Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 389 --

753/754 iustitiae Meschiae iustificaretur, ac ex aeterna morte in vitam aeternam transferretur. Hinc est quod Rom. 5 dicimor unius inobedientia perditi, et etiam unius obedientia iustificati et salvati, quodque illa inobedientia et obedientia vocatur iniustitia et iustitia: de qua re in Libello de Iustitia, et in scriptis contra Osiandrum, fusius accuratiusque dictum est. Accipitur vox Obedientia in Scriptura, etiam pro ista (ut ita dicam) minori ac imperfectiori obedientia, quae nequaquam est vera ac perfecta iustitia, sicut superius diximus a Saule exactam fuisse obedientiam in abolendo extirpandoque prorsus Amaleck cum suis omnibus hominibus ac rebus. Sic vocantur a Petro 1 cap. 1, Filii obedientiae, id est, obedientes, ii omnes, qui post renascentiam conantur sese ad voluntatem Dei accommodare. Contrarii sunt, qui vocantur filii Belial, seu sine iugo. Hac significatione etiam Christus describit in Evangelio filium obedientem et inobedientem. Tertio accipitur crebro admodum vox Obedientiae, pro fide seu acceptione Evangelii: quod est diligenter observandum, ne semper hac voce legaliter accepta, ex Evangelio lex fiat: et salus ac iustitia non a Christo, sed a Mose petatur. Actor. 5, Nos sumus ei testes horum quae dicimus, et Spiritus S. quem dedit Deus obedientibus ipsi: ubi vox Obedientibus, idem plane valet quod credentibus Christo. Nequaquam sane significat perfecte obedientibus omnibus mandatis Dei, quod nemo praestat, testante id etiam ipsa experientia. Quamprimum enim convertebantur ad Christum, in eumque credebant, cum quidem essent iniustissimi, et iamprimum remissionem omnium suorum peccatorum scelerataeque vitae quaererent et acciperent, donabantur visibiliter dono Spiritus S. Sic mox sequenti cap. dicitur magna turba sacerdotum obedivisse fidei. id est, doctrinae de fide, seu credidisse Evangelio. Non certe significavit, quod mox iustitiam obedientiae aut bonorum operum praestiterint. Sic et Paulus Rom. 1 dicit se a Christo accepisse gratiam et apostolatum, in obedientiam fidei inter omnes gentes. id est, ut gentiles vocet ad obediendum, aut credendum doctrinae de fide, seu Evangelio. Ponitur enim in talibus locis fides, pro doctrina de fide, seu pro Evangelo. Eadem locutio est et Roman. 16. Sic ad Galat. 3 et [?: ] , et 1. Petr. 1, accipitur Obedire veritati. et 2. Thessal. 1 obedite Evangelio: pro, credere verae et Evangelicae doctrinae, [?: eamve ] accipere ac sequi. Eadem ferme significatio est, cum Paulus Roman. 6 inquit: Fuistis quidem [?: ferui ] peccati, sed obedivistis ex animo in quem traditi estis typum doctrinae. id est, conversi estis ad eam doctrinam, ei credidistis, et vosmet addixistis. Posset ni-lominus aliquando non incommode exponi Obedientis fidei, de ea obedientia quae fidei praestatur Deo vocanti. Fieri obedientem usque ad mortem. Philipp. 2 dicitur Christus factus esse patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: ubi non ille sensus est, quod toto vitae tempore fuerit obediens: sed quod non tantum [?: in ] minoribus rebus, aut actionibus patri obediverit, verum etiam in summis, difficillimis ac tristissimis, atque adeo in subeunda ipsa ignominiosissima morte. Non ergo diuturnitas aut longitudo obedientiae, sed [?: -aduum ] eius intensio indicatur, de quo etiam supra [?: -voce ] MORS dictum est. Discere obedientiam. Hebr. 8, [?: -uis ] filius esset, tamen didicit ex iis quae passus [?: -obedientiam ] : id est, reipsa expertus est duram [?: sub-nem ] , qua praestita, perfectus factus est: id est, [?: iu- ] , praestita nimirum legi et severae Dei iustitiae ea [?: -titiae ] iustitia, quam pro toto genere humano [?: de- ] . Manditum auris obedire, 2. Sam. 22. et Psal. 18. id est, [?: ] ac prompte obedire. Sic enim gloriatur [?: Dad ] , se Dei suos adversarios prorsus in extremam [?: -itatem ] , promptissimamque obedientiam redegisse. Pecuniae omnia obediunt, vertit Vulgata versio Ecclesiast. 10. In Hebraeo est potius, Pecunia respondet omnia: id est, efficit. In hac enim vita ad omnia paranda pecunia utilis est: et ad omnia non tantum difficilia, sed etiam impia iniustaque perduci possunt homines magnitudine praemii. Sic clausum possidet arca Iovem, aut etiam Veiovem. Venti et mare obediunt Christo, dicunt mirabundi Apostoli Matth. 8, et Lucae 8. Est enim, divinae potentiae indicium, quod etiam bruta, atque adeo mortua elementa Christo imperanti obediunt. Obedire concupiscentiis, Roman. 6, id est, pravis affectibus et cupiditatibus veteris Adami, quibus potius repugnandum esset. Ibidem est, An nescitis quod cui sistitis vos servos ad obediendum, servi estis cui obeditis, aut peccati ad mortem, aut obedientiae ad iustitiam? ubi posterior vox Obedientia, videtur indicare idem quod Evangelion. Inobedientia, ἀπειθία , contra non raro ponitur pro incredulitate. ut Rom. 11 aliquoties in hoc sensu accipitur: Conclusit Deus omnes in contumaciam, aut incredulitatem, ut omnium misereatur. Ad obedientiam gentium, supra exposui esse idem quod ad conversionem gentilium, seu ut credant. Sic Paulus etiam Rom. 15 dicit, Non ausim dicere quicquam eorum quae non fecit Christus per me, ad obedientiam gentium opere et sermone: id est. tantum ea ausim dicere, quae Deus miraculis et doctrina per me fecit ad convertendos, aut ad fidem adducendos gentiles.

OBFIRMARE faciem in aliquem, aut contra aliquem, significat plerunque vehementius irasci, et quasi totum in perniciem eius intentum esse. Levit. 17, Obfirmabo faciem meam contra animam illam: tametsi in Hebraeo sit, Dabo, id est dirigam, convertam meum quasi impetum. Sic et Ezech. 4, iubet Deus Prophetam obsidere sculptam in latere Hierosolymam, eamque acerrime infestare et oppugnare. et inter alia interserit, ut obfirmet faciem suam contra eam. De hac loquutione dictum est supra in voce FACIES. Luc. 9 Christus dicitur obfirmasse faciem suam, ut iret Hierosolymam: id est, certo statuisse illuc proficisci, suumque iter eo direxisse. Quare faciei obfirmatio, animi obfirmationem, ac veluti immotum decretum notat. Cordis vero motus in facie relucere solent: faciei ergo tribuitur quod cordis est. Ezech. 21 iubetur Propheta ponere faciem suam versus Hierusalem, et prophetare contra eam gentem. Haec locutio forte inde venit, cum aliquid agere, praesertim serio volumus, eo nos convertimus, et toti in id incumbimus. Obfirmare vultum etiam in malam partem accipitur, Proverb. 21, Procaciter obfirmat impius vultum suum: id est, audacissime et impudentissime pergit in suo malo proposito, sententia, aut instituto. Obfirmare cor, est idem ferme, sicut et supra monui. Deut. 2 dicitur Deus indurasse spiritum, et obfirmasse cor regis Sihon, ne pateretur transire Israelitas per suam terram, quo illi coacti cum eo pugnare, ipsum et subditos perderent, eorumque res occuparent. Sic describitur pertinacia Isaiae 4 per frontem aeneam, et Hier. 5 per faciem petra duriorem. Paulus quoque pene simili praecedentibus phrasi utitur 1. Cor. 7, inquiens: Si quis stat firmus in corde suo, etc.

OBIURGARE, in Sacris literis non tantum verbalem castigationem, (ut alioqui sonare videtur) denotat: sed et realem punitionem, repressionem et coactionem significare solet, ut in verbo INCREPO plenius ostendi.

OBLATIO: de eo aliquid infra in voce SACRIFICII dicetur. Venit autem Oblatio ab offerendo: sicut Graecum προσφορὰ , a προσφέρειν , Hebr. Carbonam, a קרב Carab, quod est adducere: aut etiam Mincha, de quo supra in voce MUNUS. Nonnunquam etiam Teruma, ab elevando, quia quaedam oblationes in altum coram

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.