Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 374 --

723/724 debitores vocant. sicut proverbium est, Saepe bona nomina fieri mala non monendo: id est, ad solvendum segniores. Tale et illud est: Vive tibi, et nomina magna fuge: id est, magnos et praepotentes. Sic in Apoc. Habes nomina aliquot: pro, aliquot homines ponitur, ut mox dicetur. Hac significatione valde crebro nomen Dei aut Christi, pro ipso Deo aut Christo ponitur: Protegat te nomen Dei Iacob. id est, ipse Deus Iacob, qui solus est verus Deus. Psallere nomini Domini, benedicere ei, confiteri ipsi, laudare nomen Domini (quae creberrima sunt, praesertim in Psalmis) omnia possis intelligere de ipsomet Deo. Sic illud Psal. 114. Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: 1. tibi met hanc laudem tribue. Mal. 1. Despicitis nomen meum. Cur autem tam crebro ponatur nomen pro ipso Deo, dicunt Theologi hanc esse rationem: quia nos non simpliciter aut absolute agnoscimus vel colimus Deum, sed tantum eatenus, quatenus se in verbo ac sacramentis suis patefecit, ad eaque tum se, tum et cultores suos alligavit. Sic ergo addita voce nominis ad Deum aut Iesum, indicari, nobis esse negocium cum Deo sic patefacto, illum nos celebrare, et ab eo omnem opem petere ac expectare: sic denique coniungi veram noticiam cum vero Deo. Sic dicitur, Quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit, Ioel. 2, Rom. 10. Protegat tenomen Dei Iacob. Psal. 20, Expectare nomen Dei, Psal. 52. i. ipsum Deum. Mich. 5, Messias pascit suos in fortitudine Domini, et in magnificentia nominis Domini Dei sui. Ponitur nomen Dei etiam pro attributis Dei, aut quasi proprietatib. eius: Psal. 9, Et sperabunt in te scientes nomen tuum: i. qui norunt aut credunt tuam misericordiam. omnipotentiam. veracitatem, etc. Sic cum Moses Exod. 3 petit, sibi nomen Dei patefieri, non solum unam aliquam vocem cupit cognoscere, sed omnino pleniorem quandam noticiam eius attributorum, aut proprietatum. Nec tantum in Deo ponitur nomen pro re, sed etiam in hominibus, ut supra dixi: atque adeo in genere pro quacunque re. Act. 4, Nec est aliud nomen sub caelo, per quod oporteat homines servari: i. nulla omnino res, medium, aut via. Vicinum huic est quod interdum nomen ponitur pro persona: ut Act. 1. Erat autem simul turba quasi centum viginti nominum: i. hominum aut personarum. ubi Erasmus eam huius locutionis causam esse dicit, quia cum homines recensentur nomina eorum recitari solent. Sic et Apoc. 3. Habes pauca nomina in Sardibus, quae non polluerunt vestimenta sua: i. homines pios. Quo loco Arethas Caesariensis testatur, hunc modum loquendi esse alienum a Graeca lingua. Quinto, nomen ponitur pro posteritate: quia posteri nomen maiorum, saltem cognominis, ferunt. 1 Sam. 14. Iura mihi, quod non disperdes nomen meum de domo patris mei: in quit Ionatham, รข Davide exigens, ne inter alios Saulitas; etiam suos liberos interficiat. Sic dicitur aliquis suscitare nomen fratris, Deut. 22. Sic 2 Sam. 14 dicit mulier, orans pro filio fatricida, Deposcunt eum ad poenam, ut non ponant viro meo nomen: i. ut extinguant posteritatem viri mei, quae nomen eius gestare debebat. Nomen videtur aliquando idem valere quod causa: ut Mar. 9. Quisquis unum ex talib. puerulis accipit meo nomine, me accipit: i. quicunque mei gratia aliquem minimum homuncionem acceperit tanquam meum cultorem aut etiam ministrum, etc. Sic ferme et Latini voce nominis utuntur: ut cum iubent alicui suo nomine salutem aut aliquid aliud dici, vel quippiam fieri aut dari. tametsi non desit et hic discrimen. Cum vero dicit Christus, se venire in nomine Patris: non tantum eius gratia se venire indicat, sed etiam ab eo iussum, et eius doctrinam afferendo: ut complectatur causam efficientem, formalem et finalem adventus: i. mandatum, quod est causa efficiens: doctrinam, aut totam (ut loquuntur) credentiam aut commissionem, seu mandata, tradita de modo agendi, docendi, patiendi et omnia ordinandi, quae sunt quasi causa formalis adventus: et denique finalem, nempe ut glorificetur pater caelestis, non ipse. Quod si, inquit, alius venerit suo nomine, eum accipietis. i. si quis venerit arbitrio, non iussus a Deo currerit, suam doctrinam [?: -rendo ] , omniaque pro sua libidine agendo ac [?: disp- ] do, denique suam gloriam opes aut voluptates [?: qu- ] Falso prophetare in nomine Dei dicuntur seductores, [?: ] 14. i. falso iactant se a Deo missos, et illa quae [?: prop- ] loqui iussos, seque Dei gloriam quaerere. Haec [?: sint- ] genere dicta de significationibus vocis Nomen, [?: ] proprietate Hebraeorum circa nomina propria: [?: ] de Phrasibus huius vocis. Phrases nominis de Deo dictae. In nomine Dei, aut in Deo, idem est aliquando, et [?: ] cat opem Dei. Psal. 44. In te hostes nostros [?: co- ] mus, in nomine tuo conculcabimus inimicos [?: ] . i. tua ope auxilioque, ac te ipso freti. Sic David in 1 Samuel. 17 ad Goliath, illum venire in lancea et [?: gla- ] se in nomine Domini. Idem valet cum inquit Psal. 63. ne dicam tibi in vita mea, in nomine tuo levabo [?: ] meas: i. ad te, vel tuum nomen appellando. In [?: no- ] Domini concidam eos, Psal. 118. i. ope Dei. [?: Celeb- ] mus te Deus, etenim propinquum erat nomen [?: ] . i. praesens numen aut auxilium. Pro fama ac gloria [?: ] atque adeo promissionib. eius, quib. se suamque [?: ] misericordiam ac omnipotentiam celebrat. Psal. 54. [?: D- ] in nomine tuo salvum me fac, et in fortitudine [?: ] ob verbum quo temetipsum nobis celebras ac [?: ] et ut glorificeris. Psal. 31, Propter nomen tuum [?: d- ] et educ me. Fac mecum propter nomen tuum. Psa [?: ] Forte hic recte per nomen Dei ipsum Messiam [?: i- ] gas, per quem et propter quem David se petit [?: sa- ] Sic Psal. 48, secundum nomen tuum Deus sit laus [?: ] . i. qualem tu temet in verbo tuo praedicas, et ab [?: ] praedicaris: talem te praestas, et nos experientia [?: ] depraehendimus, In hac significatione dicitur [?: ] Dei admirabile in universa terra. Nomen [?: Meschi- ] citur permansurum, vel potius propagandum [?: ] sole, Psal. 72. pro perpetuo et ubique, quandiu [?: -ol ] [?: ] et quam late radiis suis orbem terrarum illustrat. [?: ] nomine IEHOVA, dixi in proprio Tractatu, qui [?: ] Universalibus Regulis. Idem esse putant [?: docti- ] IA, sed abbreviatum ob humiliationem aut [?: exin- ] nem filii, quem putant proprie hac vocula [?: indic- ] [?: ] 68, In ia nomen eius: i. sic vocatur, in eoque [?: nom- ] lendus est. Nomen Dei exponunt aliquando eruditi, [?: ] Dei filium: quia sicut aliae res per sua nomina [?: p- ] et agnoscuntur: ita pater per Christum mundo [?: re- ] et recte agnoscitur. Aliquid huic vicinum est [?: q- ] 23 dicitur, nomen Dei esse in medio Angeli: [?: qu- ] ctum postea exponam. [?: Nome- ] Dei alicubi esse, [?: ] dicitur: i. cultus Dei. 1 Reg. 8 Ad aedificandam [?: do- ] esset nomen meum ibi. et 2 Par. 2 Elegi domum [?: ] sit nomen meum in seculum: i. cultus ac vera [?: rel- ] qua ego crebro nominor a doctoribus, aliisque [?: ] et sacrificantibus. Dan. 12, Locum quem elegerit [?: D- ] ponat nomen suum ibi, ut habitet ipse: i. arcam et [?: ] cultum. Sic mox, Ut habitare faciat nomen suum [?: ] Sacerdotes quoque dicuntur ponerenomen [?: Domi-i ] [?: ] lum, cum appellato ac invocato Iehova, [?: be-edi- ] pulo. Num. 6. Sic habitare fecit Deus nomen [?: ] , Ier. 7 [?: ] locum meum in Silo, ubi initio feci habitare [?: ] um: i. ubi posueram cultum et religionem meam. [?: ] ibi significat agnitionem, religionem ac totum [?: cul- ] [?: ] cari nomen Dei super aliquem locum: Ut cognoscant [?: ] [?: ] invocatum esse super locum hunc. 1 Reg. 8. i. [?: ] [?: ] plum esse tibi vero ac omnipotenti Deo [?: dedic- ] de tuo nomine appellari, teque ibi invocari et coli. Idem sensu dicitur nomen Dei super arcam [?: invoca- ] [?: ] 13. Sic Dan. 9. Ier. 7. 25. et 34, dicitur nomen [?: D- ] [?: ]

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.