Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 436 --

847/848 praeterea nos praeparari ad annunciandum Evangelium pacis. Hac ratione quoque ipse Christus vocatur rexpacis. Hebr. 7. id est, causa et author pacis, quod ille multipliciter praestat. Fructus iustitiae in pace seminatur, facientibus pacem, Iac. 3. ubi facere pacem est ea agere, quae ad temporariam et aeternam pacem prosint, neminem laedendo, et cum omnibus pacifice agendo. Id dum agitur; pii simul etiam iuste agunt, et sibimet uberrimum fructum aut praemium iustitiae comparant.

PAXILLUS. vide supra in PALUS.

PECCATUM. Vocant Latini peccatum, quicquid contra officium normamque recti ac honesti fit: et proprie actuale quid significat, sive quid male fiat, sive male negligatur. Sed in Sacris literis haec vox latius patet, et plures habet nonnihil obscuras, aut certe ignotas significationes ac loquutiones. In genere autem videtur recte 1. Ioann. 3 descriptum esse, quod. sit, quic quid est a lege Dei alienum: sive sit ipsius naturae distorsio, deformitas aut pravitas sive quicunque perversi motus animi, sive conatus, aut denique actiones. Nam lex non tantum pravas actiones internas ac externas prohibet, et rectas mandat: sed etiam vult ipsum cor totumque hominem rectum esse, ac divinae imagini correspondere: sicut toties Scriptura pravitatem, perversitatem, lapidositatem et incircumcisionem cordis accusat, spirituale cor flagitat: et sanctos perfectosque nos esse, sicut pater caelestis est, severiter proecipit. Peccati vocabulo in genere multum utitur Scriptura, eique aeterni exitii causam adscribit, affirmans peccati stipendium esse mortem: Rom. 6. Observandum autem est, idem prorsus illi significare hanc vocem, quod alioqui non tantum philosophi ac docti, sed etiam indocti vocant Iniustitiam, nempe universalem iniustitiam. Contrarium ergo verum ac proprium Peccati est, iustitia universalis aut integra. Idem etiam valent mala aut prava opera, quod peccatum: et contra Bona et recta opera, idem quod iustitia. Sanctitas quoque et pietas aequivalent iustitiae, et sunt contraria peccato: sicut contra impietas et iniquitas congruunt cum peccato. Haec observatio ad multa prodest, quum alioqui sit obvia. Sic enim melius intelligemus, cur peccatis mors, et remissioni peccatorum vita tribuatur: sicut et in communi vita et olim a doctis disputatum est, iustitiam esse causam felicitatis, aut beatae vitae: iniustitiam autem contra infelicitatis, aut beatae vitae: iniustitiam autem contra infelicitatis. Peccatum quoque idem est quod inobedientia legis: et contra, vera et perfecta obedientia est impletio legis, ac iustitia ipsa. Peccare igitur videtur significare, simpliciter a recto deviare, etiam in aliis rebus, non tantum ubi lex Dei aut norma obedientiae erga Deum negligitur, violaturve ut Iud. 20. dicuntur Beniamitae fuisse optimi fundibularii ita ut non peccarent: id est, a scopo aberrarent. inquit enim textus: Qui omnes funda iaciebant lapidem ad capillum, nec peccabant. Sic Iob 5 legitur: Invises tabernaculum tuum, et non peccabis: id est, non aberrabis a tuo tabernaculo: facile id reperies, quantumvis in solitudine aut locis ignotis fixeris. id est, in omnib. tuis operibus recte scopum attinges. Iob 33, natura huius verbi aliquot synonymis declaratur: Peccavi, rectum curuavi, et aequum non mihi: scilicet, fuit propositum, aut in meo conatu. Ab hac externa corporalive aberratione a recte agendo, videtur verbum hoc per metaphoram traductum ad spiritualem discessionem a recta linea legis Dei, aut quorumcunque superiorum, vel etiam aequalium, quibus aliqui legibus obstricti tenentur. 1. Regum decimoquarto Irritaverunt Iudaei Deum praepatribus suis, in omnibus peccatis quibus peccaverunt. Zoph. 1. Quia Domino peccaverunt. Psalmo decimoquinto. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Huius significationis innumera plane sunt exempla. Sic et [?: co- ] homines aliquis peccare dicitur: ut Genes. quadragesimo. Peccaverunt pincerna et pistor regis. 1. Samuel decimonono. Ne peccet rex in servum suum [?: Davi- ] quia non peccavit tibi, et opera eius sunt tibi valde salutaria. Et mox: Quare peccabis in sanguinem [?: i- ] centem, ad interficiendum Davidem sine causa? Verum ob infinitam copiam, omittemus citationem examplorum huius significationis. Significat quoque [?: ] bro verbum חטא Peccavit, in prima coniugatione [?: ] actionem, sed qualitatem inhaerentem, seu sortem aut conditionem hominis, seu esse peccatorem, esse [?: re- ] sicut solent verba Hebraea saepissime tantum existentiam rei, non actionem aut passionem, alium`ue [?: ] indicare. Genes. quadragesimotertio. Dixit Iuda ad Israelem patrem suum, Mitte puerum Beniamin, et ego fide iubeo de eo, ex mea manu require eum: Si non reduxero eum ad te, et coram te stitero eum, et peccabo tibi omnibus diebus. id est, sim tibi reus ac obligatus, habearque a te pro scelerato omni tempore, perpetus mihi sis infensus, adversus ac molestus, ut extreme nephario, ac in te iniurio. Sic idem verbum, ac in eodem sensu, repetit Iuda erga Iosephum: Quoniam servus tuus sponsione facta accepit puerum a patre suo, promittendo, quod si non reduxero eum ad te, et peccabo pani meo omnibus diebus. Exod. quinto. Non datur nobis stramen, et urgemur ad explendum numerum laterae et ecce servi tui sunt caesi, et populus tuus peccabit. id est, sceleratus, noxius ac reus iudicatur, habeturque, et ideo duriter affligitur. 1. Reg. 1. Et erit, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, et erimus ego et filius tuus Salomon peccatores. id est, habebimur pro sceleratis, reis ac nefariis, et ideo etiam mox vel in [?: tros ] carceres, vel ad extremum supplicium cruciatumque abripiemur. Sic Romanorum quinto. In Adamo omnes peccaverunt. id est, scelerati ac Dei hostes [?: fa-- ] sunt. Quae quasi habitualis significatio verbi et nominis Peccati diligenter observanda est, ut sciamus, Scripturam in arguendis peccatis, non solas pravas actiones aut rectarum omissiones accusare: sed etiam ipsam pravam naturam aut indolem hominis, quam a patro suo diabolo in ruina primi hominis hausit. Quare semper in hac et vicinis vocibus una cum actione etiam ipsam malam naturam, eiusque (ut ita dicam) foetorem coram Deo et tristem reatum coniungamus, ac simul expendamus. Cum David confitetur et queritur Psalmo quinquagesimoprimo: se in peccatis [?: concept-- ] ac natum, non loquitur de actualibus peccatis: nec matrem, sed semetipsum accusat. Confitetur igitur se natum esse in multiplici immundicie, foeditate, reatu et crimine: seu turpem ac malum, Deo adversum, exosum ac reum. Sic com Iudaei dicunt ad caecum natum, ac a Christo sanatum, Ioan. 9. Tu natus es in peccatis, et [?: ] nos docere? non illi quidem proprie in originale omnium hominum peccatum respiciunt: sed tamen volunt dicere, eum ita inde ex utero distortae ac perversae naturae esse, ac ita quasi monstrosum ac sceleratum formatum esse, ut non sine causa eum ipsa mater [?: ] ra caecitate signaverit, quo omnibus testaretur hunc hominem perversissimi ingenii ac indolis esse, eoque ab omnibus veluti portentum quoddam, detestandum et fugiendum esse. Significat igitur Psalmo quinquagesimoprimo, vox Peccati, non pravas actiones, sed innatas aut ingenitas pessimae indolis distorsiones aut malitias. Sic Ieremiae decimoseptimo dicitur peccatum Iudae esse scriptum aut sculptum stylo ferreo, et ungela adamantina in tabella cordis eorum. ubi non [?: act- ] le peccatum notat, sed innatam ac ingenitam malici ac proclivitatem ad idololatrias: sicut et Paulus [?: i- ] carnis opera recenset et idololatriam, Gal. 5. Peccatum

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.