Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 47 --

69/70 ac purificationes fuerunt. Porro BAPTISMUS etiam dicitur esse interrogatio bonae conscientiae in Deum. 1. Pet. 3. Cui correspondens exemplar baptismi nunc nos servat non ablutio sordium carnis, sed bonae conscientiae interrogatio in Deum per resurrectionem IESU Christi: id est, Baptismus nos servat, non ex opere operato quatenus tantum est externum quoddam opus, abluens sordes corporis: sed quatenus fide apprehenditur promissio gratiae ac reconciliationis ob Christum in Baptismo proposita. Quae ideo dicitur interrogatio quod sicut in contractibus emens aut comparans sibi aliquid commodi certa ratione ac formulis interrogat emptorem, ac stipulatur ab eo quaerendo. An hoc aut illud mihi vendis ac tradis, et hac conditione ac precio, etc. cui contra venditor respondens affirmat. sic igitur etiam in Baptismo. cum Deus interrogando sibi stipulatur, ac obligat nos, nostramque fidem et obedientiam, tum vicissim nos nobis stipulando per fidem obligamus eius paternum favorem ac gratiam. Quare praeclare Lutherus vertit Ein bundt/ et explicuit per stipulationem. Baptizari super mortuis, infra in Voce MORTUUS exponetur.

BARBAE caesio primum luctum significabat, Esa. 15 Levit. 19. Ier. 4 sicut et Capitis. Contra apud Romanos olim, barba et coma promissa luctus ac moeroris indicium erat. Sic sane et de Mephiboset 2, Sam. 19 legitur, quod intermissa rasione barbae, et lotione vestium ac corporis, testatus sit suum dolorem de exilio Davidis Deinde et ignominiam significabat Sic enim Hanum rex Amon 2. Sam. 10 praecepit, dimidiam barbam legatorum Davidis radi. Sic et Paulus radit barbam, et tondet comam, veluti in signum doloris ac poenitentiae, et reddendi Voti tum in Cenchraeis tum Ierosolymae.

BARBARUS, primum perinde in Sacris literis ut et in prophanis, peregrinum significat: Credo ficticium esse vocabulum, a soni peregrinae nobisque ignotae linguae inconcinnitate: cuius pronunciationem, etiamsi per se elegantissima esset, moleste accipimus, tamquam inconditum quid ac rude sonans Deinde significat peregrini sermonis hominem. sic Ovidius dicit, se esse Getis barbarum et Paulus 1. Cor 14 dicit, eum qui nostram precationem publice clareque factam non intelligit, esse nobis barbarum et nos vicissim ei. Sic Psal. 114. dicitur. In exitu Israel de Aegypto, et domus Iacob de populo barbaro. Tertio barbarus incultum, agrestrem et ferum hominem significat. Hac ratione primum Graeci, deinde et Romani, omnes alias gentes barbaras, id est, incultas vocarunt. Sic et hodie Itali alias gentes prae se ut barbaras, id est, minus cultas ac humanas, et minus ingeniosas contemnunt.

BASAN, fuit et regio quae Gigantum dicta est, Deut. 3. et civitas regni Og, ibidem et denique mons pascuosus et pulcherrimis sylvis vestitus. Inde fit, ut pro potentibus ac florentibus impiis per metaphoram hoc nomen ponatur: ut Es. 2 et Ier 12. Deus minatur Basan. Sic et tauri et quercus Basan accusantur in Sacris literis: Zach. 11 et Es 2 Psal. 68 dicit Dominus se aliquos ex Basanii illis praepotentibus, conversurum esse.

BASILISCUS, per metaphoram satanam et potentes ac acerbos venenatosque piorum hostes significat, Psal. 91. Super aspidem et basiliscum ambulabis, conculcabis leonem et draconem: id est, Deus tibi largietur victoriam, contra potentissimos et atrocissimos hostes verae pietatis. Sic et basilisciova, Esa. 59 pro te extreme noxia ac venenata accipiuntur. Pinguntur autem ibi hominum conatus et opera, quod aut sint telae aranearum, id est, res frivolae, et nullum bonum usum habentes: aut etiam perniciosissimae, ut ova basilisci. Quare nec firmi nec salutares sunt malorum conatus et opera.

BATTOLOGIAM prohibet Christus in precib. Matt. 6. i. prolixam garrulitatem aut murmur, sine omni vera fide ac intellectu precum: in qua prolixa garrulitate precularum, plerumque impii summam precum laudem collocant. Sumpta autem est haec Graeca vox a Batto, homine impeditae linguae, sive sit ille Cyrenarum conditor: sive de quo in fabulis est, quod sit a Mercurio conversus in lapidem, ob indicatum furtum: quod tales homines et inepte loquantur, et cogantur saepius iterare sermonem, antequam plene suum sensum exprimant. Sic enim etiam impii in suis precationibus diu multumque garriunt, nec tamen sciunt quid garriant aut blaterent.

BATHUS, genus mensurae liquidorum est, continens, teste Ezec decimam partem cori: id est, 432 ova gallinacea. Eadem est cum Ephi, 1. Reg. 7 Ezech. 45. Dicunt Epha continere decem gomor. Iosephus scribit, eam continere 72 sextarios.

BEATUM esse, significat in genere idem quod bene habere, felicem esse, bona commodaque vita frui. Istud autem Bene habere, non unius generis est. nam ut taceamus errantium opiniones, qui vel divitem, vel honoratum vel potentem, vel voluptatib. fruentem, beatum esse dicunt (sicut Psalm 144. tales errantium opiniones taxantur) etiam ipsa Scriptura varias facit beatitudines, alia in communi vita, alia cora Deo. Ecclesiast. 25, haec novem dicuntur constituere beatitudinem in hac vita: Iucunde cum sua familia vivere, Subversionem hostium videre, Habitare cum sensata muliere, Lingua non labi, Non servire indignis, Habere amicos sinceros, Docere iustitiam, Cupidum esse discendi, Consequi sapientiam ac scientiam, et timere Deum. Similiter ferme et Psal. 128 felicitas hominis describitur. Paulus etiam de communis vitae commodis accipit hanc vocem cum dicit, beatiorem fore caelibem. Item Dominus, cum dicit. Beatae erunt steriles: scilicet, commodius in eo statu habebunt, non dolentes aliorum praeter suam calamitatem. Sic Psal. 136, Beatus qui retribuet tibi retributionem, et allidet parvulos tuos.

Deinde, Beatitudo aliquando pro iustificatione ac reconciliatione accipitur: quod illi demum felices sunt; qui Deo propitio fruuntur. Psal. 32, et Rom. 4 Tertio tribuitur a Christo Matt. 5, et Luc. 6, ingens beatitudo illis, qui varias cruces, labores ac dolores propter Christum patiuntur; non quod in illis miseriis sitper sese beatitudo, sed quod illa sunt et notae beatorum, et Deus ea amplissime, praesertim in altera vita, remuneret. Quarto, beatitudo aliquando etiam aeterna illa, vereque beata vita vocatur: ut Apocalypsis 7, Beati non esurient, neque sitient amplius. sic Apocalypsis 14, Beati qui in Domino moriuntur.

Beatificare, pro beatum facere: Proverb 3. Gen. 30. Beatificabunt, aut beabunt me filii, Luc 1. significat, beatam praedicabunt me omnes generationes. Sic et Isa. 3. Et beatificantes, aut beatum praedicantes hunc populum, seduxerunt eum. Iob quoque 9. est, Aures audientium beatificârunt me.

BEHEMOT, et Leviatham, duae ingentes beluae in Sacris literis celebrantur, quarum etiam prima origo Esd 6. (qui liber inter Apocryphos numeratur) hoc modo describitur: Tum quoque (scil. die quinta creationis) animantia duo parasti, quorum uni imposuisti nomen Henoch (credo Behemot legendum esse) alterum vocasti Leviathan: et alterum ab altero separavisti non .n. poterat pars septima, quo aqua sese collegerat, ea capere. Unam partem assignast. Henoch, quae tertia die siccata est, ut habitet in ea, milleque montes eam intercurrunt. Leviatham autem tribuisti septimam partem humidam: quam bestiam parasti, ut esset quae devoraret quos velles, et quando velles. Omnino videtur indicare Satanam, qui iam veluti carnifex Dei est. Porro Iob 40, hoc modo ambae istae bestiae depinguntur: Ecce Behemot, quem

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.