Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 421 --

817/818 alii surculum. Videtur autem omnino Paulus respexisse ad illud atrox et apud veteres valde usitatum genus supplicii, quo rei palo infigebantur, inserto per posteriora, et emergente per humeros aut scapulas: quo etiam nunc Turcicos plagiarios in finibus Christiani efficere solent: in quo si palus non vulneret cor aut arteriam tracheam, aliquando etiam per biduum aut triduum infixi vivunt. Tale quodpiam dirum supplicium [?: se ] circumgestare Paulus ibi indicat, sive fuerit aliqua prava concupiscentia, sive aliqui terrores ac perturbationes conscientiae, sive quicquid demum eiusmodi triste et acerbum. Neque enim facile est divinare aliquid certius: verisimile tamen est fuisse aliquos veteris Adami improbos motus, quibus Deus Paulum coarguere voluit innatae malitiae, ne putans se adeo sanctum iustumque esse, insolesceret. Paxillus, diminutivum a palo. Saepe fit huius vocis mentio in Sacris literis, cum in propriap, tum et in metaphorica significatione. Proprie autem acceptae duo aut tres primarii sunt usus eius rei. primum, in distendendo tentorio circum quaque pax illi terrae infiguntur, ad quos alligantur funes distendentes tentorium. Inde crebra est mentio paxillorum et [?: funium ] , item paxillorum tabernaculi, in Sacris literis. Secundo iubentur Israelitae Deut. 23, gestare paxillum in baltheo. id est, acuminatum lignum, quo egesta stercora terra obruerent. Postremo paxillus, aut clavus, vel ligneus vel ferreus, infigebatur parieti, ut in eo variae res quotidiano usu necessariae suspenderentur, quo, cum opus eis esset, ad manum haberentur. Sic Isaiae 22, [?: Elia-im ] thesaurarius per metaphoram vocatur paxillus in loco fideli aut firmo a Deo infixus, de quo omnis generis pulchra ac utilia instrumenta suspendenda sint: cuius tamen tandem fractione, id est, morte, omnia illa instrumenta sint casura, et confringenda. Qua metaphora aut similitudine indicatum fuit eius regimen, deposito impio Sobna, salutare regno Iudaico futurum, eiusque interitu magnum damnum venturum, quod tanto gubernatore essent destituti. Zach. 10 praedicuntur ex populo Iudaico prodituri anguli clavi, arcus et exactores, qui sint adversarios debellaturi. ubi per angulos intelligunt summos doctores, quales fuerunt Apostoli: per clavos vero, inferiores doctores, quorum opera ministerioque expungnatus et debellatus est mundus.

PALUS, paludis, nihil admodum obscuri in Sacris literis habet, nisi quod Ierem. 51, ubi modus capiendae Babylonis praedicitur, legitur, Paludes exustae sunt: quia scilicet Cyrus averso paulisper Euphrate in quendam veterem lacum, aut iam neglectam lacunam, per vineum eius arefactum in urbem noctu intravit. Ideo inquit ibi Propheta: Cursor ob viam cursori currit, et nuncius obviat nuncio, ut nunciet regi, quod capta sit civitas eius ab extremitate, et quod vada occupata sint, et exustae paludes, etc. Et mox dicit Deus: Ego arefaciam mare eius, et exiccabo fontem eius. Unde rectius verba Prophetae intelligi queunt, quae a multis male exponuntur. In illa exiccatione aluei proculdubio etiam prophetia Ieremiae contra Babylonem reperta est, quam [?: lubet ] Propheta Seraiam perlegere in Babylone, et alligato lapide in medium Euphratis abiicere, nimirum diligenter involutam, ne laederetur ab aqua. Qua ratione [?: -o ] magis Israelitarum Deus pro vero agnitus est. Est [?: vero ] hic notandum etiam illud, quod Diodorus Siculus in suis Antiquitatibus in eo correspondet Ieremiae, de perfecta eversione eius Babylonis quae tunc fuit: quanquam alii Historici diversum scribere videantur. inquit enim Diodorus Siculus lib. 3, cap. 1, suae fabulosae Historiae: Quae omnia postmodum Persarum reges subripuere, regiae et reliqua ornamenta, tum tempore consumpta sunt, tum ab hominibus deleta. Ipsius quoque Babyloniae parva quaedam portio superstat, maxima parte inter moenia cultui agrorum exposita, proculdubio et illa ipsa pars fuit postea demum nonnihil instaurata. Idem historicus consonat etiam in illa parte cum Ieremia, Daniele, et aliis Historicis, quod affirmat tunc regem Babylonis solenne convivium instruxisse. Quinetiam addit Diodorus, fuisse sacrum convivium, seu in honorem deorum celebratum: ut non sit mirum, eos vero ac vivo Deo Israelitarum, tunc Satana suos cultores impellente, maledixisse, et eius vasis abusos, tanquam nimirum victo a suis idolis, ut Daniel refert. Inquit enim Diodorus: Haec Sardanapalus ignorans, memor superioris fortunae, ad hilaritatem profusus, epulum militibus ex sacris, uniumque abunde praebuit, aliaque epulo accommodata. His intentis, Assyrius Arbaces, qui per transfugas hostium in castris negligentiam (ut qui vino ciboque gravati, somno quietique indulgebant) norat, noctu castra hostium expugnavit, atque acie instructi incompositos, parati imparatos adorti, multis interfectis, etc.

PANIS, לחם lechem, a comedendo aut consumendo dictus, per synecdochen significat omnem cibum. Cui aliquando additur nomen Aquae, aut etiam vini, quemvis potum denotans. Gen. 43. Non poterunt Aegyptii cum Hebraeis comedere panem. id est, cum eis comedere. Sic forte posset de omni cibo intelligi Psalmus 104. Panis fortificat cor hominis. Qui comedebat mecum panem, sustulit contra me calcaneum suum: Io hannis 13. Sic 2. Regum 6. Pone panem et aquam coram eis, ut comedant. id est, cibum et potum. Quare mox sequitur, Fecit eis convivium aut prandium magnum: ut facile intelligas, Regem eos variis cibis commode excepisse, iussu Prophetae. Sic Melchisedec esurienti et defatigato militi Abrahae depromit panem ac vinum. Innumera sunt plane huius phraseos exempla, lautum victum significantia. ut 2. Sam. 9 dicit David ad Mephibosech filium Ionathae: Tu comedes panem in mea mensa semper. Et Ierem. 52 cap. dicitur rex Ioiachim comedisse panem semper in mensa regis Evilmerodachi: ubi proculdubio per panem lautissimus victus intelligi debet. Sic et Iob 42, Comederunt panem in domo Iob. de lauto convivio intelligendum est. Aliquando tamen etiam tenuiorem victum vidotur significare: ut cum Isaiae 4, tristi tempore septem mulieres dicunt, Panem nostrum comedemus, et veste nostra induemur, etc. Comedere me facit panem, 2. Sam. 13. id est, porrigit mihi cibum. Aliquando, ut praesertim in oratione Dominica, significat omnia necessaria huic vitae, cum petimus nobis dari panem quotidianum: id est, res omnes quotidianae vitae necessarias. Caeterum vox Quotidianus panis, mox suo loco exponetur. Gen. 3. In sudore vultus tui comedes panem. id est, victitabis. Ratio locutionis huius est in synecdoche exposita, quod videlicet Hebraei soleant unum aliquod vel maxime principale, vel etiam caeteris magis conspicuum, pro tota specie, aut alioqui pro omnibus partibus ponere. Sed ad eam illud quoque adiice, quod etiam nunc in multis locis ac regionibus plus utantur pane in victu, quam in Germania, ubi simul plura fercula apponi solent: cum alibi saepe tantum unicum ferculum, aut aliquid pauxillum obsonii pani adiiciatur. Simili tamen modo Germani hac voce utuntur, cum dicunt, Einem das brot fur dem maul weckschneiden: oder, Er kan sein brot wol erwerben: id est, necessaria vitae. Panis per metaphoram significat Christo, spirituale alimentum, Iohan. 6. id est, meritum ac passionem corporis sui, seu iustitiam, ab eo obediendo et patiendo praestitam, quibus perinde alitur anima nostra ac vivificatur, ut corpus pane. Vocat vero ille semet suumque corpus panem caelestem, quia secundum utramque naturam est noster mediator et servator. Comedere autem eum panem, est (exponente

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.