Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 504 --

983/984 Qui crediderit, non confundetur. Item: Qui speraverit in Dominum, Romanorum nono, et decimo. 1. Petri secundo. Eadem est huius vocis vis, cum pudore affici, aut pudefieri ab aliqua re dicimur. Psalmo centesimodecimonono: Ne pudore afficias me ab expectatione mea. id est, ne patiare me frustrari mea expectatione aut spe, unde sequatur mihi ignominia ac pudor, obiicientib. ipsis, Ubi est Deus eorum? Pudore afficientur ab omni fortitudine sua: id est, pudebit eos virium suarum, unde omnem opem sperabant, quod eis prorsus nihil profuerint. Ieremiae secundo: Etiam ab Aegypto pudore afficieris, sicut pudore affecta es ab Assur. id est, frustra petes ac quaeres auxilium ab Aegyptiis, pudebitque quod omnem spem in eos collocaveris, cum illi nec sibi quidem prodesse, aut se a potentia Chaldaeorum defendere possint. Sic et Ezechielis trigesimosecundo dicitur, In terrore suo a fortitudine sua pudefacti sunt. id est, dum territant mortales, interim puduit eos virium. Nam in medio conatu destituti sunt viribus, ut nec se quidem tueri, nedum alios molestare quiverint. Vel in terrore suo: id est, in suo periculo. Aliquis aliquem in quapiam re pudore suffundit. id est, laedit, violat. Iudicum decimooctavo: Non erat quisquam qui populum in ulla re pudore suffunderet, aut pudefaceret: id est, nullus molestabat Israelitas. Pudefacere ergo, laedere declarat. Non solum homines, sed et aliae res pudefieri dicuntur. Psalmo decimoquarto: Consilium pauperis pudefacitis, quia Dominus est spes eius. id est, conatus pauperum impeditis, et evertitis, cogitantes neminem esse qui eos vindicet, praeter Deum, qui vestra opinione nihil possit, nec metuendus sit: vel spernitis eius consilium, quod adeo fidat Deo, in eumque se ac sua reiiciat. Terra pudoris alicuius, est ea, in qua prius ignominiosus fuit, aut cuius eum pudet. Zoph. tertio: Et ponam eos in laudem, et nomen in terra pudoris eorum. id est, faciam eos gloriosos et celebres in omnibus locis, ubi antea omnibus contemptui et ludi brio fuerunt. Spes non pudefacit: ad Romanos cap. quinto. id est, non frustra sperat in Deum, non destituitur ab eo in adversis, qui suam in nos charitatem tam evidenti indicio donati Spiritus sancti testatam facit. Qui enim aliquid vehementer sperant ac expectant, postea si fallantur sua spe, pudet eos, quod ea frustrati sint, quodque ipsis contraria mala speratis bonis acciderint. Aliquando significat redargui, mendacii convinci. Redargutionem enim pudefactio comitari solet. Per posterius indicatur praecedens. ut, Si quid amplius de potestate glorier, non pudefiam. 2. Corinth. 10. id est, non mentiar. nec me quisquam mendacii redarguere poterit, seu vera ac certa dixero. 1. Petr. 3. Ut in eo quod obloquuntur vobis, tanquam maleficis, pudefiant. id est, re ipsa ac evidenti veritate redarguantur, et mendaces fuisse convincantur. Talem enim confutationem ignominia, pudor, et confusio sequi solet. Sic 2. Corinth. septimo: Si quid ei de vobis gloriatus sum, non sum confusus aut pudefactus. id est non sum deprehensus in mendacio, sed vera locutus esse compertus sum. Sic mox nono: Si venerint mecum Macedones, et repererint vos imparatos, nos pudefiamus. id est, deprehensi in mendacio falsae gloriationis de vobis, erubescamus. Per pudefactionem deprehensio mendacii denotatur. Vide verbum CONFUNDO.

PUER, παῖς , Heb. נער naar, tria potissimum significata habet. alias enim significat filium, alias servum, seu ministrum cuiuscunque generis: alias denique puerilem aetatem: nonnunquam etiam imperitum, aut (ut Paulus loquitur) scientia puerum. Filium significat, ut Isaiae octavo: Ecce ego, et pueri quos dedit mihi Dominus, in signa et prodigia in Israel. id est, mei filii, quos mihi Deus est largitus. Puer senectutum parvus: [p.984] Genes. 44. id est, in senectute natus. Natus est tibi puer [?: m- ] lus, Ieremiae vigesimo. id est, filius. In hac significata ne videtur usurpare Christus hanc vocem, cum Ioannis vigesimoprimo inquit: Pueri, habetis ne aliquid obsonii? quasi blandiendo diceret, Filioli. Servum porro significat vox Puer, Isaiae trigesimoseptimo: Noli timere propter verba ista, quibus me blasphemarunt pueri regis Assur: Genesis decimoquarto: Et armavit pueros suos, et pueros domus suae. id est, famulos et servos suos. Sic mox decimooctavo: Et tulit vitulum tenerum et bonum, deditque puero, qui festinavit parare illum. id est, ministro alicui suo. Puer unus ex pueris indicavit Abigaeli uxori Nabalis: primo Sam. 25. id est, unus quispiam e turba famulorum. Numer. vigesimosecundo: Ipse vero Bileam equitabat in asino, et duo pueri erant cum eo. id est, duo famuli. Act. 4 Qui peros David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt. id est, per tuum servum. Matth. decimoquarto: Herodes ait pueris suis hic est Iohannes. 2. Samuelis vigesimosecundo: Surgant pueri, et ludant coram nobis. id est, confligant utrumque aliquot nostri milites. Lucae 1, canit diva Virgo: Suscepit Israelem puerum suum. ubi vel filium intelligere queas, ut eum Deus in Exodo capite quarto erga Pharaonem vocat: vel servum, ut Isaiae quadragesimoprimo. Tertio significat puerilem aetatem. Primo Samuelis primo : Puer autem Samuel erat puer: id est, erat adhuc parvulus. Ego puer sum parvus, nescio egredi et ingredi. id est, sum admodum iuvenis, et per aetatem parum idoneus ad regnum. Sic Paulus inquit 1 Corinthiorum duodecimo: Cum essem puer, ut puer loquebar, ut puer sentiebam, ut puer cogitabam: at ubi factus sum vir, abolevi puerilia. Quarto, ab hac significatione puerilis aetatis venit per metaphoram quam, nempe cum denotat imperitum, seu scientia [?: pue- ] , non annis: sicut et Aristoteles Ethicorum 1 inquit: Nihil refert, si sit aetate aut moribus puer. Sic hac voce utitur Paulus 1. Corinthiorum decimoquarto: Fratres, ne sitis pueri mente, sed malitia pueri sitis, intelligentia vero adulti. id est, in rebus bonis peragendis, et malis vitandis sitis industrii: sceleribus vero patrandis, [?: ] in furtis, imposturis, adulationibus, et similibus, sitis imperiti et inepti. Duas ergo metaphoricas pueritias facit hic Paulus: alteram bonam, quae est, esse pueritias [?: ] licia. id est, inidoneum ad mala patranda, et alienum ab omni versutia: alteram malam, quam vocat pueritiam [?: ] tis aut intelligentiae, seu (ut Vulgata habet) sensuum, qua in rebus bonis consectandis, et malis vitandis pueri ac imperiti sumus. De posteriore prius dicamus. Isaias in fine suae prophetiae dicit, Puer centum annorum morietur, et peccator 100 annorum maledicetur. Idem ei est, puer et peccator. Dicit in regno Meschiae omnes ad perfectionem venturos: id est, recte Christum agnituros. Quod si qui erunt, qui semper volent esse et de permanere pueri, in rebus spiritualibus, semper discentes, et nun quam proficientes. illos esse perituros: iuxta illud, A' non habente auferetur et id quod videtur habe-re. Sic forte intelligendum est, quod Isaiae tertio dicitur: Dabo pueros principes eorum. id est, dabo eis imprudentes, et temere affectibus agitatos gubernatores, qui pessime regent. iuxta illud Ecclesiast. decimo: Vae tibi terrae, cuius rex puer est. Pueritiam istam spiritualem, vel carnalem potius, in religione, describit Paulus Ephes. quarto, inquiens: Ut non simus amplius pueri, qui fluctuemus et circumferamur quovis vento doctrinae, per versutiam et astutiam hominum, qua nos adoriuntur, ut seducant nos. Ibidem etiam virum spiritualiter maturum depingit. Hanc pueritiam obiicit Paulus Corinthiis, Galatis, et Hebraeis, quos rudi doctrina et lacte alere ac formare cogitur, donec formetur in eis Christus. Secundo Paralipomenon tertio: Reboam

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.