Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 417 --

809/810 [?: -gae ] diligentis, quam fraudulenta oscula odio habentis. id est, omnis generis blanditiae, officia et beneficia. Legimus Luc. 15, patrem exosculatum esse perditum il [?: ] filium poenitentiam agentem: et presbyteros Ephebos Paulum, postremo eis valedicentem. Elisaeus vocatus ab Elia, vel tantum pallio tactus, petit ut sibi [?: li-- ] osculari patrem et matrem: id est, illis dato osculo [?: -aledicere ] , quod et facit, addito insuper sacrificio, et unicorum convivio. De loco Gen. 41. ubi dicit Pharao ad Iosephum, Osculabitur os tuum universus populus meus, dixi paulo ante. Sensus autem idem est, ac si [?: --ceret ] : Populus meus summa promptitudine te reverebitur, se tibi subiiciet, et tui oris praescripta [?: exeque-r ] Psal. 85, est elegans hypotyposis, aut etiam prosopopoeis, describens felicia tempora Meschiae: Misericordia et veritas obviaverunt sibi invicem, iustitia et ex sese invicem osculatae sunt. Veritas de terra germinuit, et iustitia de caelo prospexit: Deus largietur bonum, et terra nostra proferet fructum suum: Iustitia ante [?: -um ] ambulabit, et ponit in via gressus eius. Ubi videtur sensus esse, maximam copiam istorum summorum bonorum fore tempore Meschiae. Non autem sine causa, alia Deo, alia hominibus tribuit. Nam ex misericordia Dei homines deducuntur ad sui agnitionem, ad poenitentiam, veramque contritionem ac fidem, quae etiam [?: -lterius ] apprehendit misericordiam Dei: unde sequitur, ac veluti nascitur iustificatio quae denique gignit pa [?: -tem ] in corde nostro. De veritate illa misericordiam Dei apprehendente dicit David: Beatus, in cuius spiritu non [?: -st ] inventus dolus. Sic severitas ac misericordia osculantur, dum misericordia tum efficit veritatem, tum et [?: ] obea apprehenditur. De iustitia vero et pace inquit Paulus: Iustificati fide pacem habemus. Osculari igitur sese invicem dicuntur, dum iustitia pacem efficit. De Amalasuinta regina Longobardorum, lepida Historia, et huic instituto conveniens narratur: quod cum post mortem regis carens liberis, prudenter ac graviter regeret regnum, et a subditis magnifieret, tandemque [?: ] a proceribus oblata esset libera facultas eligendi ex proceribus regem, eique nubendi: illam quendam caeteris praestantiorem accersivisse, qui putans se vocari ad aliquod negocium regni, obviam prodeunte ei regina, de equo desilierit, seque incuruârit, osculaturus eius manum. Cui illa subridens responderit, Non manum, sed faciem oportere eum osculari: indicans, eum non iam subditum, sed maritum regemque fore. Ab hac osculandi regum manus, aut etiam pedes, consuetudine, sumpsit Antichristus suae superbiae et tyrannidis symbolum, quod summos quoque reges ac monarchas adigit ad suorum pedum oscula: sicut illi etiam multi salutationis loco adscribunt, devota pedum oscula beatorum. Hispani quoque moris habent in suis salutationibus ac maledictionibus dicere, Baso tes vostres mans: aut, baso tes vostras podas, Osculor tuas manus aut pedes.

OSSA, ob duriciem aliquid firmum ac validum notant. Genes. 49, Isaschar asinus ossis iacebit inter duas Marcinas. id est, firmus robustusque erit. Sic Psal. 53. Dominus dissipabit ossa obsidentis te. idest, Omnem vim ac robur adversariorum tuorum, perinde ac si per omnes campos ac regiones circum quaque caesorum hostium [?: ] disiecta essent: ut solet in conflictibus fieri. Cum aliquis dicitur alterius os et caro esse, magna quaedam propinquitas ac consanguinitas ei cum altero intercedere intelligitur. Sic Gen. 29 dicit Laban ad Iacob, Os meum es, et caro mea. Sic et Germani dicunt, du bist mein fleisch und blutt. Sic et Abimelech Iud. 9, ad optimates Sy [?: ] : Os vestrum et caro vestra sum. Sic et David loquitur ad proceres Iehuda, 2. Sam. 19. Et omnes Israelitae ad David, 1. Par. 11, captantes hoc nomine eius benevolentiam, quod esset ex iisdem parentibus Iacobo, Isaaco et Abrahamo. Multo vero maior coniunctio significatur hac phrasi Genes. 1 et Eph. 5, cum uxor dicitur esse caro et os viri. Denique omnium maxima et longe mysticissima, cum omnes pii dicuntur esse caro et os Christi, eiusque membra. Porro quia ossa sunt quasi fundamentum corporis humani, ac in eis potissimum vita hominis haeret, ideo crebrae inde locutiones sumuntur. Alias dicuntur Ossa benedicere Deo, ut Psalm. 35, Omnia ossa mea dicent, Domine quis est similis tibi, qui eripis pauperem a fortiori se? pro, Ego sic te medullitus celebrabo. Alias exiccari aut arescere dicuntur Ossa, quod est summae imbecillitatis ac deficientis vitae, cum humidum radicale ex ossibus et medullis deficit. Proverb. 17. Spiritus tristis exiccat ossa. Psal. 102, Ossa mea sicut cremium aruerunt. Contra etiam humectari dicuntur ossa, Proverb. 3, Timor et fiducia Dei erunt irrigatio ossium tuorum. et 15. Fama bona impinguat ossa. Simile huic est illud Isaiae 66, Ossa vestra sicut herba florebunt. et Psal. 51, Exultabunt ossa humiliata. Psal. 141, Sicut scindens ligna dissipata sunt ossa nostra in ore sepulchri: id est qui in extrema pericula, et veluti ad mortem ipsam adducti sumus. Vel forte loquitur de aliis iam ex populo Dei interfectis. Confringere ossa, sumptum a feris bestiis, quae-capta animalia non solum occidunt, sed etiam ossa ipsorum comminuunt. Sic dicit Bileam Israelitas comesturos hostes suos, et ossa eorum confracturos, Num. 24. Ossa perturbari, inveterascere, marcescere, et etiam dispergi, est extreme aliquem debilitare. Iob 4. 33. Psal. 6. 32. 53. 140. Idem est, Non est pax ossibus meis: Ps. 38. Ossa aliquorum dissipari, alicubi significat eo facto tum ipsos quorum ossa sunt, ea ratione contumelia affici extrema, tum et loca prophanari. 1 Reg. 13 Ossa hominum super altare hoc incendent. Quam prophetiam postea Iosias rex perfecto hoc opere, 2. Reg. 23 implevit. Sic et Ieremias praedicit, ossa regis, principum, sacerdotum, et pseudoprophetarum de sepulchris eruenda esse et in aperto dissipanda: cap. 8, et Ezech. 6. Ossa mea dinumeraverunt, Psal. 22. id est, ita me distenderunt in cruce, ut appareant omnia ossa mea. Ibidem etiam dissipata esse dicuntur ossa Christi, quia nerui et ligamina erant debilitata, et ossa loco mota in illo tam tristi supplicio. Spiritus carnem et ossa non habet, Luc. 24. id est, videtis me hic vere ac corporaliter praesentem esse: non esse spectrum quoddam, ut nos opinamini: quod ex palpatione ossium et carnis meae iudicare potestis. Sicut gladius in ossibus meis, cum exprobrarunt mihi dicentes: Ubi est Deus tuus? Psal. 42. pro, perinde acerbum dolorem mihi attulit. Eadem ratione dicit Symeon ad D. Virginem: Tuam ipsius animam per transibit gladius.

OSTENDERE, pro, re ipsa alicui aliquid boni aut mali dare, aut efficere: quod et Augustinus in lib. de Locutionibus Hebraeis monet. Sicut solent apud Hebraeos, praesertim verba noticiae crebro, pro verbis rerum ipsarum poni tale est, Videre bona aut mala, aut mortem: item gustare. ut alibi de hac re prolixe dissertum est. Psal. 71. Ostendisti mihi angustias multas et malas: pro, experiri ac perpeti me fecisti eas. Sic Psal. 60, Ostendisti populo tuo dura. 2. Tim. 4. Alexander faber aerarius multa mihi ostendit mala Gen. 50. Redditione reddet nobis omnia mala quae ostendimus ei. Contra, etiam de bonarum rerum communicatione dicitur Iohan. 10, Multa bona opera ostendi vobis a patre meo. id est, praestiti vobis multa beneficia a patre impetrata, aut cooperante mihi simul patre. Sic Psal. 4 dicitur, Quis ostendet nobis bonum? pro, dabit aut communicabit nobis bonum. Sic et Graeci ac Germani aliquando loquuntur. Vicinae sunt huic Hebraismo phrases, Exhibere alicui molestias, curas, dolores, etc. Habacuc cap. 1 suae prophetiae orat, inquiens: Quare facis me videre iniquitatem, et

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.