Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 475 --

925/926 accusationem, quod videlicet Christus non tam stulte inctaverit vires suas, quod non valde capitale esse posset: quam sacrilege minatus sit, se eversurum illud sacrosanctum templum Dei, ubi solum eius votum accogitatio pro grandi sacrilegio habita fuisset. Et hic etiam clarius apparet falsitas testimonii, quod non tantum vocem templi male intellexerunt, sed etiam calumniose dissolutionem templi Christo tribuerunt: cum ille id Iudaeis tribuerit, quod sint destructuri templum corporis eius, sibi vero tantum suscitationem adscripserit. Sensus vero dicti Christi fuit: Vos petitis signum a me, quo probem me recte ac divino iure et mandato repurgare templum Dei. Ecce dabo vobis suo tempore illustre signum, quod plane veram divinitatem in me asserat. Vos quidem me interficietis, sed ego mea divina potentis meipsum resuscitabo. Verbum ergo Possum in illo falso testimonio acceptum, multum lucis illi dicto et loco Iohannis ac prophetiae Christi affert. Impossibile, et locutionem Non potest hoc aut illud fieri, supra in vocabulo Impossibilis exposui: ubi monstravi, saepe etiam pro difficili, insolito, raro, inusitato, aut etiam non naturali poni. Monui igitur ibi varios esse gradus possibilitatis ac impossibilitatis, eoque etiam istas voces varie accipi. Paulus dicit 1 Cor. 3, Non potui vobis loqui ut spiritualibus. id est, non facile, nec commodum fuit. Galat. 4, Testimonium praebeo vobis, quod si possibile fuisset, oculos vestros erutos de dissetis mihi. id est, si citra exitium vestrum fieri quivisset. Sic vulgo aliquis negat se aliquid facere aut praestare posse, nempe quod citra valetudinis, famae aut conscientiae, aut fortunarum iacturam praestare non potest. Illud quoque diligenter in hoc verbo observandum est, quod verbum Posse aut non Posse aliquid, alias de viribus ac facto, alias de iure seu licito, seu de iuste ac salutariter facto accipiatur. ut cum dicit Paulus Actorum 25, Nemo potest me illis donare, scilicet iure ac iuste. 1 Cor. 10. Non potestis poculum Domini bibere, et poculum daemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum: scilicet iuste ac salutariter. Nam de facto poterant, et re ipsa nimium praestabant. Hinc inepti ratiocinatores volunt negare indignorsi manducationem corporis et sanguinis, quasi de impossibilitate facti, et non iuris, Apostolus ibi loquatur. Actor. 10. Num aquam quis prohibere potest eis? id est, non iuste ac licite potest, alio qui de facto potest. secundae Corinthiorum decimotertio: Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate: scilicet, iure ac iuste, Deoque probante. Porro de posse facti est illud Romanorum octavo: Sensus carnis non potest se subiicere legi Dei. De hoc discrimine significa tionis etiam supra in Impossibili et Regulis Universalib. dictum est. Quod porro saepe verba Hebraea, praesertim in futuro, complectantur in se vim verbi Possum, ut Proverb 20. Quis dicet, Mundus sum? id est, vere dicere poterit: in Regulis universalib. ostendi. tametsi haec locutionis vis etiam in aliis linguis reperiatur. Quo pertinet totus modus potentialis, de quo Grammatici disserunt. Dicere posse aliquid, alias idem est quod Ex animo dicere: alias idem, quod vere. 1 Cor. 12 Nemo potest dicere IESUM Dominum, nisi in Spiritu sancto. id est, ex animo aut toto pectore hoc nemo dixerit sine singulari motu ac impulsione Spiritus S. etiamsi lingua tales voces sonet. Porro de veritate dictionis exemplum est Proverb. 20: Quis potest dicere, [?: Mund--i ] cor meum. id est, quis hoc vere affirmare possit. Referri hoc queat ad posse iuris, quia quod vere affirmatur, iure affirmatur. Facere aliquid posse, aliquando idem est quod solere. Ioan. 5: Non potest filius facere a semetipso quicquam, nisi quod viderit patrem agentem. Quaecunque enim ille facit, haec et filius pariter facit. i. nihil solet filius solus facere, sed agit una cum patre. q. d. Nolite furere contra hoc miraculum sanationis, quia est in sabbato factum: hoc enim non meum solius opus est, sed etiam patris una operantis: videte igitur iterum atque iterum in quem impingatis, aut quem in hoc opere blasphemetis. Loquutio ergo, Non potest facere, ponitur hic pro non solet, non autem pro ipsa absoluta potentia. Sic prius dixi, Non posse, de re insolita dici. Ad hoc verbum pertinent et nomina Potens, Potentia, et Potestas. POTENS autem alias divitem, aut alia politica, sive omnino huius mundi potentia instructum significat. ut, Deposuit potentes de sede, Luc. 1 et 1 Corint. 1, Non multi potentes, non multi sapientes aut nobiles, etc. Talis significatio quasi habitualiter usurpatur, pro eo qui simpliciter ac in genere est potens. alias Potens dicitur, ad unum aliquod negocium aut factum idoneus et instructus, ut potens in malitia, Psalmo 52. Vae potentibus ad bibendum, Isaiae quinto. Sic Lucae tertio, Potens est Deus de lapidibus filios Abrahae facere. Luc. 24 Iesus Nazarenus potens fuit in sermone et opere coram Deo et hominibus: id est, fuit eloquens ac peritus theologiae, et potuit magna miracula facere, testantibus id Deo et hominibus. Idem et de Mose dicit Stephanus Actorum septimo. Apollo fuit potens in Scripturis, Act. decimo octavo. id est, exercitatus et peritus in Scripturis et tota Theologia. Tit. 1, Qui sit potens exhortari. Sic Paulus 2 Cor. 10 dicit arma sua non esse carnalia, sed potentia ad expugnationem et destructionem. Idem ibidem 12 inquit: Cum infirmor, tunc potens sum: id est, cum destitutus sum meis viribus, aut aliis externis vitae ac rerum agendarum praesidiis, tunc recurro ad Deum primam causam qui mihi potentissime succurrit, meque confirmat, ac praeclaris successibus ornat. 1 Tim. 6, Beatus et solus potens Rex regum. In Graeco est δυνάστα , quod idem ferme est ac princeps: nec tamen admodum differt a significatione vocis Petens, quam supra exposui, et generalem esse ad omnem potentiam ostendi. Solus enim Deus est ille omnium potentum potentissimus, sicut mox sequitur, Rexregum. Potentiae, aut fortitudines, Psal. 71 videtur significare fortia ac praeclara facta Dei, quae velit Psaltes celebrare. Alii exponunt de auxiliis, ac perpetuis confirmationibus Dei, quibus roboret Davidem. Sic Psal. 106. Potentiae Domini illustria eius facta significant: Quis effabitur potentias aut fortitudines Domini, audire faciet omnem laudem eius? Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui: Lucae primo. pro, grande opus, seu magnarum virium aut potentiae opus. Secundum potentiam gloriae ipsius, Coloss. 1. pro, gloriosum robur ipsius.

POTESTAS, alias ponitur a Versoribus pro Graeco δύναμις : alias pro ἐξουσία . Varie porro hae ipsae voces usurpantur. Dixi autem supra, verbum Possum alias de iure aut iustitia, alias tantum de vi aut efficacia usurpari. Quare et nomen Potestas alias ipsas vires aut potentiam, seu quasi robur aut virtutem significat, et in tali significatu magis proprie vox δύναμις sumitur. Matth. sexto . Quoniam tuum est regnum, robur aut potestas, aut etiam potentia. Id est, tu solus potes praestare haec quae petii, ideo merito a te solo postulantur. Matth. 10. Dedit eis potestatem contra spiritus immundos, ut eos eiicere et sanare omnem morbum ac languorem possent. ubi illam vim aut efficaciam ista grandia opera patrandi, vocat Evangelista ἐξουσίαν . Sic et Mar. 3 pro efficacia sanandi usurpatur, et mox 6, et Luc. 9 est: Dedit eis potestatem spirituum. id est, vires ac robur cogendi ac pellendi spiritus. dicitur igitur potestas supra spiritus, potestas contra spiritus, et potestas spirituum. Sic Mar. 1, Cum potestate daemonibus praecipit. pro, cum efficacia seu executione, ita ut cogantur facere id quod

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.