Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 54 --

83/84 accurrere animo: hoc est, favore et benevolentia prosequi, prono et prompto animo esse, accurrere animo et affectu, bonam habere voluntatem erga aliquem. Et quia varie construitur, ideo uno verbo Latino eius significatio exprimi non potest.

PRIMO, quando cum accusativo sive nominis sive pronominis construitur, tum licebit vertere Acceptare, approbare, amore, benevolentia et prona voluntate prosequi. Levit. 26, Tunc acceptabit terra sabbata sua: id est, suaviter eis fruetur. Et iterum: Et tunc acceptabunt seu approbabunt iniquitatem suam: id est, poenam pro iniquitate accipient, eaque male fruentur. Et simili phrasi est usus Iesaias Cap. 40. 2. Paralip. 36. Donec acceptaret terra sabbatha tua. Psal. 102, Quoniam acceptaverunt servi lapides eius. Proverb. 3. Et sicut pater filium benevolentia prosequetur. Ecclesiast. 9, Quia antea approbavit Deus facta tua. Ezech. 20. In odore fragrantiae acceptabo vos. Malach. 1, An acceptabo eam de manu vestra? 1. [Chr.] 29. Et scio Deus meus, quod tu es probator cordis, et rectos acceptas. Psal. 51 Quoniam non cupis sacrificium, statim enim darem, et holocausta non acceptas. Psalm. 85. Acceptas Iehova terram tuam, reducis captivitatem Iocob: id est, benevolentia et favore prosequeris. Psalm. 119, Voluntaria oris mei accepta, obsecro. Malach. 1, Et oblationem non acceptabo de manibus vestris. Et cum affixis pronominibus: Genes. 33, Et receptasti me. 2. Sam. 24, Deus tuus acceptet te. 2. Paral. 10. Si eris in bonum populo huic, et acceptaveris eum, et loquutus fueris ad eos verba bona Iob 33, Orabit ad Deum, et acceptabit eum. Psalm. 44, Quia acceptasti eos. Ezech. vigesimo, Ibi acceptabo eos.

SECUNDO, si cum ablativo construitur, mediante praepositione Beth, tum commode vertes, Bonam voluntatem habuit. Et non multum differt significatione, et eiusdem est constructionis cum verbo חפץ Caphez. complacitum habuit. Differentiam autem illorum videbis in verbo חפץ Caphez. 1. Paral. 28. In domo Iehuda est domus patris mei, et inter filios patris mei in me bonam voluntatem habuit, ut constitueret me regem super omnem Israel. 1. Paral. 29, Propter habere me bonam voluntatem in domo Dei mei (id est, quia toto pectore isti aedificio faveo, promotumque cupio) est mihi thesaurus auri et argenti. Psalm. 147, Non in tibiis viri bonam voluntatem habebit. Isa, 42. Electus meus, in quo bonam voluntatem habuit anima mea. Mich. 6, An bonam voluntatem habebit in millibus hircorum? Hagg. 1. Et aedificabunt domum, et bonam voluntatem habebo in ea. TERTIO, semel construitur cum עם . im: Psalm. 50, Quando videbas furem, currebas cum eo, scilicet animo: id est, consentiebas seu colludebas cum eo.

QUARTO, aliquoties absolute ponitur, et licebit vertere Acceptum, gratum, approbatum esse. Deuter. 33. Et opus manuum eius sit acceptum. Iob 14. Acceptus erit velut mercenarii dies eius. Psalm. 40. Sis bona voluntate Iehova, ut eripias me. Psalm. 49. Haec est via stulticiae eorum, attamen posteri ipsorum ore suo approbant. Participium praesens רוצה Roze: Psalm. 147, Acceptat Iehova timentes eum. Psalm. 149. Quoniam bonam voluntatem habet Iehova in populo suo. Participium praeteritum רצוי Rezui: Deuteronomii trigesimo tertio, Aser erit acceptus fratribus suis. Esther [10] Et erat acceptus multitudini fratrum suorum. In voce passiva נרצה Nirza, acceptum seu acceptabile factum est, bonae voluntatis factum est. Levit. Et fiet acceptum ei, id est, pro eo. Et cap. 7 In die tertio non acceptabitur qui offert illud. Et cap. 19, Et si comedendo comedetur in die tertia, execrabile est, non acceptabitur: id est, non erit acceptum, seu acceptabile. Cap. 22 Pro voto non acceptabile erit. Isaiae 40, Accepta est iniquitas: id est poena iniquitatis qua animi poenitentia ducti, agnitione iniquitatis afficiuntur, ea approbatur, accepta et grata est, et habent in poena poenitentiae bonam voluntatem. Simili phrasi legitur in voce activa Levit. 26, ex quo loco propheta eam desumpsit. In secunda coniugatione רצה Riza: Iob. 20, Filii eius quaerent bonam voluntatem pauperum, et manus. eius reddent laborem ipsorum. In tertia coniugatione הירצא Hirza, Levit. 26. Tunc quiescet terra, et acceptabit sabbatha sua. In quarta coniugatione התרצה Hitraza, et construitur cum praepositione אל El. 1. Sam. 29, In quo acceptum faciet se apud dominum. suum. Inde nomina רצון Razon, gratia, acceptatio, bona voluntas benevolentia, favor, propensus animus, quem quis habet erga alium: Graece εὐδοκία . Exod. 28, Et erit super fronte eius iugiter ad acceptationem illis coram Iehova: id est, ut propter illum typicum sacerdotem, aut sanctum Iehova, in suum verum sanctum seu Meschiam respiciens, illis faveat. Levitic. 19. Et sacrificabitis sacrificium retributionum ipsi Iehovae, ad acceptationem vestri offeretis. Et cap 22. In quocunque est macula, illud non offeretis, quoniam non ad acceptationem erit vobis: id est, Deus per tale insyncerum sacrificium non placabitur vobis, nec cedet id vobis in gratiam. Proverb. 10. Labia iusti agnoscunt bonam voluntatem, sed os improborum perversa. 2. Para. 15, Et cum omni bona voluntate quaesivit eum. Esdrae 10. Facite confessionem ipsi Iehova, Deo patrum vestrorum, et facite bonam voluntatem eius. Esther 1, Ut facerent iuxta bonam voluntatem viri et viri: id est, uniuscuiusque. Psalm. 5, In modum scuti bona voluntate coronabis cum. Psalm. 40, Facere bonam voluntatem tuam Deus meus cupivi. pro quo autor epistolae ad Hebraeos θέλημα vertit. Proverb. 8, Et hauriet bonam voluntatem a Iehova. Isaiae 61, Ad praedicandum annum acceptationis: id est, acceptabilem, seu bonae voluntatis. pro quo Lucas vertit δεκτὸν . Item cap. 49, In tempore acceptationis exaudivite. Paulus 2. Corin. 6, citans hunc Isaiae locum, vertit Graece χάριν . Aliâs in novo Testamento communiter nomive εὐδοκία versum est: ut Luc. 2, Gloria in excelsis Deo, pax in terra, hominibus bona voluntas. Matth. 11, Certe pater sic fuit εὐδοκία bona voluntas apud te, etc. Legitur etiam de re animo accepta et grata: Deut 33, Naphthali satur bona voluntate, et plenus benedictione Iehova loquitur enim de donis et bonis, quae Deus in illum bona sua voluntate contulit. Malach 2, Non amplius respicere ad oblationem, neque accipere bonam voluntatem de manu vestra: id est, munus bona voluntate vestra oblatum. Porro Iacob patriarcha ex indignatione animi in malam partem accepit, Gen. 49, Quoniam in ira sua occiderunt virum, et in voluntate sua extirparunt bovem: in ihrem mutwillen /ex libitu ac libidine sua, non ex iusta causa, aut iure. Quoniam vero coepimus dicere de beneplacito aut bona voluntate. et versores saepe eadem Hebraea vocabula aliquoties etiam per simplex Volo et voluntas verterunt: ideo explicemus hic etiam ipsum Voluntatis vocabulum. Forte enim coniunctio harum vocum aliquid lucis utrique afferet. VOLO igitur interdum accipitur pro cupio. Mar. 10. Magister, volumus ut quod petierimus facias nobis: id est, cupimus, ac petimus. Sic Iohan. 8, Cupiditates eius vultis facere. Iohan. 12. Domine volumus Iesum videre: id est, desideramus. Heb. 12, Postea volens haereditare benedictionem. Aliquando videtur significare non tantum desiderium rei, sed etiam ipsum desideratum effectum. Iohann. 6, voluerunt eum accipere in navim: ut Erasmus et Vulgata habet,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.