Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 360 --

695/696 superstitiosorum hominum. Non vocat autem Apostolus proprie idolum ipsam imaginem, sed illum fictum deum Martem aut Iovem aut Venerem, cuius imago ostentabatur, et fabulosae historiae recensebantur, ut perillam et in illa ille somniatus deus coleretur. Ideo dicit, unum solum Deum esse. Adversus mundi rectores, Ephes. 6. diabolum sic vocat, qui impios potenter ac pro arbitrio regit, et alioqui in mundo, atque adeo etiam in piorum actionibus multa turbat et agit, impediens bona, et promovens mala. Nohe per arcam damnavit mundum, Hebraeor. undecimo . id est, monuit et accusavit homines de suis peccatis, et exitio praesentis et futurae vitae, per illam ipsam structuram. Cum vero ipsi divinas illas monitiones contempsissent, ab incolumi et victrice arca sunt suae impoenitentis insaniae et incredulitatis convicti, et tandem etiam damnati divinitus. Eadem vis huius vocis est et 2. Petr. 2, Originali mundo non pepercit: id est, primis illis hominibus Totus mundus in maligno positus est: 1. Iohan. 5. id est, omnes homines natura ita sunt perditi, ita Deo inimici, et denique tyrannidi satanae subiecti, ut sint veluti sepulti in diabolo et inferno: valde significanter id dictum est. Agnus est occisus ab origine mundi, Apocalyps. decimotertio . id est, filius Dei statim initio factus est patri supplex pro humano genere lapso, ac in se poenam debitumque eius transtulit: ideoque etiam promissio de efficacia et beneficio eius homini proposita est, et meritum eius omnibus applicatum, ut non minus illi homines per eum servarentur, quam qui post passionem ipsius in eum crediderunt. Sponsor factus est pro genere humano: qui, quia bonae fidei fuit, credidit ei iustitia ac lex Dei id debitum: perindeque eius sponsionem valere voluit, ac si iam persoluisset. Populus mundi. Isaiae quadragesimoquarto : Ex quo posui mihi populum mundi. id est, ex quo homines in hoc mundo creavi. Via mundi. Psalm. 139, Duc me per viam mundi aut seculi, sive sempiternam. pro, fac ut pie moriar: Ios. 23 et 1. Regum 2 nominatur via universae terrae: id est, quam omnes homines ingrediuntur. Viri de mundo. Psalmo 17. A viris de mundo erue me. id est, mundanis, qui tantum terrena curant. Mundus, pro rebus huius vitae. Eccles. 3, Mundum posuit in corde eorum: id est, curam rerum carnalium seu huius caducae vitae.

Loqui in mundum, est idem quod loqui in mundo, concionari, docere in mundo. Ioan. 8. Ego quae audivi a patre, ea loquor in mundum. In mundo esse, est aliud quam de mundo esse. In mundo sunt pii (et erat ipse quoque Christus) id est, in hac vita et terra vivunt: sed de mundo non sunt, id est, ad hunc impurum mundum et pravos homines, perversamque generationem non pertinent, non sunt eis similes. Ioan. decimoquinto et decimoseptimo , Ideo inquit: Ego tradidi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt ex mundo, sicut nec ego ex mundo sum. Non rogo ut tollas eos ex mundo, sed ut serves eos a malo. Transire ex mundo ad patrem, Ioann. 13, est, per mortem exhac vita in caelestem patriam migrare. Mundus etiam rerum copiam significat: sicut et Germani dicunt, Ein wunder was für ein weld war da. Sic utitur hac voce Iacobus cap. 2, Lingua est ignis, mundus iniquitatis: id est, ingens chaos iniquita tis. Ab hoc vocis huius usu credo venire, quod Mundus significat ornamentum muliebre: nisi quis a mundicie deduci velit. maximam enim copiam habent suarum illarum nugarum, quibus sese comunt: quas Isaias longa serie tertio cap. recenset.

MUNDUS adiectivum, sicut et Immundus, valde varie accipitur. Quasdam praecipuas eius significationes recensebo, unde et contraria vox intelligetur. Mundum cor dicitur duplici ratione. nempe primum imputative, mundatum: ut non habeat conscientiam accusantem. sicut David petens se lavari a Domino, inquit: Super nivem dealbabor. Item 1. Ioan. primo: Sanguis Christi nos mundat ab omnibus peccatis. Secundo, mundum cor est, in quo radix illa malitiae nonnihil mortificata ac debilitata est, ut non possit amplius regnare in hoc mortali corpore Id vero fit, cum per Spiritum sanctum renovamur. Denique et tertiam significationem habet, ad novam obedientiam pertinentem, ei pii omni studio removent de suo corde omnia mala, [?: ] iusta et sanguinaria consilia. Hinc est dictum Christi Matthaei quinto : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et Psalmo vigesimo quarto : Innocens manibus et mundus corde, qui non in vanum aut vanitatem levavit animam suam: id est, non concupivit idololatriam, aut alias iniustas actiones. Videtur omnino per haec sequentia exponere mundiciem cordis, quae in eo differre videtur a puritate manuum, quod haec est magis externarum actionum, illa internarum cogitationum ac votorum. Sic 1. Corinthiorum septimo : Mundemus nos ab omnibus inquinamentis. De priori utraque mundicie imputationis et renovationis loquitur Dauid Psalmo quinquagesimo primo: Cor mundum crea in me Deus. Item, Ab occultis meis munda me. Isaiae quinquagesimosecundo : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Aliquid de hac re et locutione in voce [?: ] , et Cor rectum, simplex ac syncerum: et supra etiam in [?: voce ] Integer aliquid dictum est. Proverbiorum vigesimo dicitur: Quis potest dicere, Mundavi cor meum, purificatus sum a peccato meo? id est, omnibus [?: inhae--- ] reliquiae veteris Adami, cum suis pravis aestibus, cogitationibus et cupiditatibus, quantumvis eis [?: resist-- ] . Hiob cap. 14, describens miseriam hominis, hanc quoque inter alias recenset, quod nascatur immundus, inquiens: Quis potest facere mundum de immundo semine? Munda dicebantur quaedam animalia, quae licebat comedere. Contra, alia erant immunda, quae non licebat: de quibus praecipitur Levit. 11, et Deuteron. decimoquarto: fuit nihilominus hoc mundorum et immundorum animalium discrimen etiam ante diluvium, ut apparet Gen. 7. Mundus etiam, aut Immundus, dicitur in lege Mosaica, qui aliqua externa re immunda, ut eo tactu morticinii aut simili erat contaminatus, aut [?: ] contaminatus: ubi etiam variae occasiones talis immundationis aut contaminationis, et contra etiam rationes mundandi immundos per quaedam sacra ac ritus, saepius prolixeque exponuntur. Fuit nihilominus etiam [?: ] Moysen aliqua ratio mundandi et purificandi immundos: sicut Iacob inquit ad suam familiam Genesis trigesimo quinto: Tollite de medio vestri omnes deos alienos, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. [?: ] igitur externa, quae dicebantur immunda, putabantur etiam ipsos homines suo contactu immundos, et [?: ] coram Deo impuros, et aliqua ex parte iniustos [?: -re ] aut contaminare. ac minatur De us graviter [?: ] mundiciei multiplicationem negligentibus. Sed Christus tollit illam caeremoniariam legem, negans [?: ] quam quod extra hominem est, et vel in os eius [?: ] vel alioqui eum contingit, contaminare, aut immundum reddere: sed ea quae ex corde exeant, ut sunt omnia peccata in Decalogo prohibita. Sic et Paulus Romanorum decimo constanter affirmat, nihil esse immundum, nisi ei qui id immundum esse existimat. [?: Auxerantur ] [?: ] immensum Pharisaei istas mundationum, sanctificationum et purificationum observationes, ita ut multa plura statuerent esse immunda, et (ut ita dicam) immundantia, aut contaminantia hominem, quam quae Deus praescripserat: plures etiam et superstitiosas traditunculas de ratione mundandi, tum aliis, tum [?: ] suo ordini, veluti Monastica quadam regula praescripserant, ut habetur Matthaei vigesimotertio , et Mar. [?: ]

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.