Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 431 --

837/838 Deus patienter expectabat hominum poenitentiam. Haec patientia aliquando etiam hominibus tribuitur, ut Proverb. 16. Melior est patiens viro forti: et qui animo suo dominatur, expugnatore urbium. Hanc virtutem Paulus charitati tribuit 1 Cor. 13. Charitas est patiens, benigna et 1 Thes. 5 iubet eam exerceri erga omnes. Et Ephes. 4 inquit, Cum patientia tolerantes vos invicem in charitate. Passivam aut humanam patientiam voco, cum toleranter, placide ac tranquillo animo ferimus calamitates ac dolores quoscunque et tristia omnia. Haec patientia non convenit proprie Deo, sed homini. Passivam autem [?: voco-uia ] patienter patitur mala, nihil agens contra verbum Dei, aut ullam honestatis partem. Hanc Graecus novi Testamenti textus plerumque vocat ὑπομονὴν , aliquando dicit etiam ὑποφέρειν . Quomodo autem vetus Testamentum et Hebraei hanc patientiam vocent, ignoro: nec etiam locum novi ubi describatur, quantumvis beatus Iob pro exemplo huius patientiae propositus sit: nisi velimus dicere vocari eam silentium. ut cum dicit Deus Isa. 30, In silentio et spe erit fortitudo vestra. i. si patienter ferendo crucem vestra, in me sperare perrexeritis, vincetis. Sic etiam Psalm. 39. Obmutui silentio. tacui a bono, et dolor meus exacerbatus est. Sic et Isaiae 53, haec eadem virtus in Christo crucifigendo per ovem silente, cum tondetur, describitur: qui locus in Actis et a Petro citatur. Sic eadem Christi virtus pingitur Isa. 42. Non clamabit, nec levabit vocem suam, nec faciet au diri in platea vocem suam. Habent igitur et Hebraei et Graeci diversa vocabula, quib. hasce duas diversissimas, aliquid tamen commune habentes patientias, nominant. Sed Latini, et eos sequuti Germani, in Sacris uno vocabulo Patientiae, [?: Ge- ] , exprimunt. Tribuunt vero Latini vocem Patientiae etiam corpori, atque adeo brutis, et denique mortuis rebus: qua significationem considerasse ad huius Theologicae passivae patientiae noticiam non parum profuerit. Dicunt igitur illi, terram patientem vomeris: i. quae bene arari potest, aut fert arationem: mare navigationis patiens .i. navigabile: laboris patiens, parvoque assueta iuventus. i. idonea ac prompta ad ferendos et patiendos labores. Horatius, Pulveris ac solis patiens: i. idoneus, promptus ac paratus ad toleranda illa mala aut incommoda. Hinc igitur venit ista passiva piorum patientia, qui studio obediendi Deo et spe liberationis, ac felicis eventus perferunt toleranter placidoque animo quidvis malorum et incomodorum, praesertim veritatis ac religionis causa accidentium. Rom. 12, Spe gaudentes in afflictione patientes, in oratione perseverantes: i. alacri promptoque animo tolerantes afflictiones. Iacob 1. Scientes quod probatio fidei vestrae operetur patientiam, patientia vero opus perfectum habeat. Idem ferme dicitur Rom 5. Sensus autem est, quod fides nostra probetur, gignatur et excitetur in nobis divinitus tolerantia crucis, seu assuefiat pius homo ad ferenda aequanimiter propter Deum adversa. Sic et Paulus dicit, Tribulatio efficit patientiam, patientia experientiam, experientia spem. Luc. 21, In patientia possidete animas vestras. i. in illis tot tribulationibus, quas in vos venturas praedixi, magna ac pia patientia acquirite et conservare animas vestras. Qua patientia si carueritis, victi tot calamitatibus tandem peccabitis impatientia, et peribitis. Significat causam instrumentalem, quam necesse sit pios adhibere, si in illis tantis calamitatibus spiritualem incolumitatem retinere volunt. Sicut idem Evan-gelista alibi dicit, Lucrifacere animam, aut servare animam suam. Aliquando haec vox videtur idem valere quod perseverantia, tametsi eam quasi gignat. Sic enim dicit Paulus Rom. 8. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam expectamus. i. constanter perseverando in vera pietate Luc. 8. Fructum afferunt in patientia. i. constanter perseverando in vera religione, ac pietatis ardenti studio, non tantum ad tempus, ut qui vel cruce ac persecutione, vel cura terrenarum rerum ex vera pietate paulo post excidunt. Sic et Paulus Rom. 2 loquitur, et tum sensu, tum et phrasi cum hoc loco Lucae convenit, inquiens: Quaerentib. gloriam, et honorem, et incorruptibilitatem, per patientiam boni operis dabit Deus vitam aeternam. Patientiam boni operis, vocat perseverationem in bene agendo. Iacob 5, est multo illustrius exemplum patientiae pro perseverantia usurpatae, ubi inquit: Patientes igitur estote fratres, usque ad adventum Domini: ecce agricola expectat preciosum fructum terrae, etc. Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquat: ubi elare patientia pro perseverantia accipitur. Rom. 15, Ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. ubi sive tolerantiam, sive perseverantiam interpretatus fueris, no multum a vero sensu aberraveris: sicut et in mox sequenti loco, Deus autem patientiae et consolationis largitor. Sic Hebr. 11 dicuntur veteres pii per fidem et patientiam haereditasse promissiones. ubi patientia manifeste pro perseverantia ponitur: quod tum ex fine praecedentis versiculi apparet, ubi inquit, Ad plenam fiduciam fidei usque ad finem: tum ex sequentib. ubi in exemplo Abrahami ait, eum constanter expectando accepisse promissa bona. Hebraeorum 10: Patientia vobis est opus, ut facientes voluntatem Dei recipiatis promissionem, seu promissa bona. Adhuc enim modicum est, et qui differt veniet. ubi ex sequenti promissione brevi venturi Domini, praecedens adhortatio ad perseverantiam intelligitur. Heb. 12. Per patientiam curramus propositum nobis certamen: id est, constanter et infracto animo. Apoc. 13 et 14 legitur, Hic est patientia et fides sanctorum: indicans, eis esse necessariam fidei perseverantiam, et in tantis malis tolerantiam. Denique aliquando haec vox ponitur pro expectatione, aut ipsis quoque expectatis bonis, ut plane spei aequivaleat. Psalm. 9, Patientia pauperum non peribit in aeternum. Psal. 62. A'Deo est patientia mea. id est, ab eo expecto auxilium et beneficium. Tu es patientia mea Domine id est, te expecto solum. In quibus locis est in Hebraeo תקוה ticquah spes aut expectatio. verum hoc posset vitio interpreti verti. Caeterum in novo quoque Testamento aliquando patientia, tum voce ὑπομονῇ , tum et μακροθυμίᾳ expressa, significat spem aut expectationem. 2 Thes. 3. Dominus dirigat corda vestra in dilectionem Dei, et patientiam. id est, spem aut expectationem Christi, hoc est, ut certa firmaque fide expectetis Christi opem et adventum. Sic de Abrahamo legitur Hebr. 6, quod cum constanter expectasset bona toties a Deo promissa, sit ea consecutus. in Graeco est, μακροθυμήσας . Sic forte etiam illud Matthaei 18, non male intelligeres aut interpretareris: Domine μακροθύμησον , habe patientiam, aut esto patients (ut Erasmus vertit) id est, expecta ad dies aut menses aliquot. Germanica valde commode et usitate vertit, Hab gedult mit mir. nam ea locutio (ut et prius dixi) tum etymon exprimit, tum etiam expectationem significat: usitatissimeque a creditorib. dicitur, Hab gedult mit mir auff etliche tag oder zeit. In hac eadem significatione recte etiam multa alia dicta Scripturae interpretari queas. Verbum ὑπομένω , omnia ista significata solet habere. Et de nomine ὑπομονὴ recte Erasmus Hebr. 10 adnotat, inquiens: Haec dictio non simpliciter sonat patientiam, qua toleramus mala: sed patientem expectationem, cum spe praemii duramus, et nosmet rebus melioribus servamus. Quod sane rectius de patientia Christiana, quam de philosophica aut Ethnica dicitur, quae plerunque nec praemii nec liberationis ullam spem habet, utpote non respiciens in Deum.

PAUCUM, parum, pusillum, sicut pusillum adhuc, paululum, pariunt varias obscuritates. veniunt autem a voce

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.