Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 473 --

921/922 tuorum. Ezech. 13: Et etiam tu porta foeditatem tuam. pro, lues poenas foeditati tuae debitas. Portare indicium, pro poena: Gal. 5: Qui turbat vos, portabit indicium. id est, punietur. Portare ignominiam, aut confusionem, est perpeti ignominiam pravae vitae debitam. Ezech. 16: Ut portes ignominiam tuam, et erubescas de omnibus quae fecisti. Exponit semetipsum: pro, ut pudeat ac poeniteat te scelerum tuorum. Sic Ezech. 32: Et portaverunt ignominiam suam, cum descendentibus in sepulchrum. pro, qui mortui sunt ignominiose, id est, ut puniaris turpiter, sicut alii morte puniti. Saepissime haec locutio in Ezechiele et aliis Prophetis reperitur. Porro, quoniam et reus dicitur portare peccatum, et sacerdos aut victima expians, et denique etiam Deus ipse (nam crebro cum Deus dicitur condonare peccatum, in Hebraeo est illud idem verbum נשא Nassa porto, quod etiam peccato tribuitur, ut supra in verbo Levo docui) valde operaeprecium esset exponere, qua id ratione intelligatur, quod tam diversae personae peccata portare dicantur. Existimo igitur Deo portationem tribui primum ideo, quia praedictum verbum נשא Nasa porto, eandem pluralitatem significationum habet, quam et verbum Graecum αἴρω , et Latinum Tollo. Alias enim gestare aliquid, alias removere de medio, aut etiam perdere notat: quam ambiguitatem significationis Latini verbi, etiam illud Epigramma in Neronem exprimit.
Quis neget Aeneae magni de stirpe Neronem?
Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem. Quia Aeneas quidem gestavit patrem, sed Nero perdidit matrem. ut portare peccatum, cum Deo tribuitur, sit idem quod tollere, amovere de medio, aut removere. Sicut alioqui multis similibus verbis utitur Scriptura, ut sunt: Deum delere peccata, oblivisci peccatorum, proiicere ea post suum tergum, aut in profundum maris, aut ad extremum occidentem. Neque tamen hac tantum ratione dicitur Deus portare peccatorum nostra, sed et ea quam ipsemet describit Isaiae 43: Fecistime servire in peccatis tuis, fecisti me laborare in iniquitatibus tuis. Ego ego sum qui deleo scelera tua propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Quare hic locum habet illa supra indicata metaphorica significatio, de molesta gestatione aut toleratione gravissimorum malorum: illa inquam portatio reatus, irae Dei et poenarum, de qua in quit Mich. Iram Domini portabo, quia peccavi ei. id est, cogor sustinere reatum, iram Dei, et poenas. Istam longe tristissimam gestationem peccatorum nostrorum a filio Dei praestitam, prolixe inculcat Isaias capite 53: ubi aliquoties repetitur, quod ipse peccata nostra portaverit, et infirmitates morbosque nostros tulerit, quodque Deus omnium nostrûm peccata in eum transtulerit: sicut et Paulus dicit, quodeum Deus fecerit peccatum. Duplici ergo ratione peccata nostra portat: primum, prorsus auferendo: deinde, quod filius Dei sua humiliatione pro [?: -is ] satisfecit ac persolvit: et tertio, si libet, adde, quod magna patientia nos tolerat, nostrique misertus, filium suum nobis largitus est. Vide infra vocem TOLLO. Portare aliquem, aliquando significat fovere, iuvare ac promovere facta allusione ad maternam liberorum generationem. Num. 11: Ut dicas mihi, Porta istum populum [?: ] [?: sin- ] tuo, sicut portat nutrix infantulum. Deut. 1: In deserto portavit te Deus, sicut portat homo filium suum. Sic Isaiae 46 inculcat Deus multum, se populum suum portasse in utero, et portaturum ac servaturum usque ad caniciem. Sic et Psal. 90: In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Exod. 10: Portavi vos super alas aquilarum. id est, perinde ut aquilae solent pullos suos inter volandum [?: sub-are ] . Non tu radicem portas, sed radix te. Rom. 11. id est, ex Iudaeis venit salus et veritas, inde habemus omne spirituale bonum, non illi a nobis gentilibus: nos in illam bonam oleam populi Dei ac Meschiae, veluti sylvestres quidam surculi inserti sumus. Portare iugum ab adolescentia, Thren. 3. id est, assuefieri ad piam institutionem, subiectionem, disciplinam et crucem, inde a pueritia. Portare semina, et Portare manipulos. Psalm. 126. Prius est, quasi serere, portando crucem propter Dominum: posterius est, inde uberes fructus percipere. Christus fert aut portat omnia verbo potentiae suae, Hebr. 1. pro, suo potenti nutu, voluntate, aut imperio omnia gerit et administrat: ut cum dicit mari et ventis, Obmutescite. Aliqui exponunt: Sustentat, servat ac fovet. Non potestis portare modo: Iohan. 16. pro, non potestis modo omnia quae dicenda sunt vobis, intelligere et meminisse. Hebr. 12: Non enim ferebant aut portabant quod imperabatur. id est, non poterant illam terribilem vocem et severa imperia sustinere, ac coram audire suis auribus. Sic et Latini loquuntur. Actorum 15 dicunt Apostoli, Neque se neque maiores suos legem portare potuisse: id est, praestare. Actor. 9 dicit Christus, se ad hoc vocasse Paulum, ut portet nomen suum coram gentibus, id est, veram doctrinam circumferat ac propaget. Utitur autem hoc verbo, ut ostendat quam grave onus sit ministerium Evangelii. Hebr. 13: Exeamus ad Christum extra castra, opprobrium eius portantes. id est, ignominiam et crucem, quae nobis propter Christum infligitur. Vide supra in voce LEVO, ubi non paucae huius verbi phrases expositae sunt. Portare alicui calceos est, infimum et maxime servile ministerium praebere. Matth. 3: Non sum dignus ut calceos Meschiae feram, inquit Baptista. id est, qui in re omnium minima ac sordidissima vilissimus eius servus sim. Sic Latini dicunt, aliquem non esse dignum qui alicui matulam porrigat. Eundem sensum Marcus paulo aliis verbis expressit, nempe non esse dignum qui corrigiam calceamenti eius de pede solvat. Vicinum quid habet, quod Christus Apostolorum pedes lavit: id est, ignobile et plane servile officium praestitit, sese extreme demittens. talia enim infimis servulis aut ancillis mandamus.

POSSIDERE alias significat primum acquirere rem aliquam, alias firmiter tenere ac frui ea. Ponitur autem haec Latina vox pro variis Hebraeis. Genes. 4: Possedi virum, ipsum Dominum. pro, nacta sum, acquisivi. Non raro sane ponitur pro acquisitione per generationem. Sic Deuter. 32 legitur. Ipse Deus est pater tuus, qui possedit te, fecit te, et paravit te. Aliqui pro possidere exponunt, Redemit te, quia servos possessuri emebant ex aliena servitute. Sic Deus suum populum acquisivit, redimendo eum ex servitute Aegyptia: et Christus, redimendo eum ex servitute diaboli ac peccati. Exod. 15 etiam clarius possidere ponitur, pro acquisitione per redemptionem. Quare et aliquoties in novo Testamento dicuntur Christiani populus acquisitionis, aut ad acquisitionem: id est, quasi emptionis, aut emptus. 1. Petr. 2. Ephes. 1. 1. Thessal. 5. et 2. Thessal. 2. Hebr. 10. Haec eadem acquisitio et redemptio populi etiam in Psal. 78 celebratur, hoc ipso verbo: Quem acquisivit dextera tua. licet enim loquatur de monte, tamen intelligit Ecclesiam ibi habitantem. Sic Actorum vigesimo, Ad pascendam Ecclesiam suam, quam acquisivit suo sanguine. Quadruplex igitur significatio est in verbo Possessionis, aut acquisitionis, cum piorum populus dicitur esse populus acquisitionis: nempe primum, quod sit redemptus a Christo ab hostibus et exitio. Secundo, quod cesserit in possessionem, seu sit acquisitus a filio Dei, quam ei pater offert ( Psalmo secundo ) usque ad fines terrae. Tertio, quod eundem populum etiam quiete et quasi perpetua

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.