Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 359 --

693/694 [?: semen ] : alias ipsas primas literas, primam institutionem, et prima uniuscuiusque disciplinae rudimenta. Ex quarum alterutra significatione posset recte Paulina metaphora deduci tametsi non minus commode inde quoque, quod illa religio aut institutio sive Iudaicorum rituum, sive humanarum traditionum, tantum in rebus externis ac elementaribus versetur (quae est tertia huius vocis significatio) ut circa cibum, potum, vestitum, gesticulationes aliquas, dies ac tempora, ac similia, non circa Deum ac spiritualem cordis cultum. Dubium ergo est, an Paulus voluerit dicere elementa mundi quasi pueriles, alphabetares, et veluti paedago gicas institutiones: an potius externas, carnales, et corporales. Mundi lucem vocat Christus Apostolos, et omnes alios veros doctores. Matthaei 5. Contra autem negat Evangelista, Baptistam fuisse lucem, sed tantum missum ut testaretur de luce: solum vero Christum esse Lucem mundi, aut in mundum missum. Sic et ipsemet Dominus sibi soli hunc titulum aut dignitatem vendicat, Ioan. 3. 8. 9 et 12. Solus ergo Christus fuit luxuera, hocque tripliciter. Primum, quia ipse est autor et dator vitae aeternae: quod ipse plane solus ac per se facit. Deinde, quia in doctrina ipse solus veritatem ex sinu patris deprompsit, solus doctores excitat, et spiritu suo illuminatos in mundum ad aedificationem Ecclesiae mittit. alii vero doctores tantum eatenus sunt lux, quatenus ab eo mittuntur, et ex plenitudine eius sumunt: quare sunt solummodo [?: par-ae ] quaedam lucernulae, si ad ipsum Dominum et authorem lucis comparentur, ut Christus de Baptista pronunciat. Tertio, Christus est lux ipsa verorum bonorum iustitiae acuitae acquisitione et distributione, quia ibi prorsus solus est, et omnia egit ac peregit: sed in docendo solus est lux, tum (ut ita dicam) originaliter, tum et excellenter: Apostoli vero et alii doctores communicative, [?: ] inferiore gradu splendoris. Mundus porro hic significat totum genus humanum, cui Christus et veri doctores praelucent in via ad caelum, iustitiam ac vitam [?: -dente ] . Nunc iudicium est mnndi, nunc princeps mundi eiicietur foras: Ioannis duodecimo. Hic, mundus significat ipsam impiam et incredulam turbam, quae [?: ] suo principe satana militat contra Deum, eiusque voluntatem: et praesertim contra Christum et eius Ecclesiam veramque religionem. Iudicari ergo, vinci et damnari tunc debebat per instantem passionem Christi [?: ] sathan, et mundus: sicuti Deus ita caelitus clamaverit se iam esse glorificaturum suum filium, nempe subiectis sub pedes eius omnibus hostibus eius, dataque omni potestate in caelo et in terra, ut omne genu [?: co- ] eo incurvari cogatur, caelestium, terrestium et [?: in-orum ] . Sic etiam illud Ioannis dictum accipiendum quod fides nostra vincat mundum, nempe confidem in hunc victorem mundi. Regnum meum non est hoc mundo, inquit Christus Ioan. 18. id est, non est mundanum, externum, politicum, super res [?: corpore-- ] sunt civitates, regiones, opes, iudicia politica, bella similia: sed est spirituale, imperans conscientiis, [?: a--ae ] et cordi, agens devera religione, iustitia coram [?: ] valente, et vita aeterna. ¶ Paulus Rom. 4 dicit, Abraham et semini eius factam esse promissionem per [?: ] , non per legem aut opera, quod sit futurus haeres mundi. ubi quaeritur, quid vox Mundi significet, et [?: quomodo ] Abrahamus fuit haeres mundi, qui nec vesti [?: ] quidem soli habuit, praeter speluncam emptam [?: ] suis in sepulchrum. Quidam doctus argute eô [?: ] hunc trahit, quod Abrahamus dicatur haeres [?: ] non active, quia ipse haereditabit mundum: sed [?: ] , quia haere ditabitur a toto mundo: seu [?: mun-- ] id est, omnes gentes, erunt eius filii: de qua [?: corru-- ] [?: ] Paulini etiam supra in voce [?: HAEREDI-- ] [?: ] . Verum quod non sit is sensus, inde apparet. Primum, quia hic voce Haereditatis agitur de vera iustitia, et vera felicitate per hanc iustitiam consequenda. Abrahami vero felicitas nequaquam in eo consistit, quod dicatur pater multarum gentium: quod quid aliud tandem fuit, quam quod omnes gentes perinde perfidem salvabuntur, sicut et ipse Abrahamus: unde quae demum illi ingens felicitas contingit? Secundo, quia multo ante quam eius nomen immutaretur, et vocaretur pater multarum gentium, quod fit demum capite 17, per fidem est iustificatus. Capite 15. Contra autem mox, cum ipsa iustificatione hoc eodem cap. promittitur ei possessio mundi sub nomine terrae Canaan. Tertio, quia non tantum ipsi Abrahamo promittitur ista haereditas aut possessio mundi, sed etiam eius semini. id est, omnibus piis, qui certe non fuerunt patres multarum gentium: idque non tantum in illo uno versu 13 (quae verba. Aut semini eius, etiam iste peruertit) sed etiam in sequentibus. ut 14. Si iis qui exlege sunt haeredes irrita facta est fides, abolita est promissio: et ulterius 16, Ut sit firma promissio omni semini aut posteritati, etc. id est, ut omnes certo consequantur illam haereditatem iustitiae ac felicitatis, seu possessionis totius mundi: non autem ut ipsi fiant haereditas omnium aut ab omnibus possideantur. Accipio igitur Mundum, ut plerique omnes hactenus, de tota rerum natura, aut de omnibus creaturis sub nomine terrae Canaan Abrahamo promissis. Postremo, haeredem esse aut fieri active accipitur, pro possidere et acquirere. At vox Haereditas passiva est, nempe quae ab alio acquiritur et possidetur. Non magna felicitas est haereditari ab aliquo, quo iste promissionem Abraami trahit: sed haereditare aliqua bona eximia. Sed dicat aliquis: Quid nobis hic mundus in vera felicitate? Respondeo: Sicut per primum lapsum ex dominis mundi facti sumus mancipia satanae, et ipsa quoque rerum natura non filiis Dei, sed vanitati servire coepit: sic contra instauratis per Christum omnibus, natura et vanitate liberabitur, et genus humanum plene in possessionem pristinam mundi restituetur. Quo mundo quomodo simus fruituri aut non, nihil hic attinet disputare. Certe huc pertinet, quod toties nobis promittitur, nos totum mundum iudicaturos: 1. Corinthiorum 6. Et quod Apostoli se debunt super duodecim thronis, iudicantes: et quod, qui filium nobis largitus est, largietur omnia. Item quod, sicut Christus haereditabit omnia, ita et nos erimus eius cohaeredes. Item, quod Paulus 1. Corinth 3 repetens affirmat, omnia esse nostra: mundum, vitam, mortem, et denique praesentia, et etiam futura. Possident sane pii hic totum mundum, quoquo modo ab impiis premantur: sciunt enim sibi omnia munda esse, sciunt sibi omnia licita ac concessa, et a Deo ipso esse donata: acquiescunt quoque in iis quae eis Deus dat, sua sorte contenti, et denique omnibus fruuntur cum gratia, favore ac benedictione Dei. At impii praesertim evigilante conscientia, sentiunt sibi totum mundum infestum molestumque esse. Spectaculum facti sumus mundo et angelis, 1. Corinth. quarto. id est, omnes homines mirantur nostram sortem, nostraque certamina, alii bene, alii male de eis iudicantes. Purgamenta mundi, 1. Corinthiorum quarto. id est, qui videmur nostris peccatis mundum contaminare, sicut sordes quaedam in medio domus sparsae: et quib, sublatis, mundus maximis peccatis, ira Dei ac poenis, turbis ac seditionibus liberatus videretur, sicut si ex aedibus sordes expurgarentur. Fornicatores huius mundi, 1. Corinthiorum quinto vocantur ii qui extra Ecclesiam tales sunt, ut Ethnici ac Iudaei. id est fornicatores, non Christiani. Opponitur hic mundus Ecclesiae. Scimus quod idolon nihil est in mundo, 1. Corinthiorum 8. Prorsus idem est ac si dicas, nihil est in rerum natura, sed est tantum stultum et impium somnium

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.