Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 447 --

869/870 finalem referre voluisse. Sed utriusque significationis habes illustre exemplum in fine Rom. 4, Qui traditus est propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostri. ubi prius Propter significat causam efficientem, posterius vero finalem. q. d. Peccata nostra per imputationem in Christum cumulata, aut (ut Isaias ait) irruentia, eum tam tristi supplicio affecerunt: sed soluta illa abundantissima poena culpae, praestitaque ea ratione iustitia obedientiae legi ac Deo iudici, reliquum fuit ut surgeret, quo applicando nobis illam suam partam iustitiam, nos iustificaret. Considerata igitur in hoc dicto ista duplici acceptione praepositionis διὰ , Per aut Propter, expensisque duab. diversis causis mortis et resurrectionis Christi, perspicuus fit sensus eius. PER et Ex aliquando idem valent: ut est videre in dicto Pauli Roman. 3, Unus est Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. ubi idem prorsus est Ex fide, et Per finem iustificari. Disputavit prolixe et accurate de hac aequivalentia istarum duarum praepositionum, Basilius in libro de spiritu sancto contra Aetianos: qui praepositionem Ex quo soli patri, Per quem soli filio, in quo autem soli Spiritui sancto tribuere voluerunt, citantes dictum Pauli primae Corin. octavo: Nobis est unus ille Deus pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus IESUS Christus, per quem omnia, et nos per eum. Cui sophismati illam indignitatem calumniae adhibuerunt, quasi PER solum instrumentum denotet. Quare Basilius contra multa dicta citat, ubi Per etiam summum gradum efficaciae obtinet, et etiam ipsi patri tribuitur. sicut est illud Romanorum unodecimo: Quoniam ex ipso peripsum, et in ipsum sunt omnia. Quod de ipso patre necessario accipi debet. Docet etiam, praepositiones istas non semper sic distinguere causas rerum, aut ipsas voculas accipi in Sacris literis, sicut in prophanis, et apud philosophos. Tametsi etiam apud Lationos innumeris vicibus PER, primariam efficientemque causam indicat: ut, Per aliquem aliquod opus esse effectum, per aliquem stare, per me nulla est mora, per me tibi licet. Sic Terentius dicit, PER servulum falli senem: id est, a servulo. Rom. 6, Christus suscitatus est per gloriam patris. id est, a gloriosa potentia et ope patris. Sic etiam per Christum omnia esse facta, causam efficientem notat, non instrumentalem. Sic et illud, perme reges regnant. ¶ De loco Rom. 3, Iustificamur gratis eius gratia, per redemptionem quae est in Christo IESU: disputatum est inter Monhemium et Colonienses, an causam efficientem ibi, aut ipsam materialem (ut ille voluit) significet. Vere sane et commode dixit Monhemius, redemptionem Christi esse veluti materiam quandam nostrae iustificationis: quam etiam clarius, ne dicam crassius, et veluti palpabilius exponit Spiritus sanctus, dum dicit, nos sanguine Christi lavari. Ubi indicatur, sanguinem, passionem aut redemptionem Christi, quatenus nobis applicatur, perinde esse materiam qua mundamur, ac est aqua ea ipsa materia lotionis: aut ut alibi perinde (ut ita dicam) materialiter loquitur Scriptura Christum induere, vulnere eius sanari, aut carne sanguineque eius satiari et vivificari. Et quidem illam materiam iustificationis ipse Paulus urget ibi statim, dum dicit, Ipsummet Christum esse nostram propitiationem apud patrem, quatenus fide eius sanguinem apprehendimus. Quod verissime aptissimeque dici, inde apparet, quod cum iniustitia nostra sit proprie ingens quoddam debitum, nosque censeamur ut captivi, nulla alia potest esse materia abolitionis nostri debiti, et liberationis excarcere, quam aliena persolutio pro nobis facta: quae est passio, redemptio aut sanguis Christi. Comprobatigitur tota Scripturs, et ipsemet Paulus eo ipso loco, Monhemii sententiam: et denique maxime usitata significatio praepositionis PER, quae rarius causam efficientem notat. Formalis vero causa iustificationis, est modus applicandi illam materiam passionis, redemptionis aut sanguinis Christi, seu etiam eius persolutionis, ad nostrum debitum aut iniustitiam: qui modus est ipsa imputatio. Volunt vero ipsi eam praepositionem ibi significare causam efficientem, sicut et Osiander contendit: ut eo quasi precio sit nobis iustificatio empta, quae (ipsorum opinione) est qualitatum mutatio. Verum Scriptura vult, sanguinem Christi esse ipsam materiam lotionis, aut dealbationis seu albedinis. nam eo nos nostrasque vestes super nivem dealbamus. persolutio iustitiae Christi est ea ipsa materia, qua iniustitia peccati aut debiti nostri aboletur, aut etiam tegitur. Sed de hac re in Libello de Iustitia, et in vocabulo Iustitiae, ac Imputationis, prolixius egi. Vide vero etiam Redemptio. Διὰ , Per, aliquando significat idem quod IN. ut Romanorum 4: Ut sit pater omnium credentium per praeputium: id est, in praeputio. Sic et Latini plurimum suo Per abutuntur. ut, Per ocium, per diem aliquid agere: pro, in ocio, in die. Per bellum aut pacem, id est, in bello aut pace. Per tempus advenis, Plautus in Menaechmo. Sic, per vinum, per ebrietatem, exortum est dissidium: id est, in vino, in ebrietate, inter potandum. Sic et Graeci dicunt διὰ ἡμέρας, διὰ βίου, διὰ αἰῶνος , per diem, per vitam, per seculum: pro, in. Homerus dixit ἀμβροσίην διὰ νύκτα , per ambrosiam noctem: id est, noctu, aut in nocte. Sic Gal. 4. Scitis quod per infirmitatem carnis vobis evangelizavi primum. id est, in magna imbecillitate. Romanorum secundo: Naturalis circumcisio damnabit te per literam et circumcisionem transgressorem legis. id est, existentem auditorem Scripturae, et circumcisum. Haec significatio diligenter observanda est, propter quaedam obscura loca: ut est ille locus primae Corinthiorum tertio, Ipse autem servabitur sic tanquam per ignem. Ubi dum Papistae illud PER, veluti de medio quodam salutis accipiunt, somniant inde suum Purgatorium, quod animae per eum purgentur ac serventur: cum propre sit sensus, quod sic servabuntur tales periculosorum, aut etiam inutilium dogmatum autores, tanquam si ingenti Dei misericordia ex medio incendio essent rapti: nempe adhibita ex singulari Dei clementia, maxima condonatione aut remissione peccatorum. Quasi diceret: Talis doctor est una cum illis suis stipulis, in medio terribilis incendii, et illa quidem iudicio Dei damnata peribunt: sed ipse aegre ac vix servabitur, veluti singulari ac raro beneficio Dei inde ereptus. Hanc significationem ac sensum loci comprobant etiam illae duae particulae SIC et TANQUAM, quae idem valent ac vix et aegre, magnaque difficultate servabitur: ut solent, quae ex periculosissimo incendio difficillime et periculosissime eripiuntur. Sic et locus primae Pet. tertio est obscurus: In arca paucae, hoc est octo animae sunt servatae per aquam. hoc est, in aqua, aut in diluvio, seu ex aqua ac diluvio. Sic Latini aliquando dicunt, Per medium ignem: pro, ex ipsomet incendio, aut per medias aquas seu fluctus. Sic posset exponi etiam illud primae Timothei secundo: Servabitur et mulier per liberorum procreationem, si manserit in fide. id est, in procreatione, vel procreando liberos, seu in coniugio. Sic et secundae Corinthiorum quinto. Oportet omnes comparere ante tribunal Christi, ut omnes recipiant quae per corpus. id est, quae in corpore, seu hac vita, egerunt. INTER, videtur valere secundae Timothei secundo, Quae audisti a me per multos testes: id est, IN aut inter multos, coram quibus tibi quasi solenniter, et veluti cum quadam protestatione, commendavi depositum verae doctrinae, optima fide custodiendum et propagandum. CUM, secundae Corinthiorum secundo: Scripsi vobis

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.