere unum folium aut passerem sine voluntate patris: id est, non interire. Sic dicitur Cadere coronam capitis, Thren. 5. Cadant a consiliis suis. Psal. 5: id est, irrita sint eorum consilia et conatus. Eodem modo et verbum Promissio aut prophetia dicitur Cadere, si irrita fiat. 1. Sam. 5, Non cecidit ex omnibus verbis Samuelis unum: id est, omnia rata et firma fuêre, aut constitêre, verissimaque fuisse deprehensa sunt. Et Luc. 10, Non cadet de Lege apex unus. Sic Iosuae 21 et 23, Non cecidit ullum verbum bonum ex omnibus quae loquutus est Dominus de te: id est, omnes eius promissiones fuêre ratae ac impletae, omniaque promissa bona tibi contigêre. Eadem loquutio reperitur, et 1. Reg. 8, et Iud. 2, Non cadere faciebant de actis patrum, et via illorum dura. Numer. 6, Cadent dies priores: id est, erunt irriti, non numerabuntur.

Quinto, Cadere significat etiam transfugere, aut deficere: ut, De Manasse ceciderunt ad Davidem. 1. Paral. 12. 2. Par. 15. Sic ferme Germani dicunt, abfallen. Sexto, Cadere significat irruere: ut Genes. 2, Deus fecit cadere in Adamum somnum. Cecidit timor in aliquem, Hoseae 10. Apoc. 7. id est, irruit. Ezech. 8, Cecidit manus Domini super me: id est, irruit. Et Luc. 15, Pater cecidit: id est, irruit in collum perditi filii. Sic forte et illud Luc. 11, Domus super domum cadet: id est, irruet, faciet impetum, alia familia invadet aliam, etc. Septimo, Terra cadet vobis in haereditatem, Numer. 34. Iosuae 13. Ezech. 45. Quae phrasis aut significatio inde orta est, quia proiectis sortibus partiebantur terram. Unde illud, Funes

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.