Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 11 --

cur ex patribus solida veritas nequaquam haberi queat.

Reliquum igitur forte foret, ut omnes ad ardentissimum studium Sacras literas cognoscendi ac sequendi excitarem: quod quia multis hactenus ex professo factum, et a me in quadam tractatione sub finem Secundae Partis, fit: ante omnia vero ab ipsomet Domini spiritu factum est: et adhuc quotidie fit, dum ingenti quodam mirabilique ardore plurimorum corda hoc ipso tempore incendit, ad cognoscendos et illustrandos sacros libros. Unde ipsa quotidiana palpabilisque experientia testatur, magis esse illustratum, et omnium manibus tritum, sacrosanctum istud Dei volumen, hisce proximis annis 50, quam antea mille et quingentis.

Quapropter etiam hanc partem omittam: illud tantum unum addendo, valde esse deplorandum, non paucos docentes in eo esse ambitionis errore, ut non putent se satis doctos apud vulgus haberi posse, nisi subinde aliquas sententiolas scriptorum citent: eoque remisso Sacrarum literarum studio, Patrum lectioni vacant: cum tamen contra, plus sit solidae ac vere eruditae Theologiae in unico aliquo Sacri Codicis libello, quam in omnibus hominum scriptis, sive Patres, sive filii, fratres aut praeceptores vocentur. Non quidem nego etiam illis aliquid temporis dandum esse, sed Sacrae potissimum literae sunt versandae ac terendae diurna simul ac nocturna opera.

Omnes ergo qui volent vere eruditi esse ad regnum caelorum, dent omni studio operam, ut utrunque Testamentum nocturna diurnaque manu versando, idque diligentissime in omnibus eius arcis ac thesauris scrutando, ita penitus pectoris sui penu caelesti sapientia repleant, ut inde vetera ac nova (iuxta Christi dictum ac mandatum) depromendo, etiam, alios adeo ditare ac beare possint, ut verbum cognitioque Dei in eis abundantissime habitet, utque fiat fons saliens in Dei gloriam, ac vitam aeternam.

Porro, quod CLAVIS SCRIPTURAE nomen huic Operi imposui, facile agnosco, hoc tum invidio sum valde esse: tum etiam rem, tanti splendoris appellationi minime parem videri. Solus enim agnus Dei est finis legis, et solus ille aperit librum clausum: solus ille tum legi, tum etiam cordi nostro velamen illud obscuritatis Mosaicae detrahit. Denique ille solus nobis Scripturam aperit, et cor illustrat, ut mysteria eius vere perspicere, et non per velum divinare possimus.

Attribui nihilo minus ideo appellationem hanc nostro huic labori, quia et sermonis ac phrasium cognitio, quam non raro Christus a suis Apostolis serio exigit, plurimum facit ad intellectum Sacrarum literarum: et de rebus quoque ipsis et agnitione Christi non pauca in hoc opere dicta sunt, quae si recte intelligentur, vere clavem ac lumen Sacris literis afferent, et inferent. Certe cum verba sint notae rerum necessario sensus Scripturae ex vocabulorum ac sermonis noticia percipiendi sunt.

Sublevabit autem me, ut spero, aliquantulum etiam aliorum exemplum. Nam quod exemplo fit (teste Cicerone) iure fieri videtur. Aliqui igitur bene literati hoc idem nominis, etiam minore labore confectis libellis imposuerunt: quos nequaquam reprehendo. Alii vero adhuc longe splendidiora nomina, nempe Thesauros, Cornucopias, et Pandectas, in hac et aliis linguis scientiisque se proponere sunt professi. Alii denique etiam illustrioribus titulis sua scripta, cum optima candidorum Lectorum venia, atque adeo etiam applausu, exornarunt.

Illud quoque hic sub finem forte operaeprecium fuerit monere, me in citandis Scripturae exemplis non semper tantum Vulgatam versionem secutum esse: sed crebro ipsosmet fontes Hebraeos ac Graecos, quam maxime ad verbum potui, expressisse: quo tanto magis genuina Hebraismorum natura conspiceretur. Unde factum est, ut etiam illa Hebraismorum exempla citaverim, quae in plerisque versionibus in Latinam proprietatem sunt commutata. Iudicavi enim etiam

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.