Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 416 --

807/808 Iehovae fuit contra Iudam. pro, perpetuo Deus minabatur Iudaeis per prophetas extremum exitium. Prope esse ori alicuius: id est, crebro ab eo commemorari. Hierem. 12: Prope fuisti ori eorum, et longe a renibus eorum: pro, assidue de te loquuntur, sed corde suo te non curant aut magnifaciunt. Prope esse in ore et corde: pro, in promptu esse, et quasi ad manum habere. Deut. 30, Propinquum est verbum in ore tuo et corde tuo valde, ut facias illud. Non possibilitatem legis aut obedientiae ei praestandae asserit, ut seductores volunt: sed praesentiam doctrinae, quae iam sit eis tradita, et pene usque ad fastidium inculcata, ut non possint queri Dei culpa se inobedientes esse, qui sibi modum aut regulam obedientiae ac cultus non praescripserit. Ideo prius dixerat, Hoc praeceptum non est procul super caelos, aut ultra longinqua maria, ut possis queri ac dicere, O' utinam nobis aliquis veram Dei legem vel de caelo, vel ex ultramarinis locis ac quasi ex alio orbe afferret, ubi eam esse audimus, quam libenter ac prompte ei obediremus. De praesentia igitur tantum doctrinae, non de possibilitate mandatorum legis agitur, ut et Lutherus in Servo arbitrio ostendit. Os alicuim satiare bono, Psal. 103. Qui satiat os tuum bono: id est, maximis beneficiis ac bonis te explet. Eadem locutio est et Psal. 81. Dilata os tuum, et implebo illud bonis. quasi dicat: Ego promptus sum in iuvando te, infinitisque beneficiis cumulando: tu modo sis promptus in accipiendo fide. Pro ore esse alicuius, interpretem eius agere significat. Exod. 4. Ipse loquetur pro te ad populum, et erit tibi pro ore. Idem bis dicit. Cum ore alicuius esse. Exod. 4. Ero cum ore tuo, et docebo te quod loquaris: idem bis dicit. Sic Deus dicit ad Ierem. cap. 15: Si eduxeris preciosum a vili, tanquam os meum eris. id est, si concionando separaveris sanctum a prophano, eris mihi acceptus doctor. Aliqui exponunt, Accidet tibi ut praedixi. Nuncium esse in ore alicuius: pro, nuncium afferre. 2. Sam. 18. Transire os: forte, pro transgredi. Psa. 17: Cogitavi, non transgredietur os meum. pro, quod cogitavi perperam, id non patiar transire per os meum: vel cavebo, ne os meum transgrediatur, aut peccet. Os [?: vestiment- ] , significat interdum id amplum foramen, quo caput exeritur. Exod. 28: Erit os Ephod in medio eius. Sic os civitatis vocantur portae eius, Prov. 8 Sic Os putet, speluncae, sepulchri. Os non raro ponitur pro vi ac potentia alicuius, qua scilicet perinde saevit, ut ferae dentibus. De ore leonis aliquem liberari, Iob 36: Removisset te de ore angustiae id est a vi aut laesione angustiae. Hac ratione valde saepe acies gladii vocatur Os gladii, quia illa parte mordet: sicut crebro vorare et comedere dicitur gladius. Sic et os limae dicitur, 1. Sam. 13. Os pro extremitatibus loci, quam Latini etiam Oram dicunt. 2 Reg 21: Manasses fudit sanguinem innoxium multum valde, ita ut impleret os ad os pro. ut totam Hierosolymam sanguine repleret. Sic Esdr. 9: Replere terram abominationibus ab ore ad os. id est ab una extremitate ad aliam. In auditum esse in ore alicuius: pro, ex ore eius audiri. Ezech. 16, Non fuit Sodoma in auditum in ore tuo, in die superbiarum tuarum. Usque ad os parvulis: Genes 47. Usque ad os parvuli alebat omnem domum patris: id est, summos et infimos, vel etiam infimis suum dimensum dando. vel potius, iuxta os parvuli: id est, sicut parvulis gratuito parentes iam paratum cibum suppeditant. Dare in os alicuius: id est, avide aliquid praedae obiicere. Mich. 3. Contra eum qui non dederat escam in os eorum, praeparant bellum. id est, seductores moliuntur exitium piis civibus, nisi eos datis muneribus placent. Os incalescere prae siccitate, Iob 30: id est, aestus dolorum siccat et inflammat mihi os, ut solet internus nimiusque calor facere. Lambentes aquam in manu ad os: Iud. 7. pro. qui lingua aquam de manu ori adhibita hauriebant, sicut canes lingua inflexa vice coclearis utuntur. Os, pro parte ac mensura. Deut. [?: X- ] . Dabit filio exosae primogenito os duplex de omnibus quae habet. id est, duplicem partem, aut duas ratas partiones. Os alicuius, aliquando recte pro ipso exponi potest. ut, Os Domini loquutum est: id est, ipsemet Dominus. Sic Exacerbare os Domini, de quo supra saepius. Tergere os. Proverb. 30: Adultera comedit, extersit os, [?: ] dixit, Nihil feci. de impudentia adulterae et omnium perditorum dicitur, qui parvi pendunt sua peccata. Homo vivit ex omni verbo quod procedit ex ore Dominis Matth. 4. Deut. 8 habetur tantum, Ex omni [?: progre- ] oris Dei: id est, ex omni ope, beneficio aut bono Dei quod ille ad hanc rem ordinare vult. ubi os videtur simpliciter significare ipsum Deum, quod eius beneficis ac bonis alantur. Ut omne os obstruatur: Roman. 3. est, ut nemo habeat quod iactet ac glorietur. [?: Co- ] rium est ei quod supra habuimus, Apertio oris. Ut non sit tibi apertio oris, etc. Os bovi trituranti non ligare, est [?: ] iustum praemium laboranti: Deuter. 25 1. Cor. 9 Christus interficiet Antichristum spiritu oris sui: id est, verbo ac ministerio, ubi in primis est efficax Spiritus sanctus: 2. Thess. 2. Obturaverunt fide ora leonum: Hebr. 11. pro, impetraverunt a Deo, ne possent leones Danielem et alios lae dere.

OSCULUM, naturale quid est, non solo more acceptum. itaque omnes gentes naturali quodam instincta osculantur valde dilectos, ut coniuges sese invicem, et liberos: quod in omnibus gentibus natura ipsa [?: ] lente fit. Sed'osculari etiam amicos, aut dominos, [?: ] perinde ubique moris est. Osculamur igitur tum valde dilecta: tum etiam praestantia, ac plane divina, et omnino omnia eximia. Hinc est, quod non tantum [?: co--ges ] liberos et amicos exosculantur, sed etiam superares, ut Reges, atque adeo etiam res divinas ex singulis quadam veneratione. Est igitur Osculum, [?: symbo- ] tum amoris, tum venerationis ac subiectionis. Apud Veteres etiam in Europa, non tantum in Asia, fuit mortum amicos, tum et regum manus, aut etiam pedes osculari: quorum posterius fuit in Asia usitatius. In Italia, et inferiori Germania, non tantum amicos, sed et hospites osculantur mulierculae: quod tamen in Belgico et Flandria multo est usitatius, quam usquam alibi. Apud Syros et idololatras Israelitas moris fuit, Baalis [?: stat-- ] osculari. 1. Reg. 19: et vitulos Samariae, Oseae 13. Iam [?: f-- ] a cultu divino, sive ab illa testificatione subiectione, qua solebant se Orientales regibus suis subiicere, sumpserit suam locutionem David: iubet Psal 2 osculans lium Dei, qui sit futurus Meschias, servator mundi. id est, eum non solum pro Deo ac creatore suo agnoscere, sed et pro redemptore, rege ac servatore totius [?: ] di. Idem igitur est ibi, Osculamini filium ac, Subiicite vos ei sincero corde, et credite in eum, seu confidite [?: ] eum, ut ibidem est. Apud Iudaeos usitatum fuit, ut amici sese invicem osculo exciperent: tametsi et apud Persas, teste Xenophonte in Cyri paedia, et [?: Herod- ] Clio, Sic Iudas osculo salutat Dominum: et Christus dicit ad Pharisaeum Luc. 7, Osculum non dedisti mihi haec non desiit osculari pedes meos. Paulus [?: quoqu- ] [?: ] quoties hanc locutionem repetit: Salutate vos [?: invi-- ] osculo sancto, Rom. 16. 1. Cor. 16. 2. Cor. 13. 1. Thess 5. denique Petrus 1. 5. Vocant autem Osculum sanctum, sinceram salutationem, ac exChristiana dilectione profectam. In primitiva quoque Ecclesia, teste Iustino in Apologia secunda, moris fuit, ut Christiani sub finem publicae Liturgiae sese invicem oscularentur, dicentes: [?: P-- ] tibi frater. Qui ritus postea mutatus est in osculationem circumgestatae imagunculae crucis, aut aliquarum reliquiarum, ut nunc in Papatu fieri videmus, quam [?: P- ] ficale nominant. Ab hac osculandi amicos consuetudine, sumpta est illa sequentia Prov. 27, Meliores sunt

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.