Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 487 --

949/950 Hinc per metaphoram traducitur hoc vocabulum etiam ad alias res, sed plerunque praestantes ac excellentes. Dan. 11, Evadent de manu eius primitiae filiorum Ammon. id est, praecipui Ammonitae, melior aut optima eorum pars. Primitiae fortitudinis. Primogenita vocantur in Sacris literis primitiae fortitudinis, quod tunc parentes sunt in primo ac optimo vigore ac flore, in fructibus quoque terrae singularis quaedam vis soli elucet in illis quae primo crescunt, ac maturescunt: sicut contra quae sero proveniunt, viribus matris terrae destituta fuisse videbantur. Deut. 21, iubetur pater primogenito dare duplicem partem haereditatis, etiamsi habeat plures uxores, et is sit filius minus dilectae uxoris: ut Lea Iacobi fuit. Redditur autem ibi ratio huius praecepti quia sit principium virtutis, aut fortitudinis patris. Sic et Iacob Genes. 49 in quit ad primogenitum: Ruben, primogenitus meus, tu virtus mea, et principium roboris mei. id est, excellentia dignitatis, et excellentia roboris. Sic et Psal. 78 legitur, Percussit omne primogenitum in Aegypto, primitias fortitudinum in tabernaculis Cham: idem intelligens per primogenita et primitias roboris, virtutis aut fortitudinis. Eadem locutio est et Psal. 105. Num. 24 paulo aliter haec vox accipitur: Primitiae gentium Amalek, sed postremum eorum peribit in seculum. Chaldaeus vertit, Primitiae bellorum Israel: quia Amalechitae primi invaserunt Israelitas, exeuntes ex Aegypto in Raphidim. Ideo etiam in Deuteronomio fertur a Deo sententia, de eorum extrema internecione, quae in primo Samuelis executioni mandatur. Pii dicuntur habere primitias Spiritus, Rom. 8: quia non percipiunt in hac vita plenitudinem efficaciae Spiritus, non plene renovantur. 1. ad Corinth. 15, Christus bis dicitur esse primitiae dormientium: quia primus ex mortuis ad vitam ac gloriam aeternam excitatus est. sicut Coll. 1, nominatur primogenitus ex mortuis. Rom. 11, Quod si primitiae sanctae, sancta etiam massa: et si radix sancta, etiam rami. pro, si illi primi patres Abrahamus, Isaacus et Iacobus, fuerunt accepti Deo: proculdubio et posteri eorum sua quadam ratione placent. Omnes hae significationes huius vocis sunt metaphoricae 2. Thess. 2: Quod elegit vos Deus primitias: habet Vulgata. Graeca, a principio.

PRIMITIARE. Ezech. 47. Mensibus suis primitiabit arbor, id est, singulis mensibus novos fructus proferent arbores. Rom. 16. Epaenetus primitiae Achaiae, aut (ut Vulgata habet) Asiae dicitur, quia primus in Achaia Christo credidit. Sic 1. Corinth. 16 domus Stephanae appellatur. Sic et Hierem. 2, Israel res sancta Domino, et primitiae frugum vocatur: quod laedentes eum perinde sese onerabant ira Dei et poenis, ac qui primitias Deo debitas invadebant.

PRIMOGENITUS dicitur is, qui parentibus primo loco natus est. nec id tantum de hominibus, sed et de brutis usurpatur. Vox igitur haec ob triplicem primogenitorum proprietatem celebris est. Primum, quia est initium, aut primus effectus virilis roboris procreantium. Secundo, quia omnia primogenita, sicut et primitiae, Deo debentur. Tertio, quia primogeniti inter filios magnam praerogativam habebant, nempe primam benedictionem, duplicem partem haereditatis: Deut. 21: Sacerdotium et regnum ante Moysen: et denique, quia Deus omnia primogenita Aegyptiorum interfecerat: Exod. 12. Vendicavit autem sibi Deus duplici iure omnia primogenita et primitias: primo, ut et ipse ostenderet exigendo, et nos ea dando fateremur, omnia bona ac fructus, nosque ipsos esse proprios, et quasi mancipia Dei, omniaque nos de manu ac benedictione eius accepisse: Exod. 13, et 22, iuxta legem ibi latam, et Lucae 2 repetitam: Omnis masculus primogenitus sanctus erit Domino. Fuit nihilominus etiam inde ab initio mos, primogenita Deo offerendi, sicuti Abel de primogenitis ovium sacrificium offert, Gen. 4. Alterum ius obligatio primogenitorum fuit in caede Aegyptiorum primogenitorum expressum, ut nempe mactatis Deo primogenitis ostenderetur, omnia illi esse rea mortis, seu obligata ad poenam. Debemur enim morti ac poenae nos, nostraque omnia. Aliqua porro brutorum primogenita, nempe quae munda fuerunt, voluit sibi Deus offerri: alia vero immunda, et hominis primogenitum, iussit redimi. Num. 3: Deus dicit se accipere Levitas pro omnibus primogenitis Israelitarum, quasi quadam commutatione facta. Primogenitus vocabatur is, qui primus nascebatur, sanctusque Domino esse putabatur, et certa ratione pro eo erat sacrificandum, sive nascerentur porro plures, sive non: sicut Hieronymus ad Helvidium scribit; in quiens: Primogenitus non tam is est, post quem et alii, quam ante quem nullus genitus est. Sic vocatur IESUS primogenitus Mariae, Matth. 1, et Lucae 2, ac ibi pro eo secundum legem primogenitorum sacrificia offerunt. Nunc enim abolita illa lege, nobis primogeniti vox tantum ad secundo genitum, et tertio genitum respicit. Quod est observandum, ne quis hinc argutetur, Mariam plures filios habuisse. Primogenitus mortuorum: Apocal. 1: et Primogenitus exmortuis, Colloss. 1, idem sunt. id est, qui primo ex mortuis ad aeternam vitam resurrexit, nempe ipsemet IESUS filius Dei. Primogenitus aliquando idem valet quod acceptissimus ac dilectissimus filius. Sic vocat Deus populum Israeliticum suum primogenitum: Exod. 4: Dices ad Pharaonem, Filius meus, primogenitus meus est Israel. Hieremiae 31: Ephraim primogenitus meus est, id est, perinde eum vehementer diligo, ac solent parentes suos primogenitos filios. Micheae sexto: Nunquid dabo primogenitum meum pro praevaricatione mea: id est, dilectissimum filium. Zachariae duodecimo, Amaritudine afficientur propter eum, sicut amaritudine quis afficitur ob primogenitum. id est, ob mortem dilectissimi filii. Primogenitus videtur etiam indicare principem ac gubernatorem aliorum. Solebat enim primogenitus caeteris imperitare, sicut etiam nunc inter filios regis Galliae. Rom. 8: Nam quos praescivit, eos et praedestinavit conformes fieri imagini filii sui, ut is sit primogenitus inter multos fratres. id est, ut sit primus ac summus, ad quem omnes alios aggregari, eique conformari oporteat. Sic etiam rectissime exponere posses locum Coloss. 1, Filius Dei est imago Dei invisibilis, et primogenitus omnis creaturae. id est, princeps ac dominus omnium rerum: sicut in sequentibus prolixe hunc intellectum eius vocis exponit, et tandem concludit: Ut ipse sit primas tenens, aut princeps in omnibus. Ideoque etiam mox affert rationem, cur eum vocet primogenitum: id est, principem ac dominum omnis creaturae: quia omnia condiderit. Hoc eodem sensu dicitur filius Dei principium omnis creaturae, aut creationis Dei, Apoc. 3: quia omnia condiderit, et omnibus imperet. Hebr. 1. Rursus cum inducit primogenitum in mundum dicit, Adorent eum omnes angeli. ubi Christus vocatur primogenitus cum ratione divinitatis, tum ratione huius dignitatis, quod ei largitur primogenituram: id est, regnum totius mundi, quod ei donat nomen supra omne nomen, facitque ut eum adoret omne genu: Philip. 2. Primogenitum pro eximio aut praecipuo ponitur, interdum etiam in brutis, atque adeo mortuis rebus. ut Iob 18: Devorabit membra eius primogenitus mortis. id est, gravissimus et acerbissimus morbus, ac veluti princeps inter morbos, seu inter filios mortis. Primogenitari Domino: pro, per primogenituram cedere, aut deberi Domino. Levit. 27, Primogenitum, quod primogenitabitur Domino, non sanctificabitur, quia alioqui Domini est.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.