Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 459 --

893/894 Imperatores vocati sunt Caesares et Augusti, et Persarum Arsacides. Quare is rex qui exaltavit Iosephum, vocatus est Pharao, et is qui postea afflixit Israelitas. Venit autem hoc nomen, si Hebraeum est, ab ultione. Exo. 7, Constitui te Pharaonis Deum, Onkelos Chaldaeus vertit, iudicem, magistrum. Quod porro rex Aegypti aliquando per Draconem et Leviatan significetur, supra in illis vocibus dictum est.

PHARETRA, instrumentum in quo reconduntur sagittae, seu theca sagittarum. Hierem. 5 cap. describitur exercitus Chaldaeorum: ac inter alia dicitur, Pharetra eius sepulchrum patens. Indicatur autem, quod sicut sepulchrum devorat homines, ita illorum pharetra prompte mortiferis sagittis eosdem absumat. Pharetra videtur poni pro domo, Psalmo 127. Beatus vir, qui implevit pharetram suam de ipsis. id est, filiis in iuventute eius genitis, quos sicut sagittis robustorum comparaverat, ita nunc domum eos capientem pharetram vocat. ut in similitudine persistat. Super equum sonat pharetra, Iob 39. id est, sagittae equitum currentium concussae in pharetra edunt strepitum. Filii pharetrae vocantur sagittae. Intrare fecit in renes meos filios pharetrae suae Hierem. 3.

PHIALAS calamitatum ac poenarum effundunt angeli in terram, in Apocalypsi: ubi phialae significant media ac instrumenta poenarum.

PHILAUTIA, vitium etiam apud Ethnicos reprehensum, 2. Timoth. 3 notatur: est, cum quis nimium sibimet placet, tantum quae sua sunt quaerit, alios prae se contemnit, superbus est. Et (ut Isaias eum suo colore depingit) qui sibimet sapiens videtur in oculis suis. Plato ponunciat, esse omnium vitiorum ac malorum fontem.

PHILOSOPHIA reprehenditur a Paulo Colos. 2, tanquam quae abducat imperitos ac pusillos Christi a veritate Evangelii: quod sane non proprie ac per se vere Philosophiae vitio fit, sed vel salse vel eorum qui eam intra suas metas non cohibent culpa. Nec tamen hic tantum falsa Philosophia reprehenditur, sed etiam ista vera, quam nunc potissimum ex Aristotele habemus. Quomodo vero noxia esse soleat, prolixe declaravi in Libello de Metis et materiis scientiarum. Experimentum vero huius ineffabilis damni habetur in Patribus praesertim Graecis, Clemente, Origene, Chrysostomo, et aliis: omnium maxime vero in Scholasticis Sophistis. Nempe nulla pars Philosophiae videtur divinior ac utilior, quam Ethica, quae de virib, humanis, de formando homine ad virtutes, seu de informandis in animo hominis habitibus virtutis, et abolendis vitiis ac pravis affectibus deque vera felicitate camparanda, ac define hominis disserit: quae tamen si in Theologiam admittatur funditus veram pietatem evertit. Nam tum innatam hominis malitiam aut morbum seu Originale peccatum obscurat, hominis vires mirifice admirans et amplificans: tum legis ac virtutis possibilitatem celebrat, obscurans eius severitatem, ne possit peccata et iram Dei damnationemque revelare: tum denique Evangelium ac meritum Christi abolet, dum virtuti iustitiaeque humanae veram hominis felicitatem adscribit. Quare cohibeatur intra suas metas: nempe ut tantum de externa disciplina et virtute ac iustitia coram hominibus non coram Deo, et qualicunque huius vitae beatitudine disserat, ad quos usus eam proprie Aristoteles direxit. et denique ante omnia subiiciatur regaturque superiori norma verbi Dei et S. sancti. Sit igitur omnibus ea [?: -tentibus ] . in corde et ore illud praeclarissimum dictum Lutheri, p. m. Qui vult sapiens fieri in Aristotele, stultificetur prius in Christo, ut nempe catechismus regat philosophiam, non regatur ab ea. vide Augustinum lib. 8 de civitate Dei. Quod porro dicit ibi Paulus de Philosophia, id paulo prius vocaverat persuasibiles sermones. valde enim sunt plausibiles rationi humanae istae cogitationes, quae sicut praeclare Paulus ait, per suas stultas ratiocinationes tandem prorsus evanescit, impingens in extremos errores ac furores.

PHYLACTERIA Graece, Latine posses dicere conservatoria: Matth. 23. Fuerunt apud Iudaeos membranulae quaedam, in quibus scribebant quatuor dicta Scripturae, quasque alligabant ad frontem et brachium sinistrum, ut ostentarent studium servandae legis Dei. Eas igitur ampliabant et dilatabant, ut tanto magis cernerentur: cum Deus tantum eo fine illa ordinasset, ut essent memorialia mandatorum ipsis. Hanc superstitionem, aut potius ostentationem Iudaeorum Christus praedicto loco taxat. vide Paulum Fagium super Exodum cap. 13, prolixe de hac superstitione Iudaeorum disserentem. Manaverat quoque olim haec superstitio ad Christianos. Quare etiam in quadam Antiochenae Synodi Canone phylacteria notantur. Ex hac superstitione credo esse, quod nunc quoque in Papatu aliqui initium Evangelii Ioannis in membranula descriptum, de collo appensum gestant, nihil non sibi boni inde pollicentes.

PIETAS, Graece εὐσέβεια , rectus cultus, recta tractatio, diligens et sedulum officium erga Deum, parentes, patriam, religionem, ac leges, et alios praeclarissimos et optime meritos viros. In Sacris literis, et Theologia, potissimum eam virtutem notat, qua Deum ac veram religionem recte colimus. 1. Tim. 4. Corporalis exercitatio paululum utilitatis habet: at pietas ad omnia utilis est. Exerce igitur teipsum ad pietatem. Sic Act. 3, Tanquamsi propria vi ac pietate hoc miraculum fecerimus. 2. Tim. 3, Habentes speciem pietatis, vim vero eius abnegantes. Aliquando porro in abstracto ipsam fidem aut religionem Christianam Scriptura pietatem vocat 1. Timoth. 3, Magnum est pietatis mysterium, etc. Et mox 6. Si quis diversam doctrinam docet, neque accedit Sacris sermonib. Domini nostri IESU Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, etc. Petrus secundae primo, iubet praestare in pietate dilectionem proximi. Omnino secunda Tabula (id est, beneficentia erga proximum) primam sequi debet. Tit. primo, Agnitionem veritatis quae secundum pietatem est. Aliquando etiam externa pietatis officia significat. 2. Petr. 3, In sanctis conversationibus et pietatibus. Sic et 1. Tim. 2, In omni pietate et honestate: id est, in omnibus piis factis. Ponitur denique verbum εὐσεβεῖν , de communium rerum pia honestaque tractatione, non immediate Deum cultumque eius respiciente. 1. Tim. 5, Discant primum propriam domum recte administrare, aut pie colere. Tit. 1, minister Christi iubetur esse iustus et pius: ubi pietas officia primae Tabulae, iustitia secundae complectitur.

PIGNORIS fit aliquoties mentio Exodi 22, Deut. 24, et Ezech. 18, cum prohibet Deus, ne a debitore fratre accipiamus in pignus rem illi maxime gratam, multoque minus extreme necessariam: ut sunt, mola, lectisternia, vestes quibus utitur, ac similia: aut si cccepimus, ut mox restituamus. Vocem Arrhabonis, vertit Vulgata aliquoties pignus: ut 2. Cor. 1. et 5. Ac Eph. 1. quia Spiritus sanctus nos certos facit, nobisque pignoris loco est, quod vitam aeternam certo simus accepturi. Alioqui vox Arrha, aut arrabo, magis propria est. Significat enim partem, ac veluti initium precii in venditione pacti, quae nos certos facit de secutura persolutione reliquae summae. id enim ni fiat, emptor illam arrham, aut (ut ita dicam) initialem pecuniam amittit. Quare Spiritus sanctus et coniuncta renovatio nostri recte arrha vitae aeternae dicitur. nam et initium eius est, et certos nos de ea facit.

PILUS. Vir dominus pili, 2. Reg. decimo: pro, pilosus vir: qualis fuisse Helias describitur: sicut et Esau.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.