Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 392 --

759/760 eaedem loquutiones et res inculcantur. Inter alia est, Obscurabitur super eos dies. Obscuritas tenebrarum, pro obscurissimis tenebris. Proverb. 20, Maledicentis patri et matri lucerna extinguetur in obscuritate tenebrarum: id est, in obscurissimis tenebris, vel mediis tenebris. Sic Petrus et Iudas dicunt, caligo tenebrarum. In obscuris habitare: Psalmo 143, Fecit me habitare (id est, collocavit me) in obscuris tenebrarum, id est, in summas calamitates ac tristiciam, ac veluti in ipsam mortem me coniecit. In quit enim: Persequutus est hostis animam meam, protrivit in terram vitam meam, collocavit me in tenebris, sicut qui ab olim morti sunt. Ex adiunctis igitur ista locutio intelligi potest: sicut et ex sequenti, Similis efficior descendentib. in foveam. Coram obscuris aut regibus stare, Proverb. vigesimosecundo: Vidi virum industrium in opere suo, coram regibus stabit, et non coram obscuris: id est, fiet minister regis, non ignobilis aut pauperis alicuius. Sic et Latini vocant Obscuros, ignobiles ac tenues. Obscure ambulare, id est, tristem incedere. Malach. tertio: Dixistis, Frustra servitur Deo: et quae est utilitas, quod custodivimus custodias eius, quodque ambulavimus obscure ante faciem Domini exercituum? Poenitentes, contriti, sic solebat olim sordido vestitu et tristi facie prae se ferre dolorem. Accidit et alio qui piis, ob varias tentationes, cruces et persecutiones, ac denique conscientiam et timorem Dei, ut tristes incedant, ac moesti. Eadem locutio, ac in eodem usu est, et Psalmo trigesimooctavo, et 42. Contra, serena facies apud Latinos pro laeta accipitur: sicut apud Hebraeos, Lumen vultus. et, Illumina vultum tuum super nos: hoc est, exhilara, de quo alibi. Obscura facies, alias, et plerunque quidem, tristiciam indicat, aliquando etiam iracundiam: de qua utraque significatione supra in voce. Faciei, Luminis et Lucis dixi. Sic vero etiam Christus dicit Matthaei sexto, de pharisaeis et hypocritis, quod obscurent facies suas, ut videantur hominibus ieiunare. Verisimile est, eos non tantum gestu ac nutu solitos faciem ad tristiciam componere: sed etiam coloribus aliquibus, ut croco, aut alio, vultum reddidisse pallidum et obscurum, ut inde homines divinarent eos valde ieiunare, et praeterea de peccatis hominum dolere ac lugere. Contra Christus praecipit, lotione et unctione reddere in ieiunio nitentem faciem: id est, dissimulare sua ieiunia. Talis phrasis de rebus adversis, et summo omnium moerore, est etiam Nahum secundo. inquit enim, Omnes facies versae sunt in nigredinem. In obscuro aut caligine sagittare rectos corde, Psalmo decimo, ponitur pro clam ac insidiose parare eis exitium: idque tanta arte, ut neque praevidere telum, ac sibi cavere, neque etiam autorem suae calamitatis liquido nosse possint. In Hebraeo est potius In caligine. Obscura contritio tua non est, Nahum tertio: In Hebraeo est potius, moeror. nam est Moeror, qui per obscuritatem, ut supra ostendi, significatur. Iob capite tertio imprecatur suae diei, qua natus est, ut obscuretur ac obtenebretur: imo ut evanescat etiam ex suo mense, vel aboleatur ac tollatur. Obscurentur oculi eorum, et lumbos eorum fac iugiter nutare: orat David Psalmo sexagesimonono contra persequutores. Sed proprie Psalmus ad Meschiam pertinet: unde et recte Paulus ad spiritualem excaecationem Iudaeorum accommodat, Romanorum undecimo. Obscura terrae Psalmo septuagesimo quarto , aliqui de carceribus, in quibus impii tyranni pios includunt, accipiunt. in quit enim Psaltes: Respice ad foedus, quoniam repleta sunt obscura terrae, et habitacula violentiae. Non obscurabuntur tenebrae a te, Psalmo centesimotrigesimonono. id est, tu omnia cernis ac perspicis, ac omnia attingis. Indicans enim se praesentiam ac omnipotentiam Dei evadere non posse, inter alia inquit: Dixi, tenebrae occultabunt me: sed nox quasi lux erit circa me, si quidem non obscurabuntur. Portas obscurari in terram, Ierem. decimo quarto: Luxit Iehuda, et portae eius desolatae sunt, obtenebratae sunt usque ad terram, et clamor [?: ] rusalem ascendit. Describit ingentem luctum Iudaeorum, ob summam annonae penuriam. Obscurari [?: ] portas ad terram, est idem ac, magnates in summa iustitia humi iacere, sese affligere ac volutare. Per portas enim Magnates intelliguntur, ut in Porta dicetur. [?: O-scuratum ] est aurum, dicit Ieremias Threnorum quarto, de eversione et inversione templi, Ierosolymae, [?: ] populi: quae omnia cum antea essent preciosissima, et viderentur fulgere coram Deo et hominibus, post [?: ] dem facta habitaque sunt vilissima et despectissima. Obscurari aut obtenebrari cor, Romanorum primo: Obscuratum est insipiens cor eorum: id est, amisit ratiocinando et argumentando in rebus divinis, etiam id hominis quod naturâ habuit. Siquidem contra rationem ac intellectum etiam ipsorum brutorum est [?: stat-e- ] statuas aut picturas esse aliquid valde potens, quod [?: -mendum ] aut invocandum sit: ut in sequentibus exponit Apostolus. Sic et Ephes. quarto dicitur de obscuratione intelligentiae ac cogitationis impiorum: ubi simul innatam et accersitam caecitatem complectitur. Exodi decimo est, quod ingruente locusta, et [?: con- ] te faciem terrae, obscurata aut obtenebrata sit tem. Quod Septuaginta verterunt ἐφθάρθη ἡ γῆ , corrupta est terra. Sed possis etiam simpliciter accipere de obscuratione terrae, quam locustae contexerant sua numerositate.

OBSECRO, et OBSECRATIO, exponetur in Verbo Precor et Precatio.

OBSEQUIUM, est Latinis officium, quo sequimur alienam voluntatem, ad eamque nos attemperamus: et non raro etiam in malam partem accipitur, [?: ] quia in re parum iusta ac honesta fit: tum quia non certa et gravi ratione, sed nimia quadam animi in [?: gr-cando ] alteri facilitate, pronitate, vel potius levitate, suscipitur. Sed vetus interpres ea voce aliquoties abusus est pro λατρεία , cultu. Romanorum nono: Israelitarum est adoptio, gloria, foedera, legislatio, cultus, et promissiones. Vulgata pro Cultus, habet Obsequium. Sic Romanorum duodecimo, Rationale [?: obsequ-- ] pro rationali cultu posuit. et Ioan. decimo sexto [?: ] niet tempus, cum quisquis vos interfecerit putabit [?: ] obsequium praestare Deo: id est, cultum, λατρείαν ut [?: ] in Graeco. Sic et Romanorum decimoquinto [?: -sus ] est hac voce, vertens, Obsequii mei oblatio: pro ministerium, diaconia. Secundae Corinthiorum decimo, Paulus commodius hac voce usus est, [?: inquiens ] : Captivans omnem intellectum in obsequium Christo. tametsi in Graeco sit, in obedientiam. Philippens. secundo, pro sacrificio fidei, liturgia, posuit, Obsequium fidei vestrae. In fine eiusdem capitis, est liturgis, in officio Philippensium erga Paulum. ubi recte [?: d- ] Quod deerat, vestrum erga me obsequium, etc.

OBSERVO verbum propemodum eodem [?: ] do accipitur in Sacris, ut in prophanis, sicut mox apparebit, excepta una tantum significatione. Observare diligenter, est accurate oculis ac animo attendere, ac servare aliquid. Solemus vero talem vigilantium attentionesque adhibere, tum erga homines, tum [?: e-ge ] res: idque dupliciter, erga amicos et inimicos. Obseruamus igitur primum homines amicos, aut quos magnifacimus, ut eis morem geramus, eis inserviamus, et ad eorum voluntatem nos attemperemus: quod [?: id- ] ferme est ac colere, ut eo Latini erga homines [?: s-p- ] res utuntur. In hac significatione, sicut Latini [?: plurimum ] utuntur verbo Observo, sic etiam in Sacris nonnumquam est in usu: ut Philip. tertio: Observate eos qui sic ambulant, sicut habetis typum nos. Tametsi possis [?: ve- ]

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.