Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 406 --

787/788 afflixit, nondum tamen est eis vel populus conversus, vel Deus satiatus. Iuxta vel secundum omne quod, Nume. trigesimo, Iuxta omne quod est egressum ex ore eius, faciet. pro, quicquid et quoquo modo aliquid est pollicitus, ita faciat. Iuxta omnia, aut secundum omnia, valet interdum idem quod per omnia, aut omnino, aut prorsus: ut Iosuae 1, Iuxta omnia in quibus obedivimus Moisi, obediemus et tibi. pro, omnino vel prorsus, sicut illi obedivimus. Sic ibidem mox 8, Legit iuxta omne quod scriptum est in lege. pro, omnino ut scriptum est. Aliquando hoc signum universale non adiungitur suae voci aut subiecto, sed alii coniunctae, sicut et alia syncatagoremata: de quo Hebraismo in Regulis Generalibus disseruimus. Proverbiorum vigesimoprimo, Omnis via viri recta est in oculis eius. pro, omni homini, aut cuique suus mos, sua consilia et conatus placent ac probantur, tanquam iusti ac salutares: sed Dominus recte et exacte ponderat corda, et iudicat de intimis hominis cogitationibus. Non enim prorsus verum est, quod homines omnia sua facta probare soleant: sed solum praecipua ac perpetua, ac ante omnia ipsum vitae cursum, vel curriculum ac institutum. Tale videtur et illud Terentianum esse in Heautont. Quam iniqui sunt patres in omnes adolescenteis iudices. Sensus esset commodior, si diceres, Omnes patres esse iniquos iudices filiorum, quam in omnes adolescentes. Nam Clitipho accusaverat antea Menedemum nimiae austeritatis in suum filium: nunc autem accusat et suum patrem. Inde igitur ex pluribus iniquis patribus, colligit universale pronunciatum. Omnis res aut verbum, sine sequente negatione, interdum ponitur pro ullus. Deut. 17. Non sacrificabis Deo tuo bovem aut ovem, in quo sit macula, aut omne verbum malum. id est, ullum vitium. Sic Isaiae 56. Beatus qui custodierit manum suam, ne faciat omne malum: id est, ullum malum. Omnis, de duobus. Proverb. 22, Dives, et pauper obviaverunt sibi invicem, faciens omnes ipsos Iehova. pro, utrunque: tametsi Hebraismus rectius collocari posset in vocib. Dives et Pauper. Sensus enim est: Ubique varii sunt ordines, et varia genera ac conditiones hominum, cuius diversitatis ipsemet Deus autor est, non ea temere aut forte fortuna accidit. Sunt mihi omnia, Genes. 33. pro, omnia affatim suppetunt, nulla re necessaria destituor: omnia, pro omnigena bona. Ab hoc signo Omni habent verbum Hebraei, quod quasi totari aut omnitari sonat. 1. Regum 17. Recensiti sunt, et omnitati sunt. pro, omnes adfuerunt, omnes reperti sunt, nemo defuit, nemo desideratus est.

OMNIPOTENS: Exod. 6, Apparui Abrahamo in Deo omnipotente. Aliqui exponunt, Omnipotentem me esse declaravi Sed sensus est, In meis patefactionibus hoc nomen Schadai potissimum ursi, aut professus sum: non perinde nomen Iehova, ut iam facio, et porro faciam.

ONAGER, animal sylvestre, quasi dicas, asinus sylvestris: pro rudi ac fero, et simul robusto audacique ponitur. Sic Angelus ait ad Hagar, nasciturum filium fore onagrum, qui contra omnes, et omnes vicissim contra eum belligerentur. Sic et Iob vigesimo quarto per onagrum describitur vita tyrannorum et Epicureorum. Onagrum rudere, Iob sexto, quasi proverbialiter aut per similitudinem usurpat, pro non sine causa queri. ait enim, Num rudit onager iuxta herbam? pro, Ego non sine causa queror. sicut vulgo iactatur philosophica sententia, Nihil sine causa. Onager iuxta desiderium animae suae attrahit ventum: id est, suo arbitrio vivit, deliciatur et agit, pro libitu sua commoda captans et quaerens: Hieremiae secundo. Sic etiam Oseas videtur loqui capite 8 inquiens. Ipsi ascenderunt ad Assur ut on a ger solitarius sibi: pro, suo arbitrio, meque ipsorum domino neglecto quaesierunt sibi patronos, defensores, et amicos. Tales complures similitudines a proprietatibus onagri in Sacris literis petuntur.

ONUS, per metaphoram omnia molesta et difficilia notat: sicut et in Latina aliisque linguis vox Graeci, Gravamen, ac Levis, item Onus usurpantur. Psalm. 55, Proiice super Iehovam onus tuum, et ipse sustentabit [?: ] Sic Isaiae primo 1, Deus dicit, sacrificia sibi esse onerosa. Notantur saepe hac voce per eandem figuram omnia gravamina, et servitutis genera a tyrannis suis subditis imposita. Isaiae nono. Iugum oneris eius, et virgam humeri ipsius tu confregisti. id est, liberasti tuas a dura et intolerabili servitute Assyriorum. Sic mox [?: ] , et etiam decimoquarto Isaiae usurpatur. Exod. 6 reperitur haec eadem metaphora una cum sua expositione Educam vos de oneribus Aegypti, eruam vos de servitute ipsorum. Posterioribus verbis exponit quid vocet Onus. Sic Christus observationes legales, Marc. 23 vocat onera gravia, et portatu difficilia, inquient: ligant enim onera gravia et difficilia portatu, et et imponunt ea in humeris hominum, digito autem suo nolit ea movere. Sic et Actorum decimoquinto, Apostoli legem vocant iugum importabile: et paulo post in Epistola, Onus. in quib. exemplis longius ducta est metaphora a politicis oneribus ac legibus ad spiritualis. Porro valde crebro significat haec ipsa metaphora, [?: ] peccata, tum poenas eorum: quin illa demum sunt [?: ] onera. De peccatis inquit Paulus Galat. 6, Unusquisque portabit onus suum. Et Psalmo trigesimooctavo, Sicut onus grave graviores fuerunt super me iniquitates meae. Porro de poenis saepissime usurpant Prophetae. ut Isaiae 13, Onus Babel, etc. pro, poenae ac calamites, quibus Deus onerabit Babylonem. Aliquando Onus significat ipsam prophetiam, minatem onus ad poenas. Malach. 1. Onus verbi Iehovae ad Israelem per manus Matthiae, Sic ferme accipitur et Isaiae 21, ubi primum inquit Propheta, Onus deserti maris. ac mox se exponit, inquiens: Visio dura est ostensa mihi id est, tristes minae. Quia autem prophetae crebro usurpabant hanc vocem Onus, de minaci prophetia, et dura legis concione: ideo impoenitentes Iudaei caeperant exagitare prophetas, eorumque conciones poenitentiae [?: ] sine singulari contumelia Onus vocitabant, [?: dict--tes ] : Propheta quod est onus? quod onus iam nobis narras? Quas eorum blasphemias Hieremias caput vigesimotertio gravissime reprehendit, eisque iram Dei denunciat. Onus levare contra aliquam gentem, [?: est ] nacem prophetiam aut concionem ei proponere de imminentibus poenis. Onerare aliquem aliqua re, significat aliquando large munerari. 1. Regum novo: [?: ] oneraverat Salomonem lignis cedrinis. pro, maximam copiam illorum ipsi largitus fuerat. Onus etiam [?: ] debito, eodem metaphorae tropo usurpatur. Prov. 22, Ne sis inter fideiubentes pro oneribus: Sic de et Isaiias cap. 58 vocat onera debitorum, durasque obligationes pactiones et foenera, impias colligationes, et [?: ] culos onerosos. Dicetur forte de hoc nomine [?: eti- ] quid infra in verbo PORTARE.

OPERARI, ἐργάζεσθαι in Sacris literis non simpliciter ac semper significat bona opera facere, ac illis [?: pra-- ] reri apud Deum vitam aeterna: sed simpliciter [?: neg---- ] lucrari, quaerere et acquirere: sicut et verbum [?: ] re. Exemplum utriusque habetur Matth. 25. Profectus [?: ] qui quinque talenta acceperat, operatus est eis, et et fecit alia quinque talenta: ubi prius operari significat [?: ] aut captare lucrum, posterius vero acquirere ac consequi optatum lucrum. Sic pro acquisitione boni alicuius, [?: ] omni ratione boni operis aut meriti, etiam Luc. 19 accipitur: Domine, mina tua decemminas lucrifecit. [?: S--- ] Graeco habetur, Adoperata est, sic pro simplic [?: inq- ]

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.