Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 366 --

707/708 eius, et ignis ex ore eius consumet, carbones ab eo accensi sunt. Adhuc vero plenius et significantius de Leviatan irato, Iob 41. quem locum ipse vide. In naribus alicuius esse spiritum ullae, est descriptio animalium viventium. Gen. 7. Omne in cuius naribus erat spiritus vitae, ex omnibus quae erant in arida, mortua sunt. Sic Poetae, Supera vesci aura, aut vitales auras carpere dicunt. Exire alicui cibum ex naribus, Num 11, est, nauseare super eo, vel potius pervomitum effundere. Nam vehementer vomentes, necessario aliquid etiam per nares eiiciunt, ob mea tus ex ore ad nares tendentes. Sic Moyses dicit Israelitis, Deum illis tanta copia daturum carnes, ut eis per nares exeant: id est, ut nimium ingerentes, eas per os et nares evomant. Ponere circulum in naribus eius, est, eum pro arbitrio regere, ac ducere quo velis: 2. Reg. 19, et Isa. 37, Ponam circulum meum in naribus tuis, et chamum meum in ore tuo, et reducam te per viam qua venisti. Allusio est ad bubalos, quibus solet poni circulus in naribus, ut possint regi ac duci quo opus est. Prov. 11 dicitur, Monile aut circulus aureus in naribus suis, est mulier formosa carens intellectu: quod ornatus quidem ille pulcher est, sed perpetuo foedatur, eoque minime ei conveniat. Tribuitur id subiecto, quod est accidentis. debebat enim dicere, Sic est pulchritudo in muliere stulta.

NARRARE, ספר Sipper, verbum aliquanto latius in Sacris literis, quam in Latina aut aliis linguis, nempe pro omni sermone aut institutione accipitur: ut Psal. 21, Narrabo nomen tuum fratribus meis. id est, praedicabo te, iramque doctrinam: instituam eos de te, tuaque religione. Sic potes etiam exponere crebro in Sacris repetitam loquutionem, Narrare mirabilia Dei. quod non de sola narratione gestorum accipiendum est, sed etiam explicatione et applicatione eorum, adhortationeque ad fidendum ac timendum Deum. Psal. 22, Semen quod serviet ei, aut posteri eorum qui illi serviunt, narrabitur Domino: id est, annumerabitur Domino in perpetuum, semper erunt etiam posteri piorum cultores Dei. Minister ad narrandum, Levit 1. Par. 16, Posuit Levitas ministros ad narrandum, et ad celebrandum, et laudandum Iehova: id est, qui praedicent verbum Dei, et celebrent ac laudent eum erga populum. Isa. 52, Quod non est eis narratum viderunt, et quod non audierunt contemplati sunt: id est, quod nunquam prius audierant sibi narrari aut exponi, novam et prius inauditam doctrinam gentes audient, et accipient. Ezech. 23, Nasum tuum et aures tuas auferent, et postremum tuum in gladio cadet. Allusio est ad deformationem, qua meretrices deformari solent, et praesertim adulterae, ne a quoquam amplius diligantur. Loquitur enim Deus hic ita cum Hierusalem, tanquam cum adultera: tametsi illi Orientales etiam viros sic soliti sunt mutilare primum, postea ex carnificare variis cruciatibus, et tandem interficere. ut de Zophyrone in Iustino legitur, et de caterva Graecorum captivorum in Asia ab Alexandro reperta. Sensum autem esse volunt, quod auferetur a Hierusalem regnum et sacerdotium: novissimum autem sunt liberi, aut procreati ex Hierusalem, id est, promiscuum vulgus: id occidendum esse, Propheta praedicit.

NASCOR verbum non ita multos Hebraismos, aut omnino significata habet, quae ex communi Latinove sermone iudicari ac intelligi nequeant. Ponitur aliquando generaliter pro Provenire. ut Deut. 8, In ea terra malogranata et oliveta nascuntur: id est, crescunt. et cap. 14, De omnibus quae ibi nascuntur: id est, proveniunt. Crescere aliquando significat: ut Ionae 4, Irasceris de cucurbita quae una nocte nata est: id est, non solum orta est, sed et crevit. Utrumque igitur hoc verbum complectitur ibi. Ponitur item adhuc generalius profieri, Psal. 90, Priusquam montes nascerentur, et terra formaretur, a seculo in secula tu es: id est, priusquam montes fierent aut crearentur. Nasci aut parturiri alicui filios super genua. Sic dicit Rachel ad Iacobum Genes. 16, Intra ad ancillam meam, ut pariat super genua mea: id est, mihi filium gignat. Forte quia ritu aliquo mulierculae solitae sunt in talibus partibus sua genua parient subiicere: vel certe, quia puerulos mox natos in sua genua receperunt ac curarunt, ut solent eos mulierculae sedentes ponere, circumspicere ac curare, super utriusque suum femur ac genua iacentes: a tali cura hanc phrasem potissimum exortam esse opinor. Sic et de Ioseph dicitur Gen. 50, Vidit etiam Ioseph ex Ephraim tertios filios, et etiam filii Machir filii Manasse nati sunt super genua Ioseph. id est, ipsi nati sunt, ipseque eos saepe blande in ulnas et sinum suum suscepit, sicut solent avi de nepotum ortu laetari, tametsi hi fuerint iam pronepotes Iosephi, ut tanto maiori gaudio eos viderit, blandiusque contrectaverit. Psal 87, Ecce Philistaea Tyrus cum Aethiopia, ille natus est ibi. Et mox: De Syon dicetur, Vir et vir natus est in ea Item, Dominus recensebit, cum conscripserit populos, iste natus est ibi. Id est, multi venientes ab Oriente et Occidente, fient per fidem spirituales filii et haeredes Abrahami. ac cum eo recumbente regno caelorum. Quin et Dominus ipse recensens Catalogum gentium et hominum de multis barbaris extremi orbis, dicet, Ecce iste est quoque filius Abrahae. Quo respicit Christus dicens: Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraam in regno caelorum Quod in ea nati est, ex Spiritu S. est, Matth. 1 ubi natum aut genitum [?: ] pro concepto ponitur: nondum enim Maria pepererat. In nasci alias tantum solam conceptionem, veluti initium [?: quod--- ] nativitatis indicat: alias contra, etiam incrementum, ac veluti perfectionem. Per metaphoram crebro ad spiritualem ac religiosam nativitatem transfertur, praesertim in Iohannis Evangelio et Epistola: ut, Ex sanguinibus, ex voluntate viri, ac denique ex Deo nasci. Quid ex Deo, et quid ex carne nasci sit, alterius loci ac materiae est plenius explicare. Posses tamen in talibus locis etiam generaliore illa significatione hoc verbum profieri accipere ut ex voluntate carnis ac viri nasci, sit omnis propittio, aut (ut ita dicam) causatio, sive ab humana doctrina, sive quomodocunque. Sic cap. 3 Dominus aliquoties [?: ---tit ] , Oportere omnes ex supernis nasci: id est, ut ipsemet exponit, ex aqua et Spiritu, seu Spiritu sancto, efficaciter in corde hominis operante per Verbum et Sacramenta. Sic et Dominus ac Baptista eodem Cap. aliquoties repetit: Qui ex carne, qui ex terra, qui ex spiritu ex caelis est, venit, aut nascitur. Porro de voce [?: ] , denuo, aut desuper, aut superne, dictum est supra in [?: ] SUPER. Eadem plane est vis locutionis, ex Deo esse aut ex diabolo, qua multum utitur Dominus, praesertim Iohan. et alibi. item Iohan. in sua Epistola, potissimum: [?: 34- ] cap. Sic idem etiam est, Esse filium Dei, aut Deum habere [?: ] Et contra, Esse ex patre diabolo, ex diabolo, et [?: ] diaboli, aut et filios Belial esse. Sunt autem impii [?: ] ex patre diabolo, quia semen et imago diaboli in [?: ] insita, aut venenum vel fermentum Satanae, quod totum [?: ---nem ] prorsus perfermentavit, et immutavit ex [?: ] Dei in imaginem Satanae, sicut si optimum argentum aut aurum mutatum esset in scoriam, aut in carbonem proverbium habet: qua similitudine etiam utitur [?: ] aut sicut si dulcis massa mutata esset in fermentum [?: ] comparatione divus Paulus utitur. Observandum [?: ] est in talibus loquutionibus Christum non tantum [?: ---ere ] in primam originem, sed etiam in praesentem eorum [?: ] Solent enim liberi referre parentes, ac veluti imago quaedam exprimere ingenium ac naturam indolemque parentes tum in corpore, tum in anima aut moribus, sicut et plerunque effectus suae causae. Vult ergo Christus, et [?: ] dicere, talibus hominibus diabolicum virus ossibus, [?: ] medullis penitus insidere ac inhaerere: quin et ipsos [?: ]

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.