Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 477 --

929/930 dignitatis et potestatis: ideoque ait, et pios in ipso esse completos ac perfectos. quae significatio vel maxime convenit cum loco Ioannis, ubi nostra adoptio vocatur potestas seu dignitas. Sic et Luc. 21 dicitur Christus in extrema die venturus cum potestate et gloria multa. Et Matth. 28 affirmat, sibi traditam esse omnem potestatem: ubi omnia simul comprehenduntur, ius, potentia, et dignitas. Septimo, significat nonnunquam potestas ipsum locum dominii alicuius, sicut et vox Regnum ac principatus. Sic Ezechias dicitur monstrasse legatis omnem opulentiam totius suae potestatis: id est, fui dominii. Ephes. 2, Secundum principem potestatis aeris. id est, principem regni aerei. Col. 1, Qui nos liberavit ex potestate tenebrarum. id est, ex regno diaboli, et transtulit nos in regnum Christi. Lucae quarto: Dabo tibi omnem istam potestatem. id est, totum istud regnum totius mundi. Sic Lucae vigesimotertio: Resciscens quod sit ex potestate Herodis. id est, de regno aut dominio eius. Potestas alicuius non tantum dicitur active, qua ipse est potens in alios: sed etiam passive, qua alii sunt potentes in eum. Marci sexto: Dabat eis potestatem spirituum immundorum. 1 Corinthiorum nono: Si alii potestatis vestrae sunt participes, non multo magis nos? id est, potestatis in vos multo iustius nos participare deberemus. Iohannis decimonono gloriatur Pilatus, se habere potestatem crucifigendi et dimittendi Christum. contra Dominus negat eum habiturum fuisse, nisi ei concessa esset desuper. Videtur omnino uterque loqui non tam te iure, quam de vi exequutiva aut potentia. Nam Pilatus non habebat ius dimittendi eum, si fuit nocens: nec crucifigendi, si innoces. Christus quoque sic prius monuerat eius milites, eos non fuisse habituros in se potestatem, nisi venisset hora, qua Deus id Sathanae et ipsius satellitibus concessisset: sicut prius non habuerant, cum nondum eius hora nenerat. Dixerat enim: Quotidie eram docens in templo, et non apprehendistis me. Sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.

POST, praepositio Graeca μετὰ , vel etiam διὰ , Hebraice אחרי Achere, aut מן Min, multas obscuras locutiones aut Hebraismos parit: quorum quosdam hic recensebo. Post aliquem essi, ire, aut sequi, significat ei obedire, servire, eumve sectari, ac etiam colere. 1 Samuelis duodecimo: Eritis vos et reges vestri post Dominom. id est, longo tempore bene beateque vivetis colendo Deum. 2 Sam. 2. et 1 Regum duodecimo: Tantum domus Iehuda fuerunt post David, aut post domum David id est, ei paruerunt. 1 Regum decimosexto: Dimidia para populi fuit post Thibin. Porro phrasi Ire post aliquem, aliquando additur verbum Implere: ut, Implere ira post Dominum, quod significat plene sequi, aut obedire Deo. Numeri decimo quarto: Caleb habuit alium spiritum, et implevit ire post me. id est, plene me Iehovam secutus est, obedivitque mihi in illa sua legatione. Num. 32, Non adimpleverunt ire post Iehovam. Etiam sine Ire ponitur interdum Implere: ut, Deuteronom. 1. Caleb implevit post Dominum. Ios. 1, Ego autem implevi post Iehovam. id est, plene obedivi ei. Psalmo nonagesimoquarto: Ad iustitiam redibit iudicium, et post illud omnes recti corde. id est, tandem iudicium aut causa iustitiam suam obtinebit, omnesque iustae causae assentientur. Ascendere post aliquem: id est, sequi eum. 1 Samuelis vigesimo quinto: Ascenderunt post Davidem. 1 Regum primo: Ascendetis post Salomonem. id est, comitabimini eum. Sic 2 Samuelis undecimo: Egressum est post Uriam donum regium: id est, ferculum regium mox sequutum est eum. Errare post [?: ] est, errando ea colere. Ezech. quadragesimoquarto: Qui erraverunt a me post idola. id est, errando a me descerunt, et secuti sunt idola. Declinare, aut esse post multos. Exodi vigesimotertio: Neque loqueris in causa, aut declines post multos ad pervertendum iudicium. id est, ne patiâre te multitudine errantium a vero iustoque abstrahi. Sic ibidem: Ne sis post multos ad mala. Adiuvare post aliquem, est eius partes aut sectatores iuvare. Primo Regum primo: Qui adiuverunt post Adoniam. Aspiciebant post Moysen. Exod. 33. id est, observabant eum abeuntem. Auferre, exterminare post aliquem. 1 Regum 1, Adduco. malum supra te, et auferam aut exterminabo post te. id est, non tantum te perdam, sed et posteros tuos prorsus delebo. Sic 1 Regum decimo quarto. Removebo post domum Ieroboam, sicut removet quis sterquilinium. Post interdum ponitur pro DE. Post matrem consolationem accipere. Genesis vigesimoquarto, Isaac post matrem suam consolationem accepit. id est, de morte matris. Nam sicut doluit de matre mortua: ita ducta Rebecca in uxorem, consolatione illum, maternum luctum lenivit. Aliquando videtur significare idem quod praeterea, vel insuper, aut ulterius. Actor. 5 dicitur, quod post Theudam seditiosum fuerit Iudas Galilaeus. Iosephus contraria serie eos ponit, ac primum dicit fuisse Iudam, libro 18. deinde Theudam, lib. 20. Quare aliqui illud Post, pro Praeterea, hoc in loco exponendum putant. Sed forte alius quispiam Theudas prius fuit. Illaqueare se post aliquem, Deuter. 12, Cave tibi ne illaquees te post eas. id est, ne imitando cultum Ethnicarum gentium, implices te in peccata ac poenas. Vasta et anathematiza, aut extermina post eos. Ieremiae 50. pro, persequendo eos omnia vasta ac dele: Lamentari post Dominum. 1 Samuelis septimo, Lamentata est universa domus Israel post Iehovam. id est, poenitentiam egerunt revertentes ad Dominum, et deplorantes peccata ac idololatrias suas. Praecipere post se, est quasi Testamento aliquid post mortem suam mandare ac ordinare. Genesis decimooctavo: Scio quod Abrahamus praecipiet post se, ut filii sui me timeant. id est, ut posteri ipsius mortuo ipso me verum Deum colant. Post se proiicere, est prorsus contemnere et deserere aliquid. Psal. 50. Proiecisti post te omnia verba mea. id est, abiecisti omnem curam ac motum verbi Dei. Sic Deus dicitur abiicere post tergum omnia peccata nostra. Pastorem esse post Iehova. Iere. 17, Non repudiavi, ne essem pastor post te. id est, ne fungerer officio docendi, te praelucente et praeeunte, qui es summus pastor et archipastor sicut a Petro vocatur. cum hoc dicto pulchre consonat illud Christi Ioan. 10. Omnes qui venerunt ANTE me, fures fuerunt, et latrones. de quo in praepositione ANTE. Aliquando huic praepositioni aliquid subintelligendum est. Os. 5. Post te, Beniamin, subintel. imminet hostis. Post viam occasus solis, Deuter. 11. pro, in latere viae regiae, tendentis ad occasum. Post dies hosce, aut aliquos. pro, post aliquod tempus. Fuit autem, post dies pugnaverunt: id est, accidit ut post aliquod tempus. Sic reversus Samson post dies: Iud. 14. pro, post aliquod tempus. Depost aliquem ascendere, est desinere eum persequi. 1 Samuelis 14, Ascendit depost Philistim. 2 Sam. 20, Ascendit omnis Israel depost Davidem. Ios. 22, Quae est ista praevaricatio, ut avertamini hodie depost Iehovam? Ezek. 4. Ne errent Israel ultra depost me. 1 Reg. 22. Videntes quod non esset rex Israelis, reversi sunt depost eum. id est, cernentes non esse regem Israelis, sed Iehuda, desierunt eum persequi. Expulit eos Ieroboam depost Iehovam: 2 Reg. 17. pro, quasi vi eos privavit cultu Dei. Fornicabitur terra depost Iehova, Os. 1. pro, amplexa idololatrias deseret verum Deum. 2 Paral. 25. Recessit Amasias depost Iehovam. Clamare post aliquem: Matth. 15, Dimitte illam, quia clamat post nos. id est, sequitur nos clamando. Porro, quod Post sit quidem plerunque praepositio, nonnunquam tamen etiam adverbium, notum est ex

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.