Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 352 --

679/680 poena aut calamitate huius et futurae vitae, ut et prius aliquoties monui. Mors incircumcisorum, Exodi 28, Mortibus incircumcisorum morieris: id est, sic te perdam prorsus ac miserabiliter, sicut soleo impios Ethnicos effusa penitus in eos ira mea. Alii active intelligunt: id est, in circumcisi tibi inferent mortes aut supplicia, qui plerunque crudeliores sunt populo Dei, immaniusque grassantur. Moab morietur in sonitu, in clangore et voce tubae: id est, peribit in magno tumultu ac fur ore belli, Amos 2. Deus autem non est Deus mortuorum, sed viventium, Matth 22, Cum Deus dicitur esse alicuius Deus, senius est, quod Deus eum curet, foveat, iuvet, et illi vicissim eum agnoscunt ac celebrant. Non potest autem iuvare eos qui iam prorsus nihil sunt, et nihil esse perpetuo perseverabunt. Quare cum Deus sit Deus, vox correlativa ad cultores et eius ope sublevandos, et dicatur Deus Abraham, Isaac et Iacob: necessario indicatur, eos nec iam plane in nihilum redactos, nec perperuo nihil fore, ut Saducaei et Epicuraei de mortuis sentiunt: sed illos aliquando resurrecturos, et integre totaque persona victuros et florituros, ut et illi Deum celebrare, et Deus vicissim eos iuvare ac fovere possit. In locutione igitur, Non est Deus mortuorum, significat haec vox prorsus in nihilum redactorum, seu plane, bolitorum, ut bruta intereunt, et Epicuraei ac Saducaei de interitu hominum cum corpore et anima sentiunt. Patres vestri comederunt manna, et mortui sunt: Si quis ex hoc caelesti pane comedet, non morietur in aeternum, Ioann. 6. id est, Manna illud mirificum tantum corpus ad hanc vitam satiavit et sustentavit, contra mortem aeternam nihil prorsus iuvare quenquam potuit, ac nec quidem contra temporarias huius vitae poenas, aut iram Dei eos in deserto perdentem: quare innumeri ex illis vestris maioribus qui manna comederant, aeterno exitio perierunt. Sed beneficium corporis ac passionis meae, fide perceptum, liberat tum a morte aeterna, tum etiam a temporariis poenis, ac ira Dei. Qui credit in me. etiamsi mortuus fuerit vivet. id est, etiam si ista terrena morte resolutus fuerit, tamen spirituali vita perpetuo vivet. Si granum in terram cadens mortuum fuerit, multum fructum feret: Ioan. 12 pro, si computruerit, et in herbam mutabitur. Ibidem, signans qua morte esset moriturus: id est, quo genere supplicii. Pro iusto vix quisquam moritur, pro bono aut ipsi utili forsitan aliquis mori sustineat: Rom. 5. id est, vix accidit ut quis suam vitam profundat etiam pro iustilsimis: pro eo tamen qui alicui valde est utilis, forsitan quis mori non recuset: At Christus pro nobis tum iniustis, tum ipsi plane inutilibus, vel hostibus potius, mortem oppetiit: quod ingentis amoris et beneficii indicium est. Qui est mortuus, iustificatus est a peccato: Roman. 6. Idem ait Petrus: Qui passus est in carne, liberatus est a peccato 1. Petr. 4 id est, liber est a pravis actionibus huius vitae, neminem amplius laedit, est (sicut Psalm. 88 inquit) inter mortuos liber: aut sicut Anacreon dicit, mortuus non concupiscit: vel sicut Itali, Homo morto non faguera, Ein tode hund beisset nicht. Peccatum revixit, ego autem sum mortuus. id est, veniente lege agnovi magnitudinem peccati. contritus ac in desperationem de mea iustitia adductus lum. Et repertum est mandatum, quod erat ad vitam, cedere mihi in mortem. Rom 7. id est lex quae proprie docet veram iustitiam ac vitam, nunc nostra culpa nihil aliud potest nisi ut nos condemnet, et ira Dei oneret, sicque nobis cedat in mortem. Ibidem, Num igitur bonum factum est mihi mors? id est, num mihi causa mortisac damnationis extitit? Respondet, non proprie aut per se sed per accidens. Mors hic rem mortiferam notat: sicut et cum discipulus Prophetae exclamat, Mors est in olla id est, res venenata et mortifera. Sic prudentia carnis mors est, Romanorum octavo : id est, mortifera, pestilens, exitialis, Sic illud Pharaonis intelligi potest, Liberer ab hac morte: id est, ab hoc pestifero malo. Si Christus est in nobis, corpus est mortuum propter peccatum, spiritus autem est vita propter iustitiam, Romanorum octavo id est, corpus nostrum debet quidem mori propter reliquias peccati in nobis existentis, sed renovatus [?: sp-- ] tu Dei homo vivet propter iustificationem, qua gratia est iustificatus: sed nihilominus etiam hoc ipsum mortuum ac resolutum corpus, denuo gloriose resuscitabitur et vivificabitur, ut ibidem mox additur: Vita haec pro vitali aut victuro ponitur. Assumptio Iudaeorum [?: ] vita ex mortuis, Romanorum undecimo . id est, perinde ingens quoddam bonum afferet toti mundo, ac [?: ] quis ex media morte ad vitam revocatur: seu erit [?: ] de salutaris. Nemo sibi vivit aut moritur, sed Domino: Romanorum decimoquarto . id est vita et mors nostra in Domini gloriam et vitilitatem cedit, utpote [?: ] ius toti sumus: vel potius, ad solius Domini nostri IESU Christi nutum, voluntatem ac praescriptum [?: di--mus ] vitam et mortem nostram, non ad nostrum [?: -tum ] et arbitrium. Quid faciunt ii qui baptizantur per mortuis, si mortui non resurgunt? 1. Corinthiorun decimo quinto. Varie hic locus exponitur ab interpretibus: sed simplicissima expositio est Epiphanii contra Corinthianos: quod intelligendum sit de iis, qui sunt conversi, aut inter catechizandum in mortis accessu baptizabantur, ut saltem mortuis prodesset [?: baptis- ] quandoquidem finis eorum vitae iam adesset. Argumentatio igitur est: Omnes qui baptizantur, hoc ipso fine baptizantur, ut sint Christo coniuncti ac salvi corpore et anima: sed illorum corpus iamiam [?: resolve--- ] , ut non sperent se amplius in hac vita corpore Christi [?: s-ruituros ] , aut eius membra futuros. Igitur aut frustra est talis baptismus, qui ad corpus quidem [?: att--- ] , et suo fine destituitur: aut certe corpus eorum [?: inst--rari ] oportet per resurrectionem. Si unus fuit mortuus pro omnibus nempe omnes mortui fuerunt: 2. Corinthiorum quinto, id est, vetere Adamo efficacia Christi mortificato, Satanae, peccatis et mundo renunciarunt Ibidem 6 Ut morientes, sed ecce vivimus. id est, subinde quidem periclitamur, veluti iamiam [?: pen---- ] sed tamen Deus nos se vat. Si per legem iustitia [?: ] igitur frustra Christus est mortuus: Galatis ecundo. id est, aut passione ac obedientia Christi iustificamur, ut ego doceo: aut nostris operib. ac obedientia legi [?: postita ] , sicut pseudoapostoli contendunt: Si nostris operibus a lege praescriptis et exactis iustificamur, [?: ] volunt, sequitur Christum sine omni fructu esse [?: possum ] : sed hoc est absurdum. Igitur alterum seu [?: -dens ] est falsum. Excitare qui dormis, et surge a mortuis Ephes. quinto id est, convertere ex ista tua [?: spirituale ] morte peccatorum ad Christum. Mihi enim [?: ] Christus, et mori lucrum est Philip. id est, vita haec [?: -rena ] hoc mihi affert, ut praedicem pluribus [?: gent-- ] Christum, eumque glorificem, et regnum eius [?: propag-- ] Mori autem, et esse cum Christo mihi privatim et [?: -to ] lucrosius et optabilius esset, sicut haec mox in sequentibus latius expolit et explicat. Mortui in Christo surgent. 1. Thessal. 4. id est, pie mortui seu [?: credentes ] Christum Sanguis Christi purificabit [?: consc---- ] nostram a mortuis operibus. Hebr. 9. id est, [?: mo- ] et quae a spiritualiter mortuis proficiscuntur. Fides sine operibus mortua est. Iacob 2. id est, carens operibus non est vera ac viva fides. Sensus enim est, non [?: ] opera fidem vivificent, sed quod viva fides ultro [?: ] opera ideo dicit, operibus externis veluti effectis [?: aut ] fructibus quibusdam monstrari, an sit vera aut falsa [?: -va ] aut mortua fides. Cum ergo Iacobus adimit iustificationem fidei soli, non vivae, sed mortuae fidei [?: ] Praeterea operibus iustificari significat iustum [?: ---ri ] :

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.