Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 489 --

953/954 mondi gubernatorem esse, qui tum puniat, tum liboret ac benefaciat hominibus, eoque ipsum solum merito colendum esse.

PRINCEPS mille, princeps centum, aut quinquaginta: Deut. 1. lib. 2. Sam. cap. 18, et alias crebro, sunt nomina officiorum aut dignitatum militarium. Collocare aliquem cum principibus, est exaltare, et potentem reddere. Psal. 113. Qui de stercore elevat pauperem, ut faciat cum sedere cum principibus, cum principibus populi sui. Princeps adolescentiarum alicuius, pro marito in adolescentia accepto. Proverb. 2, Quae deserit principem adolescentiarum aut pueritiarum suarum: id est, quae deserto olim accepto marito aufugit. Princeps Dei: Genesis 23. id est, princeps seu gubernator (ut ita dicam) spiritualis aut Ecclesiasticus tu es inter nos: Tu circumfers inter nos veram viventis Dei religionem, Chald. Tu es magnus coram Deo, quare merito tibi omnes sepulchra sua concedent. Princeps domorum: id est, familiarum, saepe reperitur, sicut et tribuum. Princeps potestatis acris, ad Ephes. 2: Secundum principem potestatis aeris. id est, qui potestatem habet in aere, seu principem potestatem, Ἐξουσιάζοντα τοῦ αἔρος : nempe secundum diabolum, sicut mox sexto inquit: Pugna nobis est adversus spirituales nequitias in caelestibus. Princeps gen tis. Matth. 20, Principes gentium dominantur eis. id est, quorumcunque populorum, seu civiles principes. In Germanico dicitur perspicue, Die Weltlichen Fursten, mundani principes. Quasi diceret Dominus: In politia quidem necesse est esse principes, reges, et alios magistratus qui aliis imperitent et vulgus ad officium, et quietam viitam compellant, externaque latrocinia et scelera prohibeant: at in Ecclesia nihil tale fieri debet. Principes sacerdotum, pro summis pontificibus, aliisque superioribus sacerdotibus. Principes populi, pro gubernatoribus eius. Princeps Synagogae, Iairus et Sosthenes, Lucae 8, et Act. 18. id est, gubernator aut doctor in Synagoga praecipuus. Princeps publicanorum: id est, summus vectigalium exactor, vel unus ex praecipuis publicanis. Princeps daemoniorum Beelzebub: id est, summus rex in regno inferorum. Matthaei 12: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit dae monia. Princeps mundi. Saepe Christus Satanam vocat principem mundi: quia totus mundus in maligno positus est, omnia illi militant, praesertim homo perpetuis peccatis, quin et tota rerum natura vanitati serviens: Rom. 8. Hunc principem mundi ait Christus iudicari, et eiici foras: Iohan. 12. id est, frangi eius vires et opes: et Iohan. 16 ait, Principem mundi iam iudicatum damnatumque esse, eoque falsa mundi iudicia ab hoc pravo spiritu inspirata, non amplius praevalitura esse. Huius victoriae Christi contra principem mundi evidens indicium est, quod postea eius subditi passim sunt ei adempti, dum ex falsa religione ad veram transferuntur, quodque eius religio corruit. Iohan. 14 in quit Christus: Venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam. id est, Diabolus cum suorum homicidarum aut persecutorum satellitio nunc appropinquat, me capturus et iugulaturus: verum cum proprie ac ratione meae personae non sim peccator vel iniustus, nihil habet in me carnifex ille, iuris: sed quod me nihilominus capiet ac interficiet, illud fiet ex mea voluntaria receptione reatus seu imputati peccati aut iniustitiae et obedientia erga patrem, qui me fecit peccatorem: quod manifeste ostendo hac mea occursione contra istam turbam, et [?: Satanam ] meum carnificem. Parvus in Principibus Iuda. Populus Israeliticus erat divisus primum in tribus, deinde singulae tribus in millia: cum ante occupatam Cananaeam, Exod. 18. 32. Num. 1, tum et postea, cum et homines et loca ubi habitarunt vocata sunt millia, ut de hominibus legitur 1. Sam. 10: Nuncigitur statuite vos coram Domino secundum tribus vestras, et millia vestra. De locis vero aut sedibus, 1. Sam. 23. Scrutabor eum per omnia millia Iuda, inquit Saul de Davide. Porro, quia illa millia, id est homines et loca, habuerunt certa capita: ideo etiam sunt dicta Duces, aut Ducatus, seu principatus, ὑγεμόνες : sicut et in Hebraeo eadem ferme vox est, certe ex eodem primitivo aut themate venit, Alup dux, et Elep mille. Quare locum Micheae 5: Et tu Bethlehem parva ad essendum in millibus Iuda, ex te orietur mihi dux, qui pascet populum meum Israel. vertit Matthaeus cap. 2: Et tu Bethlehem terrae Iuda, nequaquam parva es in principibus Iehuda. Ex te enim exibit mihi dux, qui pascet populum meum Israel. De quo loco multi ac eruditi disputarunt, quomodo sit conciliandus Propheta cum Evangelista: cum ille dicat, esse parvam: hic vero neget esse parvam, et potius magnam esse asserat. Alii aliter conciliant. Sane posterior versiculus omnino indicat, Prophetam voluisse aliquam eximiam magnitudinem ac celebritatem Bethlehem indicare, quandoquidem esset productura summum ducem, aut Davidem longe celebriorem illo priore. Quare tacita quaedam antithesis videtur inesse priori versiculo, ut et concedat aliquam exilitatem aut parvitatem Bethlehemi coram hominibus, nempe infrequentiam et paupertatem loci: et tamen asserat eius magnitudinem aut nobilitatem coram Deo, ut qui cogitet uni Bethlemitico civi totum orbem terrarum subiicere: quam sequenti versiculo orituri inde Ducis aut Meschiae declaret. Illae sane duae voces צעיר להיות Zair liheiot, parva ad essendum, omnino videntur adhuc aliquod verbum finitum requirere: scilicet, Concedo parva videris hominibus ad essendum, aut in oculis et opinione hominum videris parva: cui subintelligatur tacita antithesis. At mihi meoque iudicio nequaquam es parva, quandoquidem Messias inde est mihi nasciturus, quasi dicat, Fateor sane, hominibus videris parva et contempta: sed mihi posthac nequaquam eris parva. Omnino ad verbum sonat, Videris quidem parva, sed ex te orietur mihi summus monarcha. Du scheinest wol klein zu sein vor den menschen, aber ich hab viel andere gedanken von dir. Si liceret etiam in re tanta divinare, posset et hic intellectus haberi: Tu Bethlehem hactenus ab hominibus perinde numerata es inter chiliarchias, sicut aliae minores civitates, cum suis pagis: at nunc et posthac parum hoc mihi est, ut tu sis aequalis vulgaribus chiliarchiis, hoc est nimis infra tuam dignitatem. Quare eris praecipua civitas, ac veluti metropolis, utpote quae dabis Regem toti Israeli, atque adeo toti mundo, nempe verum Meschiam. quasi dicat: Tu Bethlehem parva ad essendum in chiliarchiis vulgaribus, eis'ue aequalis, cum sis summa ac praecipua civitas et matertotius regni ac Regis. Talis aliqua vel tacita, vel etiam aperta celebratio Bethlehemi in hisce verbis a sequente versiculo omnino flagitatur. Atque hanc interpretationem prophetae maxime probo, quam postea reperi etiam Forsterum esse sequutum. Huc facit, quod Zair non Zaira in feminino habetur: ut cum Bethlehem construeretur. Quare potest per adverbium reddi: et infinitivus aut gerundium lirioth, per futurum exponi debet. Quod ergo propheta praedicit eam fore magnam et supra alias chiliarchias, hoc Evangelista in praesenti exponit eam iam non esse parvam, sed eximiam. Hieronymus quoque affirmat septuaginta habere negativae οὐκ ὀλιγορὸς εἶ . quae negatio nunc non adest. Posses etiam interrogative legere, Num parva es inter millia Iuda? Hisce rationibus facillime Evangelistam cum Propheta concordaveris. Similis plane locutio est etiam Isaiae 49: Leve est esse te servum mihi ad erigendas tribus Iacob, et ad instaurandas ruinas Israel. ponam enim te in lucem gentium, etc. Confer istas duas locutiones Isaiae et Micheae.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.