Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 353 --

681/682 sicut et Psalm. 51, et Paulus dicit de Deo, Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Sic et Paulus concedit Iacobo, Abrahamum iustificatum esse operibus, scilicet coram hominibus. Thomas quoque super hanc Epistolam eodem ferme modo exponit, quod videlicet operibus declaretur iustificatio coram hominibus non autem efficiatur coram Deo. Ut peccatis mortui, iustitiae viveretis. 1. Pet. 2. Ut mortificato vetere Adamo per passionem, ipsi eiusque fructibus valedicatis, et porro pie vivatis. In hoc enim etiam mortuis praedicatum est Evangelium, ut iudicentur secundum homines carne, vivant autem secundum Deum spiritu. Posset videri hic sensus esse, quod in hunc ipsum finem praedicatum sit Evangelium omnibus spiritualiter mortuis, ut licet eorum corpus ac vita haec corporalis necessario ac communi hominum more, morte puniatur ac aboleatur: tamen anima renovata hic adhoc in carne aliquam diu Dei favore fruatur, et pie vivat, et postea in sinum Abrahae recumbat, expectans gloriosam corporis reparationem. Verum de hoc dicto prolixius meam sententiam exposui in vocabulo INFERNI. Nomen habes quod vivas, cum sis mortuus, Apocalyp. 3. id est, non vere pius es, quantumvis videaris aut existimeris esse: pleraque enim tua membra aut mortua, aut certe moribunda sunt, et opera plane imperfecta et languentia: sicut mox in sequenti versu habetur. Beati mortui, qui in Domino moriuntur, Apocalyp. 14 id est, qui pie, aut etiam propter Dominum moriuntur. Et ei paravit vasa mortifera, Psalm. 7 Hebraice, Et instrumenta. id est, sagittas letiferas praeparavit in arcu, ac iam direxit: ut ipsemet mox exponit. Exaltans me de portis mortis, Psalmo nono . idem est ac si diceres, liberans me de media morte, aut summo periculo mortis. Ne obdormiam in morte, Psalmo decimotertio . id est, ne peream, ne inteream, ne ab hostibus meis opprimar. Preciosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius, Psalmo 116. id est, quantumvis impii putant piorum mortem vel fortuito accidere, vel Deum eos non admodum curare: tamen Deus eos etiam in ipsa morte plurimi facit, cum ipsis est in tribulatione, eosque tandem mortuos ad se in vitam aeternam accipit. Pedes adulterae descendunt ad mortem. id est, ducunt ad exitium: Proverbiorum quinto. Quisapientiam oderunt, diligunt mortem: Proverbiorum 8. id est, sibimet accersunt exitium neglectioneve [?: -ae ] sapientiae. Mors ascendit per fenestras nostras, ingressa est in palatia nostra, ut extirpet parvulos de vicis, etc. Hieremiae nono . Hypotyposis est, aut prosopopoeia, qua indicatur subitum exitium, quod eis accidit, perinde ac si mors subito per fenestras ad eos involasset in eorum palatia, ubi suaviter victitabant: aut etiam scalis ascendisset, sicut milites expugnantes civitatem. Ante facie eius ibit mors, Habac. 3 in Hebraeo est, praecedit eum lues, et pestifer morbus egreditur de pedibus eius. id est, adsunt poenae divinae, quibus horribiliter impios punit. Incutit autem haec prosopopoeia terrorem, in sensus incurrens. Tristis est anima mea usque ad mortem, Matth. vigesimo sexto . id est, letifera quaedam tristicia me invasit. quae me propemodum interficit, adeo vehemens est. Sic Ioan. undecimo dicit Chritus de Lazaro, infirmitas haec non est ad mortem: id est, non est mortifera, scilicet non sua natura, sed per accidens, ipso revocante eum ex morte. Ad mortem aut ad [?: ] significat ducens ad mortem. Prudentia carnis mors est, Roman. 8, id est, mortifera, exitialis. Sic in praecedenti capite dixerat, Quod bonum est, factum est [?: ] mors: id est, mortiferum, letale. Vide supra Mortem Domini annunciate, 1. Cor. 11. id est, praedicate de passione Domini, eiusque fructibus, et de fide eos apprehendente, credite etiam in eum, et gratias Christo patrique pro ea agite. Stimulus mortis peccatum, 1. Corinthiorum decimoquinto . id est, mors tantum ideo et hac ratione efficax, quia peccato iram Dei provocamus: sicut si quis diceret, Furtum furis armat carnificem, non eius crudelitas, iudex, funis aut gladius, culpa coram Deo attrahit exitium peccati. Christus est factus obediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Non significat illud dictum; quod toto vitae tempore fuerit obediens, usque dum moreretur: sed quod tam studiose obedierit, ut non solum minora in gratiam patris toleraverit ac fecerit, sed ipsam quoque mortem perpeti non recusaverit: idque ignominiosam, et admodum acerbam. Usque ad, non temporis quantitatem, sed obedientiae intensionem notat. Peccatum patratum gignit mortem, Iacob 1. id est, efficit ut Deus nobis irascatur nosque puniat: ac quirit patranti stipendium mortis. Christus stetit ad dexteram Dei, deglutiens mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur: 1. Pet. 3, ut quidem habet, Vulgata. id est, Christus moriendo mortem destruxit, sublata nempe iniustitia, quae est causa mortis: et contra praestita iustitia, ac obedientia. Non adsunt haec in Graeco praeter primas 4 voces. Significat autem, ut dixi, quod Christus vicerit Satanam, aboleverit peccatum et iram Dei, praestita vera iustitia, atque ita nos aeterno exitio liberaverit, vitaque donaverit. Habeo claves mortis et inferni, dicit Christus Apoc. 1. id est, omnia sunt subiecta pedibus meis, tradita est mihi omnis potestas, etiam ipsum infernum et mortem captivam et incatenatam teneo. Plaga mortis eius curata est, Apocal. 13. pro, plaga eius letifera. id est, Monarchia Rom. nonnihil instaurata est. Mors et infernus dederunt mortuos suos, Apocal. 20. id est, omnes mortui, etiam damnati resurrexerunt, ut iudicentur. Mors hic, quasi ipsum regnum ac potentiam mortis designat. Mors ultra non erit, Apocal. 21. scilicet in altera vita, et in regno Christi non erit ulla calamitas vel corporalis vel spiritualis, temporaria aut aeterna, sed perpetuum gaudium et vita aeterna. Emortuum corpus Abraami, et emortuam vuluam Sarae, Rom. 4. id est, prorsus debilitatum, semimortuum, et plane effoetum. Mors aliquando Somnus vocatur metaph. ob similitudinem: sicut Christus dicit ad Apostolos, Lazarum dormire, et puellam. Usitatam credo fuisse hanc metaph. omnibus Asiaticis. nam et Homerus crebro ea utitur. vocat item Iliad. 14 somnum, fratrem mortis, quia sit similim a mortis imago. Sic et in veteri Testamento saepissime sacau, iacere et dormire, pro mori ponitur. Et Psalm. 13 inquit, Ne unquam obdormiam in morte. MORTIFICARE, supra dixi, aliquando significare interficere, ac prorsus perdere. Sic et in novo Testamento nonnunquam accipitur. ut: Castigamur, sed non mortificamur, θανατούμενοι . id est, non prorsus interficimur. Sic Roman. 8. Tota die mortificamur, reputati sumus ut oves occisionis. Item 1. Pet 3. Mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu: id est, Interfectus ac privatus hac mortali vita. 2. Corinthiorum quarto Paulus ait, Mortificationem Domini IESU ubique circumferentes. id est, ubique propter Christum graviter affligimur. Secundo, Mortificare et Mortificatio significat ipsius veteris hominis aut Adami debilitationem, quae pluribus partibus constat: ut supra ostendimus, cum declaravimus quid sit mori peccato, Est enim primum quaedam eius mortificatio, quod lex nos antea securos conterit, et ad desperationem de propria iustitia ac salute adducit. De illo terrore ac dolore mortis et inferni videtur dicere Anna: Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos, et reducit: ex quibus David saepe petit se liberari, et nova consolatione refocillari. Tertio, est quaedam mortificatio, ipsa renunciatio facta Satanae, peccato et mundo. Quarto, praecipua mortificatio est, quod vetus noster Adam

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.