Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 375 --

725/726 [?: -um ] super Hierusalem: i. eam urbem specialiter Dei esse di [?: -i ] , eique addictam, quia ibi fuerit verus Dei cultus. Super [?: ] aliquem invocatum esse nomen Dei, significat illum esse eius specialem ministrum. Ier. 17, Fuitque mihi verbum tuum in gaudium, quia invocatum est nomen meum super me: i. dictus sum tuus propheta. Sic denique [?: ] super populum aliquem dicitur nomen Dei esse invocatum: 2 Par. 7, Humiliaverintque sese populus meus super quos est invocatum nomen meum. Amos 9, Hi super quos est invocatum nomen meum: i. qui populos et cultores Iehovae vocati sunt. Invocare nomen Dei, [?: ] Iehovae, idem est quod invocare ipsum Deum aut [?: -im ] . Psal. 8 Et nomen tuum invocabimus: i. te implorabimus, tuosque nos profitebimur. tametsi ibi sit ad verbum, In nomine tuo invocabimus. Sic Gen. 4, Tunc [?: -eptum ] est invocari in nomine Domini. Porro quia invocatio est praecipuum opus cultus divini, sicut et ti cor: ideo invocatio nominis Dei pro toto cultu aut [?: -tate ] erga Deum crebro ponitur. Sic Psa. 116 dicitur salicem salutis accipiam, et nomen Domini invocabo: i. praedicabo, celebrabo, colam, ipsumque implorabo. [?: poni-ur ] pars pro toto. Iurare in nomine Domini, est colere eum: [?: ] iurantes, sunt cultores. unusquisque. n. iurat per eum Deum, quem colit. Isai. 48. ponitur et hic pars pro toto, aut species pro genere. Ier. 44 de solo iuramento ac [?: -pitur ] . minatur. n. Deus, se extincturum omnes Iudaeos in Aegypto, ut nemo ibi iuret per Deum. Deum facere me [?: -uisse ] sui nominis in aliquo loco, est idem quod, institui ab eo ibi cultum et praedicationem verbi sui. Exod. 20. In omni loco, in quo faciam meminisse nominis mei, veniam ad te. Locus plenus consolationis, quod ubicunque est vera doctrina, ibi sit etiam ipse Deus. Sicut Christus inquit: Si quis custodierit sermonem meum, veniemus ad eum, etc. Sic memorari nomen Dei, est eius recordari vera fide: quin et praedicare Deum ac veram eius regionem. Psal. 20, At nos nomen Iehovae Dei nostri memorabimus. Sic dicitur Isa 18, locus nominis Dei: i. cultis divini. ubi item arca, in qua se habitaturum Deus promiserat, intelligitur. Ministrare nomini Iehovae, Deuter. [?: ] , est servire celebrationi Domini, atque adeo vero culti ipsius. Narrare nomen Domini, est eum celebrare. Psal. 102. Ut narrent in Zion nomen Domini, et laudem eius in Ierusalem. Nomen hic veram noticiam et celebrationem Dei notat. Polluere nomen Dei, est veram religionem contaminare. aliquando autem est praebere occasionem, ut nomen [?: -ni ] veraque religio propter nos male audiat. Levit. 20, Quia de semine suo dedit Molocho, ut contaminaret sanctuarium meum, et pollueret nomen sanctitatis meae: [?: ] [?: -iaret ] meam religionem, admiscendo tam horrendos abusus, et veluti quaedam diabolica fermenta aut [?: vene- ] , vel etiam stercora. Nomen Domini venit de longin quo, [?: ] . 30. i. vos Assyrii putabatis eum procul esse: ecce ergo exillo ipso longinquo loco subito advenit, et quidem valde iratus ac terribilis. Videtur alludere ad communem opinionem aut cogitationem removentium [?: -eum ] a cura rerum humanarum, sicut Homer. suum [?: -vem ] ablegat convivatum ad Aethiopas. Nisi quis [?: ve-- ] dicere, ideo ex longinquo dici, ut eum magis reddat [?: -midabilem ] : quia et bona sunt gratiora quae ex [?: lon-quo ] veniunt, et mala terribiliora. Mich. 6 vertunt [?: ] , Vir sapiens aut salutis videbit nomen tuum: probebit praeoculis gloriam verbumque tuum. Sed vertentur potius erat, Vox Domini ad civitatem clamabit, et sacrum prospiciet aut procurabit nomen eius. Cum. [?: n- ] nos Deus, simul etiam liberat nos. Vocare in nomine [?: ] i. praedicare de Deo, eiusque voluntate ac doctri [?: ] Exod. 33. Faciam transire omne meum bonum ante [?: ] , et clamabo aut praedicabo in nomine Domini, et miserebor cuius miserebor, et propitiabor cui ero propitius. Hoc igitur ipsum est in summa, quod Deus vult praedicare adiunctis omnibus suis bonis coram Mose, quod ea sit daturus ex misericordia, non ex merito accipientium: sicut hanc summam prolixius in se quenti capite Deus, exhibita quam petebat Moses revelatione, concionatur. Exod. cap. 23 promittit Mosi Deus, se missurum quendam suum angelum, qui educat ex deserto, et inducat in terram promissam, populum: qui eos custodiat, qui etiam eorum scelera vindicet, et quem illi vicissim obsernare ac timere debent: quae proprie Deo conveniunt. Denique addit etiam pro eximio quodam praeconio nomen suum fore in medio illius. Quod alii aliquanto tenuius exponunt quod videlicet sit futurus legatus, et quasi vicarius Dei: ac quicquid ille egerit, sit facturus nomine mandatoque Dei. Alii plusculum emphaseos addentes exponunt, quod Maiestas ac gloria Dei residebit in eo. Verum mihi adhuc aliquid magis eximium ea locutione indicari videtur, quod nunc exponam. Quandoquidem citra omnem controversiam angelus ille fuit Christus ipse, tria haec (ut opinor) per nomen suum residens in medio eius, Deus denotare voluit. Primum, quod ipsa res aut essentia sui erit in eo: seu quod erit vere Deus, patri consubstantialis: quando quidem nomen saepe pro ipsa re ponitur. Secundo, quia nomen continet similitudinem, imaginem, noticiam, et quasi quandam picturam rei (sicut et Philosophi de cogitationib. ac sermone pronunciant, quod sint ὁμοιώματα , similitudines rei.) Ideoque hac phrasi indicat pater, illum angelum ita fore verum De vim, ut sit etiam substantialis imago ac character ipsius. Denique illa locutione indicat Deus, quod licet tota trinitas sibi nomen Iehova, ERIT, paulo ante initio Exodi assumpserit, significaveritque Deum ipsum fore illud iam olim promissum benedictumque ac benedicens semen seu Meschiam (ut haec in nomine Iehova exposui) tamen haec proprie persona divinitatis, seu hic angelus, vel potius archangelus et Gabriel omniumque angelorum princeps, sit futurus ille verus Iehova, aut redemptor ac Meschias, qui veram spiritualemque liberationem peragat, quam nunc praesenti eductione ex miserrima Aegypti servitute, et traductione per varias difficultates deserti, ac denique in terram promissionis inductione delineet ac praefiguret. Complectitur ergo praedicta loquutio, Nomen meum, seu nomen Dei erit in medio angeli, ista omnia: nempe, erit verus ac essentialis Deus, erit imago patris, erit illa ipsa persona quae reipsa praestet nomen Iehova ERIT: i. quae fiat Meschias, et vere educat genus humanum ex servitute satanae in regnum Dei: repraesentabit quoque gloriam ac maiestatem Dei: et denique tanquam intimus quidam legatus Dei, quicquid egerit mandato et loco Dei, optima fide aget: gloriamque patris, non suam quaeret. Sic ipsemet Iesus nomen Dei in medio sui residens, hic in terris versando, testantib. id Evangelistis, exposuit. Afferre Deo gloriam nominis sui, Psal. 96, pro, gloriam nomini eius debitam aut convenientem: est celebrare eum ita magnifice, ut talem ac tantum Deum celebrare par est. Exprimere nomen Dei: pro, expresso nomine blasphemare Deum, Levit. 24. Phrases Nominis de hominibus dictae. ¶ Nomen alicuius gentis delere, apud Livium est aliquoties positum, pro delere ipsam gentem. At in Sacris literis videtur significare deletionem gloriae et celebris famae: ut Psal. 9, Increpasti gentes, perdidisti impium, delevisti nomen eorum in aeternum. Mox veluti explicans quod de nomine dixerat, inquit: Periit eorum memoria cum ipsis. Nomen alicuius exire, aut abire, est, famam bonitatemque eius divulgari. 2 Par. 26. Exiitque nomen Oziae regis usque in longinquum iter. Ibidem: Abiit nomen eius usque in introitum Aegypti. Sic Eze. 16 Egressum est nomen inter gentes propter pulchritudinem: i. valde celebris et gloriosa facta es passim. Haec sunt nomina filiorum Ismael, per nomina sua: i. per generationes suas, Gen. 25. i. secundum

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.