Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 49 --

73/74 non praevalebunt. Iidem Hebraismi sunt nominis Pugnae, et verbi pugnare. nam in Hebraeo est ferme idem thema Nilham. Unde bella et lites sunt intervos? Iac. 4. abusive privata certamina indicat.

BENEDICERE, Graece εὐλογεῖν , Hebraice ברך berech, valde multa et varia significata in Scriptura habet, quae redigemus in ordinem, ut commodissime poterimus. PRIMUM igitur ac maxime proprie significat bene de aliquo dicere aut loqui, seu ipsum laudare, praedicare, celebrare, gratias agere Sic saepissime in Sacris literis accipitur, praesertim cum homines Deum benedicere dicuntur, ut Psalm. 103, Benedic anima mea Domino: id est, celebra, lauda, gratias ei age pro omnibus beneficiis eius. Idem est quod D. Virgo dicit, Magnificat anima mea Dominum: id est, celebro et magnum praedico eum ex animo. Huius significati plurimus omnino est in Scripturis usus, cum dicimur benedicere Domino: aut cum legimus, benedictus Dominus. Sic et ab hominibus erga homines, aliquando pro laudare accipitur: ut Psal. 62, Ore suo benedixerunt, corde autem maledixerunt. Item, seductores seducunt per benedictiones, Rom. 16. Sic mittuntur legati ad Davidem, qui benedicant et laudent eum, quod prospere pugnaverit contra Hadadezer. 2. Sam. 8. Sic Iob 31 dicit, Benedixerunt mihi latera pauperum, quod ea restitui: id est, pauper percepto beneficio calefactionis laterum ac membrorum, mihi gratias egit. Benedicere non raro etiam significat bene precari alicui: ut Gen. 12, pollicetur Dominus se benefacturum benedicentibus Abrahamo: id est, ei faventibus, et bene precantibus. Sic Melchisedech benedicit Abrahamo, Gen. 14. Iacobus Pharaoni, fratres Rebeccae et in similib locis.

SECUNDO benedicere in nomine Domini, id est invocato Domino beneprecari. Psal. 118, et 129, Benediximus vobis in nomine Domini: id est, bene precati sumus. Huc referatur, quod Benedicere aliquando simpliciter orare significat. 1. Cor. 14. Alioqui si tu benedixeris spiritu, is qui implet locum indocti, quomodo dicturus est Amen, ad tuam gratiarum actionem? id est, si tu Spiritus impulsu, ac dono peregrinae linguae oraveris, quomodo poterit imperitus tuis precibus assentiri, suaque fide ac assensu eas confirmare, te illi praeeuntem consequi, ac una tecum orare? Num. 6. legitur: Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus, et custodiat te: Ostendat faciem suam tibi, et misereatur tui. ubi prius Benedicere significat beneprecari, posterius autem benefacere. Est vero observandum, quod sacerdotalis benedictio non tantum est simplex bona precatio, sed etiam veluti pignus ac testimonium favoris Dei, et omnino habet quandam vim ac efficaciam clavis solventis et absolventis. Ad hanc sacerdotalem benedictionem referri potest, quod Hebr. 7. dicitur: Citra controversiam minor a maiore benedicitur. Sic liberi a parentibus, non contra, benedicuntur. Sic Abrahamus pater Levitarum, a Melchisedecho, typo Christi, benedicitur: unde excellentia sacerdotii Christi supra Leviticum probatur. TERTIO, quia piorum iustae preces, sive in bonum sive in malum, non sunt ociosae, sed ipsas res afferunt: ideo saepe significat etiam ipsa quasi bona largiri, ut cum pii parentes benedicunt liberis: sicut Noachus filio Sem et Iaphet, et Isaacus Iacobo ac Esau Gene. 27. dicit enim Isaacus, se ipsasmet res aut bona tradidisse Iacobo, eumque dominum Esau fecisse. Gen. 49, Benedictiones patris tui fortiores fuerunt benedictionibus parentum meorum, id est, maiora bona impetravi ego tibi a Deo, quam mihi mei parentes. QUARTO, quia beneprecando, ac nomen Dei celebrando, res ipsas quasi sanctificamus, augustiores, Deoque commendatiores reddimus: ideo 1. Cor. 10, Poculum benedictionis: et mox, Quod benedicimus, consecratum aut sanctificatum significat: id est, quod recitatis verbis mandati ac institutionis consecratur in hunc usum, ut sit sanguis Christi, quo eius novum testamentum sanciatur. Vicinum huic est, quod ipse et Paulus alibi dicit, cibos per verbum et precationem sanctificari. Sic 1. Sam. 9, dicitur Samuel benedicturus sacrificio. In hac significatione etiam Deus dicitur benedixisse diei septimo, id est sanctificasse, magnificentiorem ac gloriosiorem caeteris reddidisse, et specialiter cultui suo dedicasse. In hoc sensu putaverunt Papistae, se posse varias res benedicere, herbas, campanas, salem, aquam, aram, et similia: nisi quod et sine mandato Dei id sunt ausi facere, et nimiam quandam, planeque divinam sanctitatem et efficaciam illis suis adiuratis rebus tribuerunt, putantes se suis illis consecrationibus quamvis vim ac efficaciam, non tantum corporalem, sed et spiritualem, rebus illis externis ac elementaribus indere. Benedicere aliquando videtur etiam significare futura praedicere. nam Patriarchae beneprecantes filiis, etiam futura illis praedicebant.

QUINTO, cum hoc verbum ad Deum, ubi omnes res ac voces significantiores sunt, transfertur, significat non tantum beneprecari, sed et ipsum benefacere: sicut contra Maledicere, perdere significat. nam (ut scriptum est) Ipse dixit, et facta sunt: eius dicere est facere, eius verba sunt res ipsae. Sic igitur toties pollicetur Deus, se benedicturum: id est, benefacturum Abrahamo. Et, In semine tuo benedicentur, id est, beatae a Deo fient, omnes gentes: Gen. 12. 22 et 26. Hinc benedictio Abrahae, in Novo testamento: id est, beatitudo ei et eius semini promissa. Gal. 3. Itaque qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham. Et paulo post, Ut in gentes benedictio Abraham fiat, aut perveniat: id est, illa eximia beatitudo Abrahamo ac semini eius, in eoque omnibus gentibus promissa, Gen. 12. 18. 22. 26 et 28. ubi ter repetita est promissio erga Abraham, quarto erga Isaacum, et quinto ad Iacobum: priores duae et ultima sunt in Niphal, seu passiva voce, ut recte vertatur, Benedicetur: posteriores vero duae, tertia, et quarta in Hitpael seu reciproca voce, ut verti queat, Benedicent se: id est, beatas se esse agnoscent, ac gloriabuntur ob semen Abraae: priores ergo duae et ultima sententiae, diserte loquuntur de passiva benedictione, quae continget gentibus ob Abrahamum et eius semen: posteriores vero, de agnitione ac celebratione illius acceptae benedictionis, aut promissae felicitatis. Admodum autem pulchre fidei, aut fidelis credentisve hominis vis aut ingenium, in illa reciprocatione depingitur. Nam fides, aut fidens, et agnoscit se ob illud semen benedici: et impetrat sibi applicationem illius benedictionis, ad thronum gratiae cum illo ipso semine accedens, et denique semet consolatur in omnibus difficultatibus ac tentationibus, semet confirmando de illa Dei benedictione, iuxta illud, Spiritus clamat Abba pater, et dat testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus: postremo etiam confitetur ac gloriatur de illa benedictione. Aptissime igitur per illud reciprocum hithbarech, lucta fidei cum dubitationibus ac tentationibus et peccatis, et illa perpetua aspersio aut purificatio, illud perpetuum Remitte remitte, depingitur. Impii blasphemique Iudaei calumniantur illas promissiones, tanquam si loquantur non de causali, sed exemplari benedictione: seu non dicant, quod propter Christum, eiusque meritum benedicentur homines: sed tantum proposito exemplo Abrahami, sint sibi aliisque imprecaturi similem felicitatem, ac si dicerent: Utinam ita mihi aut tibi Deus benefaxit sicut Abrahamo, eiusque posteris. At contra, quod de causali, efficacique benedictione ibi agatur, probatur primum ex praecedentibus promissionibus, quod

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.