Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 408 --

791/792 ipsa lex non praescribat perfectam iustitiam, aut ad vitam initio data non sit: sed quia nos ei plenam obedientiam, aut perfecta opera praestare nequimus, qualia illa exigit. Errant ergo Hieronymus, Origenes, et eorum sectatores, qui intelligunt in Paulo per opera legis, opera caeremonialia, quos ob id recte Augustinus reprehendit. Aliqui Papistae por Opera legis contendunt intelligenda esse in Paulo, opera naturalibus virib. ac sine gratia ante iustificationem facta, sicut et illae celebres definitiones habent. Verum Paulus hac phrasi excludit simpliciter omnia bona opera a Lege praescripta ex iustificatione, sive antea sive postea facta, sive naturae sive gratiae viribus: eamque in sola remissione peccatorum aut iustitiae Christi im putatione collocat: quod in Libello de Fide, et in altero illi adiuncto, in quo definitio Iustitiae Christianae asseritur, prolixius probavi. Sic et Christus opera Publicani, quae ille gratias agens agnoscebat divinitus in se facta esse, a iustificatione excludit. Quibus adiiciantur etiam hae duae rationes, quod Paulus de se iam renato loquens inquit: Nihil mihi conscius sum, sed in hoc non sum iustificatus: excludens ex iustificatione prorsus etiam ipsam suam novam obedientiam piorum, seu opera per gratiam Christi facta. Porro Phil. 3, etiam piorum iustitiam legis, aut secundum legis praescriptum factam excludit prorsus ex iustificatione, et solam imputativam Christi iustitiam vult ibi valere. in quit enim de se iam renato: Certe omnia duco damnum esse propter eminentiam cognitionis IESU Christi Domini mei, propter quem omnibus istis meipsum mulctavi, et duco omnia pro execrementis ut Christum lucrifaciam: et comperiar in eo, non habens meam iustitiam quae est ex lege, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo per fidem. ubi clare videmus, Paulum excludere ex iustificatione Opera legis, non tantum ante suam conversionem facta, sed et post renovationem. Idem prorsus sensus et ratio haberi potest etiam ex Epistola ad Galat. quibus post conversionem et acceptum Spiritum sanctum tribuit opera legis: eaque nihilominus non vult Christo tanquam simul iustificantia addi, sed prorsus ex iustificatione excludit et exterminat. Occasio autem phrasis manifeste inde sumpta est, quod (ut dixi) operaria iustitia a lege praescribitur et exigitur: non gratis per fidem offertur, donatur, aut imputatur. Haec occasio locutionis huius manifeste haberi potest ex praedicto loco ad Philippens. 3, et Rom. 9 in fine, ac initio 10. Quare non est probanda vel definitio operum legis, vel occasio locutionis, quam Philippus in suis Definitionib. appellationum praecipuarum vocum ponit: tametsi ille ibi non diserte affirmet, Paulum in eo sensu, quem ipse ibi ponit, hac appellatione uti. Opus legis inscriptum esse cordibus gentilium, videtur dicere Paulus Rom. 2: ubi per opus legis notat tum noticiam, tum vim ac studium recte agendi: sicut proxime prius dixerat. Gentes natura quae sunt legis facere, et sibimetipsis legem esse. Sunt vero omnia illa conditionaliter posita, quod si aliqui [?: gen- ] tales natura essent, sine, scripta lege et caeremoniis Iudaeorum iustificarentur, multumque illis apud Deum praestarent: ut indicet, frustra Iudaeos de sua caeremoniaria iustitia superbire. Verum de toto huius loci sensu prolixissime disserui superius in voce LEGIS. Operabona, Scriptura vocat idem quod Philosophi Virtutes: suntque in summa idem quod Iustitia. Operibus igitur aliquid mereri, impetrare, aut salvari, est idem quod iustitia. Sicut contra, Peccata sunt idem quod Iniu sticia. Non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed ex sua misericordia salvos nos fecit. pro, non ob iustitiam nostrorum operum. Multum omnino lucis accedet Sacra discenti, si hoc semel perceperit, bona opera esse idem quod iustitiam, et mala opera aut peccata idem quod iniustitiam. ¶ Causam porr o quispiam quaerere possit, cur Scriptura potius vel ur geat ac exigat bona opera, vel accuset mala, quam ipsos habitum virtutum ac vitiorum: cum illi sint radix mali aut boni et quiddam nonnihil certius ac stabilius, magisque serium: cum bona opera subinde mutari in mala, et contra, varieque omnino misceri queant, ac denique ex sola animi bonitate, vereque bono proposito dependeant. Possent vero iudicari hae causae. Prima, quia Scriptura mos est per notiora docere ignotiora, atque ideo crebro externis ac in oculos incurrentibus effectibus internas animi qualitates, affectus ac motus indicare solet, seu (ut Aristoteles de bono ac Homerico stilo dicit) ante oculos facit. Secunda, quia homines, presertim non renati, nullas habent veras ac solidas virtutes. Scriptura igitur eis tantum externas actiones aut disciplinam adscribit. Tertia ratio est, quia virtus in actione consistit, ut Philosophi dicunt: et iustitia, praesertim teste Aristotele, est rectus usus χρῆσις [?: virtu- ] , non proprie ipsae virtutes. Quarta, quia Deus requirit obedientiam ipso opere praestandam, non tantum cogitatione voluendam. Quare ipsorum operum [?: -numque ] vocibus melius hypocrisis aut simulatio pietatis internae excluditur. Hinc Iohannes urget, ut diligamus opere, non verbo: et Iacobus, ut fidem nostra [?: oper- ] declaremus. et Paulus fidem per charitatem efficacem aut operantem. Sed tamen exigit Scriptura etiam internas hominis, non tantum externas operationes: ut cum toties cor flagitat. item in Decalogo, dilectionem ex tota anima, tota corde, et omnibus viribus: iubet item lacerare cor, in vestimenta solum. Sic Christus Matthaei 5 docet, legi prohibere etiam cordis adulterium, caedem, et alia pecata, ac requirere cordis ipsius obedientiam. Eodem modo et Paulus toties cordis circumcisionem postulat: sicut et Moises Deuter. 29 et 30, et alias saepe: qui etiam una cum Prophetis urget verbum audiendi, est crebro internam obedientiam notat, reiectis externis sacrificiis et caeremoniis. Opera bona aut mala, pro ipsis patratoribus eorum. Rom. 13, Magistratus non [?: ] terrori bono operi, sed malo. id est, mala operantibus, seu malis: non bona facientibus, seu bonis. [?: Usit- ] Hebraismus est, ut aliquando accidens aut effectus pro subiecta substantia, aut causa efficiente ponetur. Sic hic bonum malumve opus, pro homine operante. Opera Dei, alias quae ipsemet immediate [?: sa-- ] ut Psalm. 138. Mira bilia opera tua Domine, alias ea quae probat, et a nobis exigit, nobisque praescribit: [?: Io- ] Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Sic opus Dei operari paulo antea exposuimus. 1. Corinth. 16, [?: ] dictus qui facit opus Domini negligenter. [?: Op- ] [?: ] nis, Gal. 5 enumerantur. Significat autem haec loquutio [?: ] ra aut facta, quae corruptus carnalisque homo [?: p- ] quibusque ille pro sua malitia delectatur. Contraria sit Opera spiritus. Opera tenebrarum: pro, quae in [?: tenebri-- ] cum nos non pudet. ut, Nox et amor, vinumque nihil moderabile suadent. Qui dormiunt aut inebriantur, inquit Paulus, [?: ] inebriantur. Contraria sunt opera lucis, cum reverent aliorum iudicia et oculos. Per metaphoram porro [?: ] locutio transfertur ad opera spiritualia, et Spiritualis lucem ac tenebras, Roman. 13, Abiiciamus igitur opera tenebrarum. Opera tamen non rarô etiam [?: ips- ] [?: ] mum, internosque eius motus notant. 1. Io. 3, Opera Cain mala erant, fratris autem ipsius iusta: id est, non [?: ] tum externa facta, sed et interna. Sic Psal. 58, Quia potius iniquitates in corde operamini. ¶ Dicamus [?: ] et de compositis aut phrasibus huius vocis plenius De fructu operum Dei satiatur terra, Psalm. 104. [?: ] imbribus a Deo in nubibus effectis. Opus in fide [?: ] fidele. non simulatum in se ac instabile, aut etiam [?: ]

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.